magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: Ars Memoriæ – Iordani Bruni Nolani – part 1

I.

Tvnc artem sub vmbra Idearum degere arbitramur, cum aut torpentem naturam antecedendo sollicitat; aut deuiam & exorbitantem dirigit & perducit; aut deficientem lassámque; roborat atque fulcit, aut errantem corrigit, aut perfectam sequitur, & industriam emulatur.

II.

Est quidem huiuscemodi ars rerum prosequendarum in genere discursiua architectura; & habitus quidam ratiocinantis animæ, ab eo quod est mundi vitæ principio, ad omnium atque singulorum se exporrigens vitæ principium. Nulli de potentiis ipsius tanquam ramo innixus, neque de peculiari quadam emergens facultate: sed ipsum totius stipitem vtpoté ipsam animæ totius incolens essentiam. Quod non ab re dictum existimarim: si quippé in memoratiua potentia consisteret: quomodo effunderet ab intellectu? si in intellectiua: quomodo é memoria, sensu, & appetitu transmitteret? Porró per ipsam regulamur & dirigimur, ad intelligendum, discurrendum, memorandum, phantasiandum, appetendum, & quandoque vt volumus sentiendum.

III.

At vero hoc quo, generaliter ad omnes atque singulas functiones anima fertur, quale sit, & quomodo: non satis est apertum, quæritur. n. quid est quo artem induit anima? qua arte anima artem induit? nunquid non artem conuenit appellare quo technica mater natura ex frequentatis actibus, expertem se reddere nititur?

IIII.

Nónne licebit dicere anté plurimas artes extare artem quam organicam dixerim: cum plurimi artificum vtantur organo; quorum tamen ars non est organum; sed per organum prosequuta? Nonne artem dicere licet, quæ artium fabricat instrumentum? quid. n. erit si non est ars ? Adhæc si organum non precessit quo oportuit aliud fabrefieri: expone mihi artis rationem, quæ artem debuit precessisse? In quo nam vt in subiecto agentis ars organica præxtitit? Omni proculdubio in physico illo quod præ erat. Illud positione quadam formatum est in primi organi intimæ susceptiuum deminationis. Quod si vulgariter phylosophanti placeat ab extrinseca forma rei essentiam primó denominare: dimittimus; Quia consuetum est artificialium rationem in forma extrinseca ponere: cum ars non profundet in intima materiæ. Sed hic distat á nostra intentione: ita vt non intolligat.

V.

Quod si ita est vt melius philosophantibus apparet: id quod primó est ars nil aliud est dicendum; quám naturæ lacultas connata rationi, cum seminibus primorum principiorum, quibus inest potentia, qua ab extrinsecus obiectis tamquam diversis illectentur illecebris; & ab agente intellectu tanquam irradiante sole illustrentur: & ab æternis Ideis quasi siderum mediante concursu influxum recipiant: dum ab optimo maximo foecundante cuncta in actum, atque finem proprium pro viribus consequendum ordinentur. Ex quibus manifestatur non temeré nos dedalam naturam artium omnium fontem, atque substantiam velle nuncupari.

VI.

Considerato igitur qua intentione possimus expressisse, artem in quibusdam excellere naturam: eandemque in allis ab illa superari. Id. n. esse minimé potest quam vbi naturam in actibus remotioribus; quasdam rationes maiores, quam in mage propinquis ostendere conspexerimus. Ipsam perpetuare fertur in eadem specie formam substantialem, quam non valet secundum numerum eandem perpetuasse: in quibus artis facultas non extenditur. Forma vero extrinseca, atque figura inuentoris clauis magnæ; per artem duro committitur lapidi, vel adamanti. Item conditiones, actus, & nomen memoriæ, & cogitatiuæ obiectis perpetuanda committuntur; quæ tamen natura retinere non potuisset: quandoquidem fluctuantis materiæ stomachus maturé omnia digerit.

VII.

Sed vnde inquam hæc arti facultas? inde nimirum vbi viget ingenium. Ingenium cuius est proximé? hominis. Homo vero cum suis facultatibus omnibus vnde emanauit primo? á natura sané parturiente. Ergo si rem ab exordio intueberis, & ab ipsa radice hanc arborem transplantandam velis euellere: ad naturæ cultum, atque recognitionem inclinatur. Id sané præstabis cum vociferanti, clamantíque principio, in timiús que nos illustranti animum intenderis. Natura est quæ animis corpora confingit; Natura animis instrumenta congrua suppeditat. (vnde Pythagorei, & ingenia Magorum, vitam, atque animæ speciem á corporis forma deprehendisse perhibentur). Natura ipsa tibi (nisi auertaris) aderit in omnibus: vniuersalis. n. natura non contrahitur quo minus nobis extet officiosa, super omnia enim pluit Iuppiter germina, & super omnes plantas oritur benignus Apollo. Sed non omnia parem á superis imbuunt vitam: cum non pariter omnia ad illos conuertantur, vt manifesté patet in nobis qui per nos ipsos ab illorum communicatione diuellimur.

VIII.

Cum igitur omne possibile natura præstet, siuo anté naturalia, siue in naturalibus, siue per naturalia: ita intelligas á naturalibus omnibus actionem proficisci: vt naturam per eadem agere non ignores. Distinguat quantumlibet, agens positiuum á naturali vulgaris philosophia; non. n. inficiam. Illud mihi iuro admitti volo: vt ita distinguatur, sicut organum operantis ab ipso distinguitur operante; sicut medium ab ordinanto, brachium ab exagitante.

IX.

Propterea intelligas nos minimé alligatos esse communi philosophiæ cum naturæ nomen materiæ, formæque adstrinxerit: sed & cum efficiens intrinsecum principium recognouerit; siue sit omnibus commune, siue ad hoc suppositum, vel ad illud fuerit contractum. Vnde libentius idiotas loquentes audimus: dum naturam istius hominis, cum illius hominis natura comparant: non. n. vt vniuersale logicum, vel ad eius similitudinem licet apprehendere naturam: sed vt physicum, quod est tum in omnibus, tum ad singula contractum.

X.

Hæc est quæ mediaté sensibilia preterita & absentia: præsentia reddit, atque conspicua: hinc quidem visu sensibilia per sculpturam, atque picturam: inde vero fluentia verba, & quasi in nihilum prodeuntia; stabilia, fixáque reddit per scripturam. Insuper & conceptus, & silentes intentiones cominus comunicabile, è minus ad omnia loca transmittit, atque tempora.

XI.

Quod liberé siue fatum, sine necessitatem, siue bonum, sine demourgon, sine mundi animam, sine naturam appellare consueuere: ab imperfectis ad perfecta, inferioribus istis communicanda: motu atque tempore procedit, quod in omnibus, & singulis est idem principium. Hinc & eadem serie progressum facere dicitur ars, quam manu ducit. Ideo (vt ad propositum intentionis nostræ spectat) cultris in arborum corticibus prior scripsisse perhibetur vetustas. Cui successit ætas in lapidibus celte excauatis inscribens: Quam sequuta est papyrus sepiarum succis exarata. Inde pergamenae membranæ atramento artificioso magis intinctæ. Proinde charta & inhaustum, præloque promendæ in vsum longé omnium aptissimum literæ. A cultris inquam ad stilos, á stilis ad spongias; á spongiis ad calamos; á calamis ad pennas; á pennis ad fusilia tandem elementa peruentum. Haud secus in iis quæ ad scripturam pertinere videntur, internam contigisse arbitramur: dum ab antiquo humanum studium sine á Melico Simonide, siue ab alio sumpserit exordium: quæ locorum, & imaginum proportionalium chartæ atque scripturæ, actúque phantasiæ & cogitatiuæ, locum scriptoris & calami subeuntibus: species rerum memorandarum in interno libro inscribere studuerunt. Quorum industriæ quid, & quantum addiderimus: ipsorum qui hæc nostra cum illorum monumentis conferre poterunt, esto iudicium. Iam quæ ad nostram faciunt praxim aggrediamur.

XII.

Habes in libro clauis magnæ duodecim indumentorum subiecta. Species, Formas, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Vestigia, Indicia, Signa, Notas, Characteres, & Sigillos. Quorum quædam referuntur ad sensibile ob oculum (siue natura sine arte figurante dicta) cuiusmodi sunt extrinseca forma, Imago. Exemplar quæ per picturam, & alias figuratiuas artes emulatricos matris maguæ describunt, atque describuntur.

Quædam ad internum sensum referuntur in quo magnificantur, protelantur, & multiplicantur, in mensura, duratione, & numero: vt sunt quæ contrectanda phantasticæ se offerunt facultati. Quædam sunt quæ in eodem versantur similitudinis puncto: vtpoté quæ á forma eiusdein generis, & substantia eiusdem speciei extrahunt exemplar. Quædam á propria propositi substantia deficiunt, vt patet in omnibus in quibus sophista mendicat á reali; & vniuersaliter ars emulatrix á natura. Quædam veró adeó arti videntur appropriata: vt in eisdem videatur naturalibus omninó suffragari: hæc sunt Signa, Notæ, Characteres, & Sygilli: in quibus tantum potest: vt videatur agere præter naturam , supra naturam, & si negotiun requirat, contra naturam.

XIII.

Hisce succurrit vbi figuras & imagines reddere non potest: cum in imaginabilium, vel figurabilium genere non versentur. Carent. n. illa accidentibus illis quibus sensuum pulsari consueuere ianuæ: carent partium differentia, & dispositione, sine quibus antecedentibus, effigiantis actus non succedit. Horum genus ex vna parte ingrediuntur quædam medio se habentia modo: nempé quæ quodammodo referunt, & referuntur: cuiusmodi sunt indicia. Indicamus enim non solum efficiabilia, imaginabilia, & exemplificabilia; item exempla, imagines, & effigies: verum quoque, quæ sigillis, notis, & characteribus exprimunt, & exprimuntur. Vnde non temere in illa enumeratione indicia mediam sortita sunt sedem;

XIIII.

Mercurium ergo præsentat species: forma simulachrum, exemplar, & spectrum. Mercurij veró substantiam, essentiam, bonitatem, iustitiam, & sapientiam, præsentant notæ, characteres, & sigilli. Quæ veró promiscué tum Mercurium, tum & omnia quæ de Mercurio dicuntur præsentia reddunt: indicia sunt proprius appellata. Iis tanquam communi imaginis, notæque stipite: indicamus, & præsentamus, vtrumque. Sicut in demonstratiuis pronominibus est manifestum: cum Mercurij, & virtutis dicimus hoc simulachrum, hoc signum, hanc notam, hanc similitudinem.

XV.

Istis consideratis: memento huic arti media alia vsu veniro non posse ad suum finem consequendum, quam sensibilia, formata, figurata, tempori, locóque contracta: quemadmodom & in omnibus aliis technicis animæ operibus accidere in primo volumine Clauis magnæ fuit expressum. Nihilo tamen minus non vti intelligitur omibus tanquam imaginibus: siquidem multa quorum debet esse memoria, imaginabilia non sunt neque effigiabilia, neque simili quodam insinuabilia; cuiusinodi sunt termini, vsia, ypostasis, mens, cæteraque id genus: sed vt signis significabilium; imaginibus imaginabilium. Et cum hoc illud non est mente prætereundam quód non minus sunt alligatæ signis imagines, quám signa imaginibus sunt adnexa.

XVI.

Ex adnexionis defectu accidit infirmitas illa, qua vtentibus arte multoties collocata species non occurnt, non tamen ex hoc capite rem ipsam perpendisse videntur prædecessores nostri. Hic est qui interim visus sensum refringit magis quam lumen excellentius, densior obscuritas, magna celebritas, distantia dispergens, & id genus alia, quæ locis quibus vti consueuerunt solentem accidere. Hinc veluti percussi canes lapidem mordentes vel baculum, verum discriminis huius authorem minimé percipientes, alium incusant. Nobis autem cum datum est illam inuenisse, & perfecisse, nec locis materialibus (verificatis. s. per sensus exteriores) vltra non indiguimus, nec ordini locorum memorandorum ordinem adstrinximus: sed puro phantasiæ architecto innixi, ordini rerum memorandarum, locorum ordinem adligauimus. Vnde nobis ita successisse presumimus, vt quidquid ab antiquoribus hac de re fuit consideratum , præceptum & ordinatum (quatenus per eorum scripta quæ ad nostras deuenere manus extat explicatum) non sit conueniens pars inuentionis nostræ, quæ est inuentio supra modum prægnans cui appropriatus est liber Clauis magnæ. Sed interim ad dignitatem considerationis istius conuertamur.

XVII.

Fama est naturalis considerationem proportionari considerationi de simo, quæ non formam seorsum, nec materiam seorsum respicit, quæ naturæ nomine insigniuntur: sed materiam formatam, formamque materialem materiæ adplicitam, quibus efficitur quod naturale proprié nuncupatur. Hic est nexus ille, quo abacto, nullum prorsus opus est, quod natura valeat effingere: multó minus valet ars quæ eiusdem pedissequa: si infra nihilum minus aliquid esse licet somniare, Ars. n. non solum vt primum subirctum naturam ipsam supponit: sed & vt subiectum proximum ipsum naturale. Sicut igitur omnis ars pro suæ considerationis elementis requirit rationem materiæ conuenientis suorum operabilium, atque formæ concinnioris (cum generalis omnium finis sit in aliquæ subiecto aliquam nouare formam:) ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicæ facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca, cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque tribuit signa, notas & characteres: quæ quia etiam in imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem ordinatas foruias, appellant imagines.

XVIII.

Habet pictura (vt decentibus vtar in hac arte terminis) subiectum primum in quo, parietem, lapidem, & similia. Habet subiectum proximum ex quo, ipsum colorem; & habet pro forma ipsos colorum tractus. Scriptura etiam habet subiectum primum chartam tanquam locum: Habet subiectum proximum minium, & habet pro forma ipsos characterum tractus. Ita & hæc ars obiectiué duplex admittit subiectum: primum videlicet quod est locus; & proximum quod est appositum, sine adiectum. Potentialiter etiam duplex admittit subiectum, memoriam videlicet, atque phantasiam in genere, loco vnius: & speciem phantasiabilem seu cogitabilem in genere, loco alterius: Et admittit pro forma intentionem, & collationem specierum existentium in vno subiecto; ad species existentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura, quibus suam forment materiam, adaptant organa: ita & huic, non desunt arti suarum figurationum instrumenta.

SECVNDA PARS.

Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet. Prima quæ speculatur quæ, & qualia debeant esse subiecta. Secunda quæ docet quæ, & cuiusmodi sint apparandæ formæ. Tertia quæ adaptare docet organum, mediúmque illud, quo solertior operatur anima: de quibus omnibus perfectissimé in primo Clauis magnæ peractum est: pro ratione tamen huius libri ne sit truncus, & imperfectus in se ipso (non. n. semper est commodum inquirentem artis principia ad subalternantem transmittere disciplinam: quatenus. n. principia differentus quibusdam ad speciem aliquam contrahuntur; migrant in primam partem scientiæ subalternatæ) tres pro tribus istis canonum ordines adducemus. Primos de materia siue de subiecto. Secundos de forma siue de adiecto. Tertios de instrumento quod virtutem præ se fert efficientis: vnde in idem vergunt caussæ, genus efficiens & instrumentum.

DE SVBIECTIS.

Primum ergo subiectum est technica extensio, siue sinus in phantastica facultate, ordinatus. Ex speciebus receptaculorum consitus, quæ ex animæ fenestris influxere. Diuersis distinctum partibus, visa omnia atque audita suo recipiens ordine & ad animæ libitum retinens. Quæ definitio respicit subiectum commune, formarum communium, ex arte communi quæ ex antiquitate ad nos vsque deducta est. Prim um autem subiectum ex principus Clauis magnæ est: phantasticum chaos ita tractabile; vt cogitatiua potentia ad trutinam redigente visa, atque audita in talem prodire possit ordinem, & effigiem; quale suis membris primis vltimisque partibus felicissime valeat ipsa per aures vel oculos percepta constanter presentare, tanquam nouæ arboris vel animalis, vel mundi prospectum incurrens. Haud. n. secus tale chaos se habere videtur quam nubes ab externis impulsa ventis; quæ pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnésque subire valet specierum figuras. Hoc sané subiectum quam foelix extet atque nobile; melius ipsa experientia quam vlla vi potest iudicari. Verumtamen qui ex Claui magna potent elicere eliciat: non enim omnibus dabitur hanc adire Corynthum. Iam ergo ad subiectum primo definitum modo redeamus.

II.

Constat quidem subiectum primum partibus materialibus; atque ita materialibus: vt visiuam non subterfugiant facultatem, quatenus eadem suo ordine phantastica facultas valeat contempiari, vel ipsis vtens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque innumeras metamorphoses digerere, & digestas velut orbi adfixas intueri. Ideóque in horum consortium non admittuntur in materialiora subiecta, de quibus in arte vera artium, & facultate facultatum.

III.

In horum constitutione seruanda est ratio inter magnitudinem, & parvitatem relata ad hominis molem atque prospectum. Inter intensionem & remissionem; relata ad sensus limites. Inter præteritum & futurum, relata ad præsentem actum. Inter excessum partium & delectum relata ad rei totius præsentandæ integritatem: Inter distantiam, & propinquitatem, relata ad motus competentiam. Inter terminum á quo & terminum ad quem, relata ad eius quod mouetur appulsum naturalem.

IIII.

Horum aliud est communissimum, qula tantum valet extendi, quantum phantasiæ potest comprehendere sinus, qui positæ orbis quantitati quantumlibet addere potest, licet non quantumlibet substrahere. Aliud est commune quod Cosmicarum perspectarum partium cumulo constat. Aliud est minus commune, vtpoto si libet politicum. Aliud est proprium, nempé si placeat oeconomicum. Aliud est magis proprium tetrathomum, videlicet vel, pentethonium Aliud est propriisimum, quod est athomum, athomum inquam non simpliciter, sed in isto genere. Quorum omnium modorum: primus excluditur per se ipsum ab vsu præsentis artis. Nouimus enim quomodo infinita in vnum atrium reducantur, & multiplicentur in eodem.

V.

Hæc quoque dupliciter contingit vsuuenire animata. s. & inanimata. Animata quidem cum subiecta substantiua adiectiuis apparebunt illustria, & insignita, quæ quidem aduentantium formarum, decursti moueantur: in animata vero cum vacua proferuntur & inania. Caueto igitur ne vulgatum illud experiaris. Vacua vacuis. frustra. n. sperabis in artis huius praxi, quod aiunt. Parietes clamabunt: lapides dabunt vocem suam.

VI.

Committe communia communibus; minus communia minus communibus, propria propriis; proprioribus atque propriissimis propriora, atque propriissima. Hic habes considerandi locum quo non modo ab omni obliuionis formidine exemptus fias; verum quoque ad perfectiores effigiandi & inscribendi vsus, item in ordinando & methodum methodorum inueniendo, promptior atque securior efficiaris. Et habes istud modo suo in radicibus primi Clauis magnæ.

VII.

Sint naturalia omnia & vel phisicam vel technicam admittant formam. Sint formis effigiandis quantitate proportionata, vbi illud memineris quod natura clamat so prescriptum in speciebus ad maximum & ad minimum habere terminum, eique tanquam subditæ præstanti legi non licere quantæcunque materiei quamcumque committere formam. Quod ad mensuram superius consideratum est referendum cum antiquis, quæ quidem respicit formas seu adiecta illa, quæ frequentissime subiectis committi assolent. Sint non vitra metam præcipué visibilium vnde intensione sua lædere possint, nec infra suos etiam remissa fines, quatenus ad internum oculum commouendum minus, vol minimé reddantur habilia. Caueto in engraphia vt cauetur in extrinseca scriptura: ne inquani ita subiecta subiectis sint apposita: vt proprios nec distinguas terminos & interualla: propriámque figurationem admisceates alienæ; tum sui denegent coniecturam, tum & alienam impediant. Sicut enim litteræ super litteras appositæ, & sigilli super sigillos, se inuicem aut delent, aut certé confundunt: non minus subiectis nedum inquam adnexis & connexis: sed & continuis, vol contiguis, nulla intercapedinis conuenienti latitudine distinctis: importunam te noueris incurrere confusionem.

VIII.

Ita quoque capienda sunt subiecta vt determinatis mediis, longitudinibus, altitudinibus & latitudinibus & extremitatum differentiis, habitudinem aliquam habeant ad inuicem. Omnis enim virtus naturaliter præsentantium, & oculum tum primo externum, tum deinde internum commouentium, non tantum in coloribus & eorum fonte lumine sita est, quantum in extremitatum differentiis, ex quo principio perspectiuo opticus & catopticus ad ea quæ cæteris mirabilia videntur peragenda sunt promati: quod si ratio subiecti faciat vt ipsum non ferat á semetipso: tentet succurrens (vt innuimus) cogitatio vel per additionem externi, vel per additionem proprij, cum per congruentes formationes vtrumque possit accidere materiæ. Subtractione, ex lapide fit Mercurius. Additione ex ligno consuitur nauis. Compressione & distractione de cæra fit effigies. Tractu ex lineis fit figura. Alteratione ex vino fit acetum. Item alia commixtione, segregatione alia. Nexu alia. Solutione alia, alia Consequentia, & Continuitate tentantur ad commutandam formam, & vniuersaliter mutabilis rei naturam.

IX.

Illud quoque non est prætereundum subiecta proportionalitor ad oculorum intuitum in obtutu cogitationis internæ spectanda esse. Sicut. n. ibi sensibile inhaerens sensui non sentitur, & sensibile eminentius remotum á sensu, caret actu sensibilitatis siquidem nec oculis nimis proximos (nec admodum ab oculis sepositus liber legitur) ita in proposito, obtutus internæ cogitationis, quam ita regulare convenit, vt in genere suæ facultatis mediocri sitam elongatione ab intendente potentia, sibi figuret obiectum atque fingat. Illud quoque non minus omnibus est cauendum, ne quasi credentes & memorantes subiectum naturali potius memoriæ, quám speculari afferamus visui: accidit. n. ex huius considerationis penuria, aliquem opinari se subiectum figurare, vel tanquam figuratum contueri: cum tamen illud non sit. Aliud enim est subiectiuare, aliud, quasi in tenebris scribere, vel sub pallio.

X.

Ad amouenda vero quæ subiectorum continuitatem faciunt eorumque distributionem, distinctionémque propediunt, consultum erit vt inter positum subiectum & subiectum interposita tanquam abolita deletáque censeantur. E contrario vbi continuum & vniforme spacium nimis produci contigerit vt vltra quam satis est natura sua valida seiunxerit subiecta: tua positione alia post alia subordinare valebis, nec non adiectivis insignita concipere subiectis. Quid. n. obstat quominus phantasia antiqua hinc recedere; iisque noua accidere secum ipsa fingero valeat? Porró hæc phantastica, quæ veris addi placuerit: non levitor habeantur sicuti levitor efformantur: eo úsque. n. in illis cogitando est incumbendum, quoad ita tibi consuescant, vt á verioribus nihil differre videantur; Id quidem modica præstabis sollicitudine si voles.

XI.

Subiectorum sane repetita excursio, tantum adfert emolumenti; quantum præsens artificium valere potest. An ignoras illum qui diutius legere consuevit: citius quam possit opinari, eum singulas considerasse literas, ex literis composita scripta referre? ipsum sane consuetudo ad perfectius sine cogitationo agendum impulit: quam in assuetum valeat vnquam pura & intentior super singulas partes & elementa regere atque ducere cogitatio. Peritus consuetudine cytharedus perfectissimé sola actus consuetudine, non cogitando cytharizat: alius autem etiam tactuum rationom eandem habens, quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius: quanto magis super agendis cogitando incumbet. Satis vulgatum est quanta sit vis consuetudinis. Satis perspicuum est quem leuis aqua durum excauare valeat marmor atque ferrum. Sed quid plura de re nimium manifesta? Dicta non prætermisimus, haud quidem quia satis non sunt manifesta: sed quia maximé operæ precium est, vt ad istud propositum referantur. Nouerunt iuxta artis antiquæ canones laborantes, simul longé seposita ab inuicem subiecta, eadémque plurima: vno cogitationis actu contueri ad expressionem non minus quam si in charta legerent expeditam & exquisitam. Id cum imperitis omnibus, tum & iis qui primo se accingunt operi minus credibile solet apparere: ipsa tamen res conuincit oppositum. Quod si per antiquas artes est præstitum præstarique videmus quotidie: quid fiet in ista inquam breuissimam admodum moram exigit consuetudo? plus, melius, tersiúsque tibi præstabunt, hic tres quatuórue lunæ reuolutiones: quám sex illi solis proprij potuerint afferre recursus. Inuenimus namque viam committendi singulis quibuscunque subiectis integros quosque terminos retinendos, & maiora longéque plura vt ex archanis magnæ Clauis est manifestabile. Quod, quantum & quomodo attrectauerit, alij ipsi viderint qui de ambobus recté poterunt iudicare.

XII.

Aspicis proinde quam sit ab eminente natura prelata varietas. Varia sunt mundi membra. Variæ sunt in membris mundi species. Variæ sunt in speciebus indiuiduorum figuræ: non. n. altera olea alteri oleæ prorsus est configurata; non alter homo prorsus alteri similis. Itaque differentus omnia sunt pro capacitate distincta, singula á singulis, omniáque ab omnibus proprii secernuntur tanquam finibus differentiis. Tenta igitur naturæ conformaturus in omnibus diuersitatem, in modo subsistendi, in magnitudine, in forma, in figura in habita, in habitudine, in termino , in situ, & quot poteris discriminibus indue, in agendo, patiendo, elargiendo, capiendo, subtrahendo , addendo , aliisque modis vt diximus alterando. Vicissim quidem dicuntur ens et vnum: quidquid vnum non est, ens non est, vniquodque autem hoc ipso vnum esse sentimus: quia modo suo propria terminatur differentia. Sensibus omnibus vniformitas nauseam parit, omnes. n. non modo vna qualitatis specie frequentiori, atque continua non delectantur: sed neque ad modicum temporis vnam eamdemque prorsus: vtpote vno, eodemque modo prorsus affectam patiuntur. Quod minimé præteriuit eos qui velocissimum in naturalibus omnibus fluxum considerantes: impossibile rati sunt eundem fluuium bis (imo vel semel) posse pedibus attingi.

XIII.

Hinc affectiuitas dependet subiectorum, affectiuitatem appello afficiendi actiuam facultatem, cum aliqua alliciente vel vrgente varietate, vel ab intrinseca natura dotantur, vel ab ipsa insigniuntur positione. Inde quibusdam consultum est principalibus subiectis apposititia quædam addere subiecta; vt affectiuitatem quam á se ipsis non habent: possint propter aliorum quasi sibi insitorum additamentum admittere. Quid enim? quanto magis in affectiuitate intenduntur atque remittuntur, tanto virtuosius ant lentius affectibilem ipsam commouere possunt phantasiam, memoriæque subire aulam atque repetere. Hinc calcaria, hinc sales, hinc aculei; hinc condimenta, hinc obliti dum tentant reminisse, repetunt, recapitulant, resumunt quasi per ipsam diuersitatem, per ipsas vices, vel vt melius exprimam; per ipsam in vicibus diuersitatem sperent accire spiritum memoriæ. Quod bene facillimé cedit iis qui minimé animo turbati id faciunt: alioqui tanto in maiorem tenduntur confusionem; quanto turbatio illa magis atque magis incalescit. Quanta vero sit affectuum in genere virtus, & quomodo sint prouocandi, seruandi, & variandi , non parum aperte in libro Clauis magnæ insinuatur.

DE ADIECTIS.

I.

Adiectum vero seu forma in genere isto definitur subiecto sine physico, siue technico, siue phantastico appositum, ad aliquid per solertem cogitationis apparatum, presentando, effigiendo, notando, vel indicando ad picturæ scripturæque similitudinem; exprimendum vel significandum. Quæ ratio rospicit formas communes, ab antiquitate ad nostra vsque tempora dilapsas. Forma vero vt ex radicibus Clauis magnæ elicitur: est depromptus & explicatus ordo cogitabilium specierum, in statuas, vel microcosmon, vel in aliam generaliter architecturam dispositum; ad quolibet dicibile interius notandum , vel figurandum ex ductu phantastici chaos, methamorphoses omnes admittentis. Cuius Typum non tanquam hic declarandum: sed ut & hic iuspiciendum apponimus.

FIGVRA PRIMA.

II.

Est ibi chaos in tua primordiali natura elementorum & numerorum ordinem, atque seriem non excludens, cum non solum ipsum informe formabile oportet intelligere, verum quoque vt ordinate formabile concipere necesse est. Est vt vides diuersis distinctum interuallis in se suísque portionibus omni formalibus figura: dum formator designatus per elementum. A. per informes numerorum elementorúmque discurrit circuitus, & semidiametros. Aliam ipse figuram per Arietem imprimit: aliam per Taurum; alias quoque per reliqua omnia. Aliam per arietem denuo cum Saturno reuertentem, aliam cum Marte remigrantem, aliam cum hoc & illo: aliam sine hoc & illo. Vnde in infinitum possunt formari & reformari, siue numeri ipsi, ipsáque elementa, siue ipsi diuersimode ducti motores atque efficientes. Hoc est informe chaos formare, siue formantes eosdem ad formata; diuersa siue formantes varios atque diuorsos ad eadem formata referas, nihil interest in proposito. Veruntamen illud quod immobile manet, atque subest: hac ratione qua subest, atque formatur, habeatur vt foemina ad marem, & prorsus informe vt vndecunque formabile esse possit. Esset communi iudicio magis perfecté chaos, si ex inordinatis constaret etherogeneis, sed tale nulli posset esse vsui. Necessum quidem est ad obsequium memoriæ numeros & elementa ordine quodam esse disposita quo aduentantibus motoribus atque formatoribus; cæteras etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (vt vides) ita ordinate disposita, vt idem nec in eadem semidiametro, neque in eodem circuitu, aliquando possit occurrere, siuo sit elementum, sine numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari possunt; sed minimé hic locus est. An tamen cum hoc consulto sit apposita; non decerno, sed affirmo tantum. Hoc vnum dixerim quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis: artem figuratiuam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriæ, sed & cæteris omnibus animæ potentiis mirum in modum subueniendo conferet.

III.

Primum igitur & in adiectis notandum est, eorum rationem esse inter excessum & diminutionem, intensionem & remissionem , præteritum & futurum, distantiam & propinquitatem , relata ad hominis molem, vel semissem, ad intuitum, & præsens tempus in quo debet esse memoria.

IIII.

Horum alia sunt animata, & ista possunt concurrere vt organa, & efficientia, adiacentia, & opera, alia sunt inanimata, & huiuscemodi concurrunt vt organa adiacentia, & opera duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, & ista aptasunt ad omnem actionem & passionem, & neutrum se habendi modum. Alia ratione carent, & istis (vt satis est manifestum) dicta per vniuersum non satis conueniunt.

V.

Ipsorum quoque quædam sunt naturalia, quaodam artificialia, quaodam sunt á sensibus externis illapsa ad sensus internos. Quædam in sensibus ipsis in ternis efformata quorum omnium species sunt Forma, Similitude, Imago, Figura, Exemplar, Character, atque Signum, secundum formalia significata distinctæ vt stat indictum in Clauis magnæ considerationibus.

VI.

Quod ad eorum magnitudinem attinent: Adiecta eo pacto conuenit subiectis esse commensurata: ut reuera ipsa sunt in rerum natura, alioqui facilé deperderentur & visum phantasiæ aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem certé perquisitionem in ampla pagina microgramma: requirit & ægré requisitum reperitur. Mole quoque sua arbor spatium replens aut exuperans non reddit suam perspicuam figuram. Pro iis valde nobis probatur artificum quorundam industria, vbi modica quædam & phantasiæ visum subterfugientia subiectis sese offerunti adiicienda: alteri adiectiuo formam illam adiiciunt, cui adherere assolet atque concomitari. Adferet illi Sagittarius sagittam, scriptor calamum, Sutor acum. Tanta virtus est in connexione, adnexione, antecedentia, concomitantia & consequentia: vt inuisibilia faciant visibilia, intelligibilia per vniuersum sensibilia, difficilis quoque sensus facile persentita.

VII.

Quod ad qualitatem attinet: sint illustria, sint quæ imaginationem, cogitationémque pulsare valeant, vtpoté quæ aliquid admirandum, timendum, iucundum, triste, amicum, inimicum, abominabile, probabile, admirandum, prodigiosum, de quo sit spes, vel suspicio, & omninó quod in intimos affectus potenter irrumpat: secum afferant. Hinc caueto ne aberres minus sobrié intelligens modum præceptionis nostræ, cum inter species adiectorum signa, insignia, characteres , & sigillos enumerauimus: est. n. quod ea omnia modifices per ca quæ proximé dicta sunt ad quantitatem attinentia, & figendus est oculus considerationis in eo quod in Clauis magnæ considerationibus habetur: vtpoté á sensibus, & phantasia, nihilo nisi per cogitatiuam facultatem ad memoratiuam patere posse ingressum.

VIII.

Quod ad relationem attinet. Opus est non ita adiecta subiectis applicari, quasi ea casu & vt accidit proiiciantur: atqui referenda sunt tanquam comprehensa ad comprehendentia; indumenta propria ad indutum; tutelata ad tutantia; ita adeóque inuicem connexa, vt nullo ab inuicem discuti possint turbine. Sint relata secundum omnes partes, ad omnes partes; vt pertinentia, vel in pertinentia, vt ordinata, vel deordinata; resistentia, vel conuenientia; & vniuersaliter ita fiat, vt conceptus vnius connectatur alterius conceptui. Quis. n. adiectum hoc Dignitas regia, abscisum ab omni subiecto conceperit? Simul igitur intelligantur adiecta cum subiectis: & quasi elementa lapidibus insculpta prodibunt; nec tanquam á vento exagitata volitabunt, vel confundentur, sicut accidit figuris arenarum tractibus effinctis.

IX.

Agere quoque intelligantur adiecta in subiecta, & in subiectis: vel pati á subiectis, vel in subiectis. Aliqua inquam actione, vel passione viuificata habeantur; quatenus aliquo motu, internum visum quasi sopitum, exagitatione quadam expergefaciant. Errando, Transeundo, Subeundo, Adeundo, Abeundo, Coeundo, Ascendendo, Descendendo, Obuiando, Deuiando, Vitando, Destituendo. Quo aliquid Admoueant, Pellant, Trudant, Excludant, Abalienent, Circumagant, Auersentur, Refrenent, Vexent, Abiiciant, Retorqueant, Deiiciant, Demoliantur, Diruant, Erigant, Eleueut, Extirpent, Distendant, Eradant, Abstergant, Eximant, Euacuent, Hauriant. Quibus omnibus non efficitur quo minus subiectis adiecta sint adnexa atque fixa: sed potius vt magis figantur; ipso enim in motu est fixionis, & perseuorantiæ sita facultas. Ne igitur hæc inde stabiliri desperes: neque. n. continuus motus sua stabilitate caret qua sit continuus: sic vt & fortunam poeta sua in inconstantia constantem appellitat. Cæterum in varietate, multitudine, velocitate, & tarditate seruetur modus: nec careant conditionibus ad qualitatem adiectorum pertinentibus.

X.

Quemadmodum in subiectis ita & in adiectis euitanda est vniformitas. Quantum quippe valeat, naturæque consona sit varietas ex supradictis desumi potest. Vnde & illud.

Per tanto variar natura è bella.

licet quidem eadom adiecta diuersis apponere subiectis: sed id in sepositis. atque post plurium interpositionem distantibus, actibus implicita differentibus, & secundum diuersas habitudinum species se habentia.

XI.

Illud etiam adiecta retinent cum subiectis commune, (cum conueniat, necessariumque sit ea subiectorum distinctionem consequi vt ipsa quæ ad vnum pertinent subiectum, non complectantur ilia quæ pertinent ad alterum; sod omnem continuitatem, connexionem, constipationem, & ad mixtionem fugiant. Dtim quippe diuersorum subiectorum adiecta vltro citroque actiones admitterent, atque motus: quasi inter se manus conserentia, aliisque occupata negociis frustra ad tuum auocabis obsequium.

DE ORGANO

I.

Reliqum est ut de organo, quo in proposito vtitur anima non-nihil determinemus. Non n. agenti, sufficit ad completam cognitionem: formæ inducendæ, & subiecti formandi rationem habere: verum quoque vbi negocij vrget opportunitas, id quod est ab agente in subiectum formæ vehiculum operæ præcium est non omittere quid sit in sua essentia; item, quale esse debeat, & quomodo sit contrectandum.

II.

Nouem concurrunt ad rememorationem faciendam & memoriam. Intentio antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrinsecus sit in actu ex hoc quod mouetur ab obiecto. Prouocatio imaginationis, vbi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit imaginationem. Imaginationis motus passiuus quo pellitur ad inuestigandum. Imaginationis actiuus motus quo iam inuestigat. Scrutinium quo intendens imaginatio inuestigat. Imago, ut pote species memorabilis. Intentio imaginis, nempé ratio qua memorabilis efficitur in præsentiarum aliis exclusis. Præsentatio illius intentionis, quod. s. intentio illa præsens officiatur. Et iudicatio qua apprehenditur eam esse intentionem illius imaginis.

III.

Inter hæc omnia quod scrutinium appellamus siue discerniculum (vtpoté quo cogitatio inquirit atque discernit) instrumenti rationem sortiri facilé constat quod ita communi nomine insignimus: quippe cum ad nostra vsque tempora eius nulla facta fuerit consideratio: proprio celebrique nomine caret. Cuius nominis rationis, considerationisque carentia isti occlusit iter inuentioni: quandoquidem radix formandæ reminiscentiæ atque memoriæ, in cæco densarum tenebrarum latuit profundo. Est ergo instrumentum istud in facultate cogitationis, proportionatum baculo in nostra manu (vnde nominis instituti vel melius instituendi rationem habere possis) quo stantes iacentem aceruum, dimouemus, diruimus, atque dispergimus. Vt nobis castanea é medio glandium, vel é communitate aliarum castanearum determinata prodeat.

IV.

Et cognoscitur instrumentum istud ab actu. Cum. n. sit duplex virtus conseruationis videlicet & rememorationis: quæ cum (vt aiunt) sint re vnum, secundum rationem distinguntur; sicut & vtrumque ab imaginatione, magis tamen meo iudicio. Virtus. n. conseruationis est in confinio virtutis memoratiuæ & imaginariæ: & quasi conterminat eas. Distinguitur igitur rememoratiua ab imaginaria: cum quandoque sine forma imaginabili, imaginabilis formæ intentio comprehendatur: quandoque vero eius intentione forma non exuitur. Hinc fit vt cum multa simul retineamus, multa simul imaginari non possimus. In iis ergo hoc est quod agit instrumentum, Discernit, Disterminat & Ordinat vel (si libeat magis iustificate loqui) est quo fit Discretio, Distermitiatio, Ordinatio. Vnde á cogitatiua seponitur sibi in prospectum præsens de multis vnum, vnum inquam imaginatum vel vnius imaginem de multis retentis educit in propositum: Et sicut imaginatiua comprehendere dicitur, quid eius quod á pictore est in pariete descriptum; rememoratiuaque illius picturæ retinet intentionem: ita organum istud habet vicem deferentis & applicantis, vel magis eius quo fit delatio, & applicatio istius ad illud: ac si inuicem sint colligata: vt accidit in amplexu qui est in annulis cathenarum & similium. Ideóque quasi natura ipsa duce ad nostra vsque tempora hanc connexionem, locorum ordine emulabatur ars: vt vbi rem rei non valebat connectere, illud quod erat vnius post id ei quod erat alterius ordinabat: vnius inquam & alterius non proprium & pro ratione: sed appropriatum á præsenti positione: & hoc pacto quasi ex extraneis applicationem imaginis ad rememoratiuam aucupabatur. Ecce igitur scrutinij munus est vt vnitates (ita. n. dixerim multa vna vt verborum censoribus aliquid concædam) sigillatim capiendas per ipsum in ordinem disponantur. Quod ita accidit, vt cum centum ouium singulas singulis, atque diuersis numerorum notis vt 1 2 3 4 5 6 7 8 9, & aliis deinceps inusserimus: ipsis mox cateruatim, & confusé occurrentibus adeó vt alia aliam impediat: vt gregarius baculo has oues diuertit, illas conuertit; has attrectat, illas allicit, quó suo singulas deducat ordine: ita cogitatio promptissimé aliis abactis: determinatum seligit aliud post aliud ipsa scrutinij virtute. Hic est locus considerandi á similitudine, quatenus veluti gregarius ex memoria ordinis numerorum, ordinem recipit ouium, quem per ipsas habere non potuisset: Sic nos facile genus artis inuenimus quo audita, vel visa numeris suo generi congruentibus formantes, ipso numerorum ordine, ordinem sentitæ rei deinde concipiamus, in tantum, vt scientes numerare perquam facile doceamus memorari. De formatione numerorum per omnia extat nostrum aliquid apud paucos. Et eius theoria est in libris Clauis magnæ vbi de numeris semimathematicis. Ingeniosis credo sufficere monstrasse nos in ista parte locum: vbi si non quod satis est insinuamus, forté pro congruentia loci vitra quam satis est expressimus. Nobis. n. ad paucos (vt gratias habeant) non autem ad omnes respicere consulitur.

V.

Est igitur scrutinium numerus quidam, quo cogitatio tangit modo suo species conseruatas, eas pro sua facultate Disterminando, Disgregando, Colligendo, Applicando, Immutando, Formando, Ordinando, inque seligendam vnitatem Referendo. Dicitur quidem numerus quia in nullo genere conuenientius potest collocari. Porro talis numerus est: vt nil sit quod per aliud quam per ipsum memorabilitatem possit induere, ve1 habere: non obstante quod aliis notum non viderim; nec per eosdem quoquo pacto definitum: ipsum in memoratione est necessarió concurrens principium (loca. n. habent vim non quia loca, neque quia imaginata: sed quia talem numerum in eorum ordine latentem habent) cuius rationem duarum differentiarum (quarum altera contrahit ipsum genus proximius, altera contrahit alteram vt melius possumus hoc pacto, explicamus. Numerus videlicet á quotuitate denominatus, dictus ad differentiam numeri denominati per quotitatem, quo responderemus quærenti quot sunt oues? Et numeri denominati per quotuitatem quo responderemus quærenti quoties venerunt oues in occursum? per ipsum. n. satis faceremus quærenti. Quota est ista ouis? quota est illa ouis? & ideo differenter per quotuitatem dicitur. Quæ eum duobus adhuc sumatur modis tum videlicet vt respondet per primum secundum & tertium: tum vt primo, vel secundo vel tertio suo occurrit vel occurrere facit. ordine: iam in proposita iuxta secundam specificatur proximam differentiam; non autem primam. Est. n. quotuitas practica non theorica, quæ. s. non in ratione sed magis propriéque in vsu consistit. Qui quidem vsus dupliciter accidit; & videlicet primo cum quodam respectu habitudinéque determinata quadam, vt contingit iis qui per ingenium, rationem, & intelligentiam, recordantur: cum sciant de hoc esse dicendum, hoc esse proferendum, & post hoc sequi illud, & post illud rationabiliter aliud: in quibus proprie fieri dicitur reminiscentia, vt patet per famosam distinctionem ipsius á memoria. Et secundo sine apparente respectu: sed potius cum quadam magis absoluta (licet non vero absoluta) ratione, vt nobis accidit cum vocum minimé intellectarum meminisse possumus, cuiusmodi extant illa Charontis apud Merlinum.

Est percor partes agrios labefacta ruinam.

& allis eiusmodi in quibus nullus potest esse cogitatiuæ actus, nec distinctiuæ virtutis, ideóque eorum memoria esse potest; reminiscentia autem minime vt satis manifestum est us quibus manifesta est alterius ab altero differentia. Cum igitur hæc applicatio non referatur ad memoriam cuius est recipere & retinere (vt diximus & probauimus demonstratiuæ in Clauis magnæ doctrina:) nec phantasiæ generaliter dictæ (utpoté quæ includit etiam in sua significatione sensum communem communiter appellatum) ipsa. n. non est nisi eorum quæ vel secundum integrum, vel secundum partes in sensibus particularibus & externis præxtitere modo suo. Nec certé cogitatiuæ, cum ipsa sit de apprehensiuis cognitiuisque facultatibus, eiusmodi vero quorum allatum est exemplum non sint, in apprehensibilium cognoscibiliúmque genere. Quæ nam igitur est illa potentia interior quæ ab aure perceptas illas voces ad sensum communem delatas vt voces tantum nudas, potuit intrudere in memoriam? certe si est cogitatiua (cum non libeat aliam internam fingere potentiam ex æquo cum cogitatiua memoriæ proximam pro intrudendis his) haud est nuda cogitatiua, sed scrutinio armata, quo non solum quæ quasi manu tangere potest, sed & ea ad quas quasi manum extendere non valet, immittit in memoriæ promptuarium. Ex quibus patet hoc instrumentum esse necessarió ponendum, cuius latentia multarum occlusit iter inuentionum.

VI.

Genus actuum scrutinio prosequutorum in quinque distribuitur species. Applicationem, Formationem, Immutationem, Adunationem, & Ordinationem, quæ sane perpaucis notæ sunt: Sicut. n. non omnes qui vident, & audiunt: quomodo vident & quomodo audiunt, & quid est quo vident, & quid est quo audiant bene norunt: ita & non omnes, qui applicant, formant immutant, adunant, & ordinant: sciunt quomodo hæc præstent, & quid sit quo præstent. Notum satis est in vniuersalitate & confusione quadam hæc á ratiocinante anima produci: Sed non admodum quibus proximé potentiis, facultatibúsue, & organis: nec vt desideramus ante nos apparuit qui hæc fuerit rimatus intimius quam quidam ex Arabibus qui versati sunt circa Peripateticam disciplinam à quibus nonnulla prætacta sunt. Sed si nos hæc omnia per singula velimus in notitiam deducere: maximum aggrederemur negocium, & difficile ad communicandum; præsertim cum videam temporibus istis perpaucos veré philosophos vt in præludij significatum est sententiis: mitto quam aliquorum nominum, nouitas quam nouæ exigunt inuentiones, atque considerationes, plurimos lederet: hac de causa SILVI A BONIS, atque etiam quia ad negocium istud quod ad praxim præcipué dirigitur non spectant necessarió: illud ergo maximé animaduertendum est quod de scrutinio cum quandoquo enumeratis nunc ordinate subinferemus.

VII.

Pro applicatione notandum quod dicitur facultates istas analogiam & ordinem inter se retinere vt sensus exterior sit circa corpora; Phantasia circa corporum simulachra. Imaginatio circa singulas simulachrorum intentiones: Intellectus veró circa singularum intentionum naturas communes & rationes poenitus incorporeas. Ex qua analogia sequitur (vt alibi monstrauimus) quod sicut extat ars quæ sensum externum allicit, trahit, atque ligat: ita est quæ allectat, atque tenacissimé vincit. Cur ad vuas per Zeusim depictas accursabant volucres? cur Venus á Praxitele sculpta vix ab amatoribus pudica seruabatur? quia artificum forma quædam ita suum subiectum rebus applicabat vt eas intensius exquisitiusque discerneret; nec non sedes vnde præcipuè & [vt ita dicam] capitaliter species irrepunt in sensus inueniret. Licet autem [vt supra dictum est] principium istud omnibus sit communo: non tamen vniforme esse in omnibus satis est planum: quibus enim aptius atque temporatius est instrumentum (puta corpus) clariores sunt animæ.

VIII.

Anima clarior diuinis Ideis magis exposita intentius obiectorum formas suscipit: quemadmodum qui acutioris visus est, facilius aptiúsque discernit Formæ. n. in corporibus nil aliud quám diuinarum idearum imagines esse censentur: quæ eædem in sensibus hominum internis, quo melius nomine intitulari possunt quam diuinarum idearum vmbræ; Cum ita á realitate distent naturalium; sicut. naturales á veritate distant methaphisicalium? Harum quidem specierum aditumm in intellectum potius crediderim immediate fieri per conuersionem ad lumen illud quod agit in nobis intelligentiam: quam mediantibus rerum physicarum formis intus per sensus exteriores ingestis. Ex vna tamen parte vno experimur modo, ex alia vero alio. Propterea expedit vtramque opinandi viam sine contradictione complecti: quod quomodo fiat alibi demonstrauimus; & tu ex temetipso si in communissima versatus es philosophia, per hæc poteris determinare. Huiusce sané oculi nisi in te vigeat emissio per applicationem: qui fieri potest vt per ipsum in cæteras interiores animæ potentias scibilium speres consequi immissiones? quid. n. aliud est non appellere, quám clausos habere oculos? quid aliud est claudere oculos quam in vmbra (vt aiunt) mortis versari? non ne á rerum veritate vsque ad ora vulgi transmissum est; vt equiualeat quempiam clausisse oculos & esse mortuum?

IX.

Pro formatione vero quæ sequitur applicationem: illud primo animaduertendum, eius totam vim in modo & specie applicationis esse sitam. Potentia. n. generaliter apprehensiua habet illud cum matoria commune: vt in se ipsa, & ex seipsa nil sit præter sinum & conceptaculum: nullum elementorum in se odorem habet aliquem, vel saporem, vel calorem: concurrentibus tamen illis fama est, in diuersos ordines atque gradus, omnem prodire colorem, saporem, & odorem. Ignis alteri corpori admotus lucet; insuper & iuxta corporum varietatem diuersimodé in melius, atque deterius splendescit. Id sané non habet ignis in se, nec corpus alterum in se, sed ambo habent virtute applicationis. Iam habes per similitudinem, formationem tum intellectus, tum memoriæ consequi applicationem, tanto meliorem; quanto, & antecedens melior extitit applicatio: & huius efficacia maxima ex parte in scrutinij manuductione consistit.

X.

Sunt qui velint formas facilis reductionis esse illas quæ sunt apud virtutem imaginatiuam atque communem sensum, multæ corporalitatis & modicæ (inquiunt ipsi) spiritualitatis. Formas vero difficilis reductionis, esse multæ spiritualitatis & modicæ corporalitatis. Id quidem ita sibi suadent quia formæ multæ corporalitatis morantur dum sensus communis spintualitatem ab earum corporalitate distinguit; vnde formam illam fixari in ea contingit; idque præsertim cum eam pauci corticis recipit. Hinc reciproce inferunt hominem tardi motus in cuius anima figuntur sensibilia quæ transierunt: melioris esse rememorationis. Quæ omnia habent quandam leuem persuasionem quæ quidem cum verbis explicantibus ipsa similia sunt opinationibus & sermonibus somniantium. Constituunt. n. memoratiuas species alias veloces, alias tardas, alias tempestiué, alias maturé; alias figurari per equum Martini, alias per equum Georgi, quod dicere & sentire non convenit grauitati illorum. Quidquid enim sentiant: nunquam corporalitas quá corporalitas, seu proprius dicas corpus qua corpus est, quippiam agere intelligi debet imó vniuersaliter asserendum à corporalitate non esse actionem; á maiori minus esse, a maxima minimè, quia corpus quatenus corpus non agit, omnis. n. actio est à qualitate, & ab eo quod spiritualius est ipsa qualitate; magis, & ab incorporeo maximé. Vtlibet ergo intelligantur verba illorum famosorum virorum euitare nequeunt semper inconueniens, & si velis eos excusare quod non corporalia agunt magis quia corporalia, sed quia multum morantur & sunt vehicula accidentium, á quibus informationes efficiuntur quæ morantibus corporibus morantur; & morantia figuntur magis. Hæc excusatio non potest capi nec retineri quominus obiter euomatur á verbis illorum, leuissimique stomachi sententia. Mitto quod magis rudes sunt magis morosi, & magis morosi magis rudes: nec obstat quod experimur nos morantes in consideratione vnius rei magis memores reddi quám leui consideratione præter labentes, experimur enim etiam atque non minus, nos quædam sine mora audita atque visa vel etiam considerata in sempiternum recordari; alia vero diutius attentiúsque visa & considerata, minimé retinere. Haud igitur in mora & corporalitate est virtus, imo in ipso contrario maximé quod ad corpus attinet. Quod vero ad alterum non est mora quæ facit fixionem: sed formæ actiuitas, videtur autem mora conferre aliquando: quia forma aliqua non apta vel nata est citó agere, vel subiectum citó recipere, ideóque morando perficitur actio. Vbi vero forma est spiritualior, est & actiuior. Hinc ignis actiuissimus est omnium elementorum, quia spiritualissimum est inter ea, & potentissimum ad conuertendum in se, & data materia solus per se in infinitum crescens. Qui etiam si multum agit: non quia multus est. & magnus, agit, vtpote propter multam corporalitatem: sed propter intensiorem qualitatem, quæ consuenit seruari in illa magnitudine: quæ quidem qualitas (vt notant quidam Platonicorum) si posset reduci in medietatem illius magnitudinis: intenderetur adeo magis, vt duplo potentius ageret, si in minimam quantitatem, maximé potentior: si in indiuiduum infinite potentior. Ex his ergo considerari potest quam inconsiderate dicti philosophi loquuti sint.

XI.

Hinc etiam patet quam imperité (etenim hoc notare non est sine emolumento eorum quæ ad præsens institutum spectant) equini quidam medici proferant illud vulgatum. Non qualitas, sed quantitas. Cum ad eorum propositum oppositum totum proferri deboat. Esto. n. quod qualitas tantæ virtutis non sit infra tantam quantitatem, & in multa quantitate multa qualitas conseruetur: nunquam tamen actiuitas refferri debet ad molem, totúmque illud quod est pertinens ad rationem materiæ, extensio. n. ipsa ordinata est [ipsis etiam indicibus] ad continentiam: qualitatis, atque formæ. Ferri id tamen potest si ab Apotecariis eorum dictum fuerit: quia recipiunt precium iuxta quantitatem quæ est in ponderibus, numeris, & mensuris, quidquid sit de qualitate simplicium, pharmacorum & aliorum confectorum; & idcirco, vt existimo, quidam ex eis in suo insigni notatum habebat in nostra patria. NON QVALITAS SED QVANTITAS. quamuis. n. constaret eum hæc retulisse ad porcum depictum de quo non quæritur sicut de equo, an concinnos habeat oculos, parvas auriculas, contractam ceruicem, latum pectus, minacem frontem, os arrectum, crura soluta, & id genus alia, sed duntaxat an sit latus longus atque pinguis, id tamen non minus conuenienter subinde poterat á porco ad id quod erat intus in apotheca referri. NON QVALITAS SED QVANTITAS, vtpoté pia mater, quæ dotauit filias & doctorauit filium.

XII.

Adunatio uero & immutatio, licet sint duo actus: simul tamen fiunt. Immutando enim fit adunatio; adunando fit imrnutatio. Horum rationem ita aperimus. Dixit Heraclitus, Si omnia entia fumus fierent: nares omnia discernerent. Dicamus crassius. Si omnia præter Vulpeni in gallinaceos conuerterentur frustra non esuriret vulpes, omnia per vulpem essent vorabilia. De potentibus omnia suo modo conuertere, vnum est hominis phantasia: de potentibus omnia suo modo vorare, & degustare vnum est hominis cogitatiua. Tale conuersionis genus potent attingere (non sine cogitationis actu) phantasia; vt omnia memorabilia potenter reddat non absque phantasiæ actu cogitatiua. At inquies oportebit phantasiam conuertere omnia aut in vnam speciem, aut in plures: si conuertat & reformet in vnam; iam non erit multorum memoria, sed vnius: si quippé omnia conuertantur in ouem: iam lupus non multiplicabit comestibilium speciem vt dici possit præter vnum quippiam illi esse comestibile. Si conuertat reformétque in plures species: aut finitas, aut infinitas si finitas: aut determinatas & istas cognoscere & aut determinare opportet; aut indeterminatas, & ita erimus in eodem in quo sumus. Infinita vero tentare stultum est. Scire igitur oportet conuersionem non ita fiendam vt substantialis diuersitas destruatur; nec vt accidentia vnius cuiusque rei propria tollantur: Sed vt diuersa atque omnia ita vna illis applicita adueniente forma, afficiantur modo suo: vt vnam ab vno, & per vnum memorabilis subeant rationem: Sic omnia lupus iste ingurgitabit vt vnum: si omnes substantiæ & quæ inmediate consequuntur eas vnius generis accidentium indumenta subibunt.

Ruota con lettere greche e latine - A

Sicut ad eandem vocalem in centro circuli innumera si esse, & imaginari possint elementa relata; (non ablato quod corum singula suam diuersitatem retineant) omnia vnius sonantiæ modum subeunt: imo tantum abest vt per vocalis applicationem subcludant suam essetiæ ab aliis diuersitatem: vt per illam magis eadem insinuare valeant. Sic & vni spiritui pluribus appositis organis diuersæ pro eorum propria ratione producuntur voces. Quid ergo est quod disperans non disponaris, & quasi accingaris ad aliquam de innumeris possibilibus tibi speciem comparandam; in phantasiæ & cogitatiuæ conterminio situandam: qua vniuersa sicut in libro spectabilitatem, ita & in anima memorabilitatem induant? Hoc est quod tuæ relinquimus industriæ ô quicunque es ingeniose. Intueare quid præstiterit modus inventionis Pan Archadiæ Dei cum primus calamos coniunxit agrestes: hæc quæ diuersis iam acta ingeniis non facile olim consonare solebant: iam vnico eiusdem spiritu, in vnum quasi imparibus compactum cicutis in missorum, ablatam dispersionem, adunionemque factam, quam commode præstat vnus.

XIII.

Pro hoc quod ad ordinationem attinet, vulgatæ sunt (licet ad rem minus & modicum relatæ) propositiones ab ista pendentes, quæ consideratis iis quæ per nos extant enucleata melius vsuuenire possunt. Principaliter ergo contingere dicitur reminiscentia, cum motus iste huic motui de necessitate succedit, vel motum istum hic motus concomitatur: siue id sit locali, siue temporali, siue rationali, siue naturali, siue artificiali, siue quomodocunque aliter positiua concomitantia, atque vnius post alterum successione. Ad quem sané modum, progredimur á memoria niuis ad memoriam hiemis; Hinc ad eam quæ frigoris. Hinc ad eam quæ antiperistasis: Hinc ad eam quæ intendentiæ caloris in stomacho: Inde ad eam quæ potentis digestionis; Ab hac in appetitum, & viuacius nutrimentum; robur, & exercitium; & ita deinceps in hoc. In aliis omnibus similiter. Si quid vero habet naturam carentem ordine: ad aliud ordinatum referatur: atque innitatur: quod quidem semper esse debet aliquod sensibile: quamobrem non temeré á ratiocinativo philosopho dicitur ordinem propria natura sensibilium esse: & non cognoscit ipsum extra margines naturæ. Vnde si quæras ab illo quid est ordo? est inquiet progressus rei secundum viam naturæ. Quid est ordinis carentia exitus inquiet á via naturæ. Hæc sunt quæ de organo, & ad organum scrutinium pertinentia volumus esse dicta: quæ si attentius contemplaberis; nihil est quod ne ad vlteriora progrediaris impediat: ex iis. n. remoueris ab eo, quod ad consequentes actus occlusum faciebat iter. Et certé facere non potuimus; ne sub titulo theorices sufficienter apponeremus ea, quæ per so ipsa praxim complere valeant.

TERTIA PARS

I.

Age iam ad operandi formam transeamus insinuandam. Tanquam præludiis agentes, ab elementorum simpliciorúmque notitia, ad compositi integri, atque perfecti considerationem deueniamus.

Primum igitur ad eorum similitudinem qui prius manum paginæ docent admouere quam oculi ad inscriptos caractheres coniiciantur: proponimus ante apparanda subiecta quorum præcesserit memoria: vt ipsorum virtus & efficacia discooperiatur hunc in modum. Sumatur subiectum commune idque primo in partes eius maiores distribuatur, quæ ex instituto saltem operantis sibi succedere debeant: quæ partes maiores, subiecta magis propria superius sunt appellata. Hinc ad subdiuisionem procedatur; vt partes istæ ad inuicem finiri, & ordinatæ sibi inuicem succedere perceptæ, in loco contiguitatis veræ, vel positiuæ describant sibi alias partes, quæ subiecta propriissima indiuiduáque sunt: quæ multiplicari debent iuxta rationem latitudinis subiectorum magis propriorum, & commodum occurrentium sedium adiiciendorum.

II.

Quibus ita dispositis & prompté memoriter habitis adsit cathalogus diuersarum rerum sensibilium, quæ primo numero sint viginti & quinque, deinde quinquaginta, mox centum: vt gradatim exercitationis beneficio exoptata comparetur disciplina; cum hoc quod optimé videbitur quomadmodum ea quorum ordo naturlem memoriam suggeret: merito subiectorum quibus distributa sunt & applicata; ordinate tibi non minus quam si in pagina essent exarata occurrent: vt ab vltimo ad primum eadem facilitate possis incedere; qua á primo ad vltimum accedebas. Item & quomodo libet ordinem referendorum inuertere; ad hoc ipsa locorum sensibilitate conferente.

III.

Proinde visa subiectorum efficacia ad adiectorum rationem transeamus quibus non tanquam leui fragilique fundamento naturalis innittitur memoria. Adest ergo duplicis generis memoria, terminorum videlicet atque rerum: quarum hæc simpliciter admittit necessitatem: illa veró in aliquo quodam genere, vel in eo quod per ipsam acui creditur memoratiua facultas ad propriæ functionis expeditionem: grauiora. n. passi minorem difficultatem & arduitatem non sentire consueuimus: vel quia alicuius facultatis fert consuetudo, cum occurrentia propositi atque sententiæ in initialium verborum expressionem requirere, vel quia rebus accidit vnicum propriumque nancisci nomen idque non satis in promptu, vt sunt herbaram, arborum, mineralium, seminum & id genus aliorum, quorum conceptum habere minimé sufficit: vel tandem quia sæpe sese offert occasio proferendi verba, quorum minimé rationem habemus.

IIII.

De generibus quibus res ipsæ adiiciuntur, explicantur, séque inuicem insinuant: alibi declarabimus. Pro genere autem istius facultatis satis tibi apertum iter ex antedictis: necnon habes optimam magistram atque ducem tum intrinsecam, tum extrinsecam naturam, quæ te per rationem insitam & obiecta præsentia semper illuminat.

V.

Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, & innumeri occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clauis rnagnæ peritus (illa quippe fons est omnium inuentionum) eos qui nobis commodiores visi sunt in diuersis locis diuersos explicarnus. Modum vnicum quo ad nostra vsque tempora vsi sunt antiqui prorsus contemnimus, quia laboriosus est multámque requirit exercitationem, nec certæ est ab omnibus assequutionis.

VI.

Perstrinximus igitur intrinsecæ lectionis latitudinem illam & longitudinem compressimus: iis. n. oculum phantasiæ disgregantibus atque distrahentibus, maius causabatur negocium, quod artis difficultate exercitationísque prolixitate, dignioribus intenta negociis ingenia repellebat. Quid. n? indiuiduo subiecto per vnicum adiectum vnicum tantum (vt in pluribus) committere licebat elementum, quippe cum innumerabiles habeantur combinationum & compositionum differentiæ. Qua de re qui primus apparet hanc artem transtulisse á Græcis ad Latinos: deridet Græcorum quorundam studium verborum imagines conscribere volentium, atque ita eas sibi parare, vt cum opportunæ fuorint in inquirendo tempus non consumetur. Videbat. n. verborum infinitam esse multitudinem, ideoque ridiculum esse illam persequi velle. Atqui nobis non solum possibile sed & facile compertum est posse apparatas haberi imagines, quibus singulis quibusque locis cuiuscumque generis terminos integros apponam, idque pluribus modis, vt in pluribus tractatibus ad diuersas ordinatis intentiones manifestamus: In presentiarum vero per hunc qui sequitur proponatur modum.

Prima praxis quæ vocum est.
De fixione rotarum.

I.

Ad ordinatam parandam exercitationem: primò elementorum prompta habeatur conceptio: elementorum inquam illis adiectibilibus explicabilium, quæ ad omnes producendas actiones nec-non ad passiones omnes recipiendas sunt aptissima.

II.

Ex iis ergo triginta tuæ notitiæ melius inhærentes ad triginta elementorum expressionem faciendam eligantur: quæ completum reddunt numerum, eorum quæ diuersis inseruiunt in tribus idiomatibus pronunciationum differentus: neque. n. necessarium est triplex instituere elementarium, cum A ipsum equiualeat ipsi a [alpha] & [Ismaell] B. ipsi b [beta] & [beth]. similiter & alia multa aliis. Vbi vero super nostri generis elementa sunt Græca vt y w q [psi omega theta] & vltra hæc & illa, sunt Hebræa: propriis sunt notata caracteribus. Et ita vnum simplex elementarium deseruit tribus linguis & iis quæ illis sunt subalternatæ.

Ruota con lettere greche e latine

 

III.

Triginta igitur adiecta promptitudine citra omnem dilationein possibili tuæ se offerant phantasiæ, dum alius vel tu te intentes ad prompté respondendum quid pro singulis elementis ordinate, regressiué, & progressiué, item & inordinaté propositis habeatur.

IIII.

Quo quidem peracto, ad tribuendum singulis singulas appropriatas operationes procedatur: quæ omnes sint ad oculum sensibiles; quæque non sine corporis motu prosequantur. Tu prout tibi commodius videbitur ordinabis atque statues: nos interim eiusmodi sub typis proponemus Agentes & actiones.

Lycas in conuiuium

AA

Deucalion in lapides.

BB

Apollo in pythonem

CC

Argus in bouem

DD

Arcas in Caliston

EE

Cadmus in satos dentes

FF
Semele in partum GG
Echo in Narcissum

HH

Tyrrhenus nauta in Baccum puerum

II

Pyramus in Ensethe

KK

Mineis in lanificium

LL

Perseus in caput Medusæ

MM

Athlas in coelum

NN

Pluto in Proserpinam

OO
Cyane in stagnum

PP

Arachnes in telam

QQ

Neptunus in equum

RR

Pallas in oliuam

SS

Iason in Tauros

TT

Medæa in cacabum Esonis

VV

Theseus in Scyronem

XX

Filia Nisi in paternum crinem

YY

Dedalus in alarum structuram

ZZ

Hercules in Antheum

yy [psi psi]

Orphæus in lyram

jj [phi phi]

Cicones in Orphæum ww [omega omega]
Esacus in precipitium qq [theta theta]
Mennonis in sepulturam

òò [`ayin `ayin]

Arion in delphines

öö [sadhe sadhe]

Glaucus in herbam.

ùù [shin shin]

 

In quibus non requiritur necessarió primum nominis agentis vel actionis elementum; idem esse cum illo cuius est expressiuum: sufficit enim ambo hæc determinato huic significando esse adscripta.

Rotam igitur primó immobilem intra alte-
ram immobilem ita situabis: vt exte-
rior homines; interior autem ap-
propriatas denotet actiones.

Doppia ruota con lettere greche e latine

 

V.

Quibus foeliciter succedentibus ad vlteriorem fiat progressus operationem. Placeat inquam homini & hominis actioni addicere instrumentum vel insigne non quidem quod ad illius tantum referri debeat actionem, sed quod sit omnibus vt fieri potest adaptabile vel saltem omnibus in operibus obeundis compatibile. Non. n. ideo fixæ figurantur hæ rotæ vt maneant perpetuo: sed vt vnius adiecti appropriata nostræ figantur memoriæ: vt cum huc, illucque prodeunt: semper atque statim referri possint ad illum (vt in vlterioribus patebit) ad quem præsentia sunt ordinata. Habet ergo Lycas cathenam, Deucalion vittam, Apollo baltheum, Argus caputium, Arcas peram, Cadmus antesinale, Semele suppositam sedem, & ita deinceps alij alia, quæ licet singulis sint propria: sunt tamen pro viribus omnibus appropriabilia quod quidem magis est curandum. Ratio. n. praxis vltimæ atque profectio; rationi praxis initialis est præferenda.

Rotam igitur secundo immobilem intra duas alias immobiles pro appropriatis duobus: quæ ad hominem referuntur constanter nanciscendis collocato: quatenus perpetuo naturam elementorum vbicumque ponantur, & quomodocumque disponantur præsentare queant. Rotæ fixæ mentis oculo conspiciendæ sunt huiusmodi.

Tripla ruota con lettere greche e latine
Ibi exterior significat homines Media proprias actiones. Interior vero insignia hunc in modum.

A

Lycas

A

in conuiuium

A

cathenatus

B

Deucalion

B

in lapides

B

vittatus

C

Apollo

C

in Pythonem

C

Baltheatus

D

Argus

D

in bouis custod.

D

caputiatus

E

Arcas E in Calistum E peratus.

 

Similis de aliis esto institutio, ordinatio, & iudicium. Vbi vero ad tertij elementi significationem instrumentum addere contigerit (quamuis hoc minus commodum sese offerat, accidit enim actionem appropriatam, vel contingentem non pati in manu tale appositum) ipsum pro commoditate imaginetur aliquo adiectum vel alligatum vel interiectum pacto, vt operationem Turbet, Adiuuet, & vel Abiiciatur, Euertatur, Eximatur, Extricetur, Euacuetur, Ruat, Incidat, vel quomodolibet aliter pro operis congruentia se habere possit: Cæterum incomparabiliter conuenientius est insignire: quippé cum sine vlla difficultate insignia possint ad omnes referri & applicari.

VI.

Consulto plané industriæ tuæ committere placuit inueniendas congruentes actiones, & organa, sine insignia, sicut enim singulis peculiares determinatorum hominum sunt magis notæ & celebres effigies: ita etiam (cum trahat sua quemque voluptas) habent singuli quibus operibus instrumentis & insigniis, sollicitentur magis, magisque in affectus concitentur. In superioribus. n. Ianuæ memoriæ dicebantur affectus; hósque potentiores, patentiores: ij vero nec iidem sunt, neque ab iisdem emanant principiis in omnibus.

Author:ᅠᅠᅠᅠᅠ Bruno, Giordano, 1548-1600.

Torna a Archivio: Testi magici

CONSULTA ISMAELL
Per contattare Ismaell è sufficiente
cliccare qui
e compilare il modulo contatti,
un metodo veloce ed efficace.
Comunicato Importante!
Sta accadendo in questi ultimi giorni un invasione di mail in rete, mail commerciali ed assolutamente non di carattere esoterico, dove personaggi che si definiscono medium, sensitivi, veggenti, etc. fanno intendere di aver analizzato una vostra realtà e vi danno comunicazione (giocando sulla statistica) di essere in grado di aiutarvi. -> Leggi tutto
Ultimo aggiornamento

19 agosto 2019