magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: Ars Memoriæ – Iordani Bruni – part 2

De motu rotarum.

I.

Apprimé igitur præsignatis rotis mente fixis quoad quid cuique conueniat immobiliter habeatur in promptu: tempus est vt ad maiorem praxim hunc in modum expediaris, vt primo primam compositionem quæ duobus constat elementis quibuscumque veneris. Vides primam figuram duabus constantem rotis fixis. Iam exteriori in sua fixione perseuerante; soluatur interior. Cuius olim fixio ad habitum eius qui debet esse fixus spectabat: nunc pro actu qui ratione multorum operabilium, atque innumerorum debet ease innumerabiliter multiplex: vndique reuoluenda occurrit.

De motu rotæ interioris primæ figuræ pro com-
positione qualibet ex duobus elementis-
presentanda.

II.

Operatio inquam quærat vniua propria: iam reddatur omnibus in circulum communicabilia. Proindéque cuiuscumque pro exigentia constituendæ compositionia adaptetur. Lycaon in conuiuium geminatum tibi reddebat elementum AA. dum A rotæ interioris esse sub A rotæ exterioria, item Deucalion in lapidea BB. Iam discurrente rota non geminum sed duplex habebis elementum: Nempe cum B rotæ inferioria mouetur sub A rotæ superioris: Iam non eat tibi AA Lycaon in conuiuium sed Lycaon in lapidea conuertendos. Deucalion in Pythonem exanimandum, Apollo in bouem custodiendum & ita deinceps singuli proximorum capiunt operationem, nouis aliis succedentibus elementis. Via ergo combinationem PA refferre? pone A rotæ internæ sub P, rotæ externæ presentabunt tibi per Platonem in conuiuium. Vis combinationem RE? pone E rotæ interioria sub R rotæ exterioris presentabitur tibi per Neptunum in Calyston confodiendam. Similiter combinatio SI per Palladem in Baccum puerum. VO per Medæam in Proserpinam rapiendam. Habes igitur quomodo ad compositionem duorum elemnentorum ad sensum presentandam procedatur.

De motu internarum rotarum secundæ
figuræ & compositione qualibet ex
tribus elementis presentanda.

III.

Item in secunda figura duabus internis rotis ad vertiginem solutia & expeditis compositum quodcumque ex tribus elementis presentare valebis; ita vt vbi in tribus rotia fixis. Lycas in conuiuio cathenatus presentabat tibi AAA. Iam Lycas agens quod Medusa, cum insigni Plutonis presentabit AMO. Arcas cum actione Semelis, & insigni. Plutonia presentabit EGO. Medea agens quod Tyrrhenus cum insigni Persei, presentabit VIM. & ita multis modis variando elementa mediæ, & intimæ rotæ, sub elementis singulis rotæ exterioris: quascunque imaginabiles ex tribus elementia combinationes poteria ad libitum producere.

De compositione qualibet ex quatuor ele-
mentis presentanda per vnum modum.

IIII.

Si veró accident adiiciendum compositum ex quatuor elementis; non eat necessarium quartam supponere rotam: non. n. elementia omnibus sed paucis quibusdam accidit quartam in combinatione sedem obtinere: vt S. quod combinatio M E N S habet quartum, & T quod combinatio D A N T quartum habet. Ad hanc igitur quarti elementi presentiam designandam quid opus est orbita; sufficit aliquod determinatum accidens vel adsistens cum aliqua habitudine ad subiectum vel adiectum imaginari, quorum alterum istius; alterum verò alius sit indicatiuum.

De altera similiter ex tribus elementis alio
ordinatis modo presentanda
compositione.

V.

Est & alter modus quo quartum elementum tertio super additur; nempé L. R. & N. mediantibus inter elementum adsistens & subsistens vt in prima combinatione huius compositi T R V N C V S. in secunda huius compositi I N C R A S S A T V S. In tertia huius compositi P E R M A G N V S. Ad quorum elementorum præsentiam atque locum denotandum; aliquos se habendi modos, vel accidentia sensibilia in subiecto, vel cum subiecto, vel ad subiectum poteris destinare. Ad ipsum mihi conferre solebat rationale adiectum quod vel sedens tertium, vel innixus secundum, vel stans primum adsignificabat. Quod si alia elementa præter hæc se obtulerint, quod vix apud Latinos Græcos, Hebræos, Chaldeos, Persas, Italos, Arabes, & Hispanos, accidere potest: hac luce qua vides nos subuenisse presignatis tribus: cæteris aliis prouideto.

Quod vero ad Gallos attinet (de Germanis enim Gothis Scythis & id genus aliis ipsi viderint) qui non ex idiomatis rusticitate, sed nescio quo vsu quáue consuetudino ad discrimen aliquod insinuandum quiescentia quædam admittunt elementa: non est quod tibi negocium facessat: manet. n. sine superadditis illis integra ad rei proferendæ necessitatem scriptura. Hinc non desunt inter illos minimé non grauis ingenij homines qui eam vendicare nituntur á quadam apparentis inculturæ iniuria.

De compositione qualibet ex quinque
elementis presentanda.

VI.

Pro composito quinque elementorum, non est quod nouum aliquid adducamus, sed quod propositis vtamur vel (vt planius dicam) coutamur: aliter. n. non accidere potest: quam duobus proximé dictis modis concurrentibus. Vtpoté super additis S & T in quartum elementum, et intermediantibus LR & N in quintum. vt in combinatione PLEBS in prima combinationis TRANSACTVM. in vltima combinationis STVPRANS.

VII.

De compositione qualibet ex pluri-
bus elementis.

Pro vno autem vel duobus particularibus, iisdémque minimé celebribus: quid opus est nobis curas excitare si sint ex pluribus compacta elementis? Hæc ipsa minima conditione addita, quatuor vel quinque presentanti compositio poterunt commode insinuari. Talia vero noscio an sint plura præter istud vnum SCROBS, cuius tamen rememorationem facere potest compositum ex quinque SCROPS propter suam vocis affinitatem.

VIII.

De V post Q.

Neque illud silentio præterire volo notandum in interiori scriptura (licet non inter ad propositum necessaria: sed inter vtilia tantum reponendum). V. post Q non ponere in numerum: tantum. n. Q sine V quantum cum illo valet. Nunquam. n. seorsum ab illo vsuuenire consueuit. Ita vt plané QV vnius duntaxat vim obtineat elementi: vnde vbi occurrerent elementa vendenda prodosset scribere. QVINTE QVINTE QVARE QVADRVM QVINTVM, QVATIS? vbi vero necessarium esset emere: non obesset scribere. Qare qinte qatis qadrum qintum? ita & qui vanis vti consueuere literis sine integritatis & maioris preiudicio culturæ: exteris eorum linguæ frustra in propria patria studiosis melius præstarent officium.

IX.

Ad internum subiectorum campum amplifi-
candum & adiectorum numerum foeli-
cissimé multiplicandum.

Post quam expeditius paucis adiectis, & arctius subiectorum numero fueris operatus. De subiectorum multiplicatione nil addam prætorquam quod ad multiplicandorum qualitatem attinet. Considerato inquam quæ horum tenacius, quæque lentius adiecta retinere consuenerunt; & rimatis effectibus & defectibus vnde proueniant quod per doctrinam á nobis expressam intentabis: alia ad eorum tibi compares similitudinem.

Pro multiplicatione vero adiectorum non modicam tibi triduo facultatem hoc etenim animaduertens principium vnde manat in aliis negociis celebrem tibi poteris vsum suppeditare: á proportionibus. n. conuerti possumus ad alia proportionabilia comperienda.

Habebas ad numerum elementorum triginta viuacissima adiecta, quæ in breui tibi poterant deseruiro scriptura; nunc iuuat in immensum (si fuerit opus) dilatata pagina: multiplicare in innumerum dictionum adiectionem: etenim incommode succedit si eiusdem formæ eadem numero adiecta sæpe sæpius reponantur cum ad internam scripturam ea requiratur varietas quæ minimè requiritur ad externam, vt satis est in hac se praxi exercentibus manifestum. Quid ergo? Sicut habebas vnum numero Lycaonem, Deucalionem &c. Iam duo tibi finge numero Lycaones & Deucaliones & alios ita vt vbi triginta tibi aderant nunc vsu tibi veniant sexaginta. Si triplicrabis, habebis nonaginta, si quadruplicabis, centum & viginti. Omnes quorum optimé nosti imaginem melius tuam pulsare phantasiam coge in numerum triginta radicalium nominum. Quod enim aliud eis sit proprium nomen nihil impedit. Manebit. n. perpetuo Philotheus Deucalionis nominis caracthere intinctus si semel inter iactantes lapides adnumeretur & adscribatur. Quam celebre sit hoc inuentum melius per vsum & applicationem ad alia quam per ipsam poteris comprehendere superficiem.

Secunda praxis quæ terminorum simplicium est ad quamcumque compositionem de pluribus elementorum combinationibus præsentandam.

I.

Praxis veró magna in quam properat prima praxis adulta, quæ quidem loco quo illa initialis tibi elementorum tribuebat combinationem: ad completorum terminorum explicationem: combinationum tradit compositionem; ita vt ad subiectorum numerum, valeas perfectorum adiectorum (quæ termini incomplexi atque simplices appellantur) apponere, moxque accipere numerum.

II.

Id quidem hoc efficitur pacto. Sicut ad triginta elementorum numerum; triginta tibi statueras agentes actionos & insignia, circumstantias, & adstantia: Ita nunc ordinate disponas centum quinquaginta: quod fit singula adsistentium elementorum per quinarium subsistentium doducendo. Paribus ergo conditionibus quibus elementarium constituendum docuimus: intelligamur combinatorium docuisso.

III.

Per ea quæ diximus ad graphicæ dilatationem: producta sunt famosissima nomina; quatenus ad eam quæ in arte ista necessaria est varietatem maximé conducit, & quædam principalia celebrioráque nomina illa quæ tibi adiicienda sunt tanquam centurias sub vmbra & ala triginta vexillorum reportes. Nunc ad amplissimam operationem, singulis propositorum vexillorum per quinarium quinque subsistentium elementorum deducendis, alia quinque subternamus vexilla.

IIII.

Sic ergo melius tibi noti ad hunc vexillorum numerum referantur, ita vt singuli eam obtineant sedem, quæ pro eorum qualitate eisdem melius videbitur conuenire. De vexillis vero quæ frequentius militare consuescunt; majores sibi copias adsumant: ex iis. n. sunt quæ vno vel duobus tantum contenta sunt militibus. Per æqualitatem igitur proportionis non per numeri æqualitatem iusté cum omnibus est agendum.

V.

Tu ergo ipse ordinabis tibi centum & quinquaginta nomina, quæ vel á propria appellatione, vel á consueta actione, vel affectu proprio, secundum ordinem quo adsistentia sunt ordinata; ordinatéque quinque subsistentibus informantur. Quo facto, ad ordinationem horum vel aliorum (si decentiores habueris) subsistentium partium & artium (vt ipsis adhæreant per actiones & in artes denominabiles) reduces, vel notorum tibi nomina huic qui sequitur ordini é regione apponendo; vel aliter vt tibi commodius fuerit, á nobis appositis disponendo, aliis quorundam loco succedentibus vtens, incertam seriem reducendo: ita vt cum relatione ad easdem vel alias circumstantias, eadem vel alia insignia, & adsistentia recipiant.

VI.

Conficies igitur ad similitudinem trium prædictarum rotarum: quinque rotas fixas, quarum singulæ centum & quinquaginta constent combinationibus elementorum duorum. Quorum exterior atque prima significet agentes sub inuentorum nomine. Secunda actiones. Tertia insignia. Quarta adstantia. Quinta circumstantias. Adducuntur autem hæc ipsum in modum vt quibus iuxta vnam propriamque non inseruiunt: iuxta aliam opem adferant vniuersalem rationem.

Quoniam difficile est quinque rotas in modicam contrahere latitudinem, vnam tantum apponimus ad cuius similitudinem sunt aliæ: eandemque non extensam sed contractam. Quandoquidem triginta prácipua vexila ordinantur in circumferentiam: & subalternata singulorum quinque ordinantur in scalas á singulis ad medium

Singulum Medium

 

AA Rhegima panem castanearum

1

AH

Osiris

in agriculturam

2
AI Ceres in iuga bouum

3

AO

Triptolemus

serit

4

AV

Pitumnus

stercorat

5

 

BA

Erichtonius

in currum

6

BE

Glaucius

ferrum extendit

7

BI

Thraces

in falcem

8

BO

Misa

sale condit

9

BV

Pyrodes

Silice ignem excutit

10

 

CA

Hasamon

Transplantat

11

CE

Phega inserit 12
CI

Belhaiot

In Asinum vectorem

13

CO

Pilumnus

frumentuin terit

14

CV

Oresteus

curat vites

15

 

DA

Noah

vineam ordinat

16

DE

Liber vinum promit ex ordeo 17
DI

Staphilus

in vinum lymphatum

18

DO

Isis

in ordines hortorum

19

DV

Minerua

in oleam

20

 

EA

Aristeus

in mellis industriam

21

EE

Nembrot venator 22
EI

Phalla

in rethe

23

EO

Gebur

in laqueos

24

EV

Ramessus

in hamum

25
 
FA Regomer In schalam 26
FE Sargum In fiscellam

27

FI

Danaus

Puteum fodiens

28

FO

Doxius

luto edificans

29

FV

Iobal

Ligno edificans

30

 

GA

Husbal

In fornacem calcis

31

GE

ciclops

In turrim

32

GI

Theodorus

In Torhum

33

GO

Perdix in cuncinum

34

GV

Talus

in Serram

35

 

HA

Theodotus

in terebram

36

HE

Parug

in malleum

37
HI Semeol in prælum 38
HO Seusippus in dolia 39
HV Luscinius in dolam

40

 

GA

Choræbus

figulus

41

GE

Barcham

Lanam intorquet

42

GI

Closter

fila orditur

43

GO

Aracgne

texit

44

GV

Boetius Sutor 45
 
HA

Phrigio

Carminator

46

HE

Caathar

in calceos 47
HI Procon in vitrum ex herbis 48
HO Licarnassus

in forcipes

49

HV

Chares

in Chirothecas

50

 

IA

Abas

Capitis tonsor

51

IE

Stram

in nouaculam

52

II

Crates

Aurum terit

53
IO Arphalus inaurat

54

IV

Dubitrides

in lagenas

55

 

KA

Hermahel

in pectines

56

KE

Ramesses

in Tapeta

57

KI

Minos

Nauta

58
KO Dedalus in antennam 59
KV Glycera Coronat 60

 

LA Emor Saltat

61

LE

Anacharsis

Folles ducit

62
LI Delos Æs conflat 63
LO Lydus in nummos

64

LV

Apis

Medicus

65

 

MA

Chiron

Chirurgicus

66

ME

Circe Fascinatrix 67
MI

Pharphacon

Necromantus

68

MO

Aiguam

in circulus

69

MV

Hostanes

Demonum lacessitor

70

 

NA

Zoroaster in Magiam 71
NE Suah Chyromantus

72

NI

Chaldæus

Pyromantus

73

NO

Attalus

In ydromantiam

74

NV

Prometheus

Boues immolat

75
 
OA Abel Mactat pecora

76

OE

Enos

Aram struit

77

OI

Zedechor

in aqua molit 78
OO Cureta Puerum immolat

79

OV

Abraam

circumcidit

80

 

PA

Ioannes

Baptizat

81

PE

Emael caput hominis aperit

ante aras

82
PI Imus caput mulieris velat ante deos 83
PO Amphiaraus

Augur

84

PV

Orphæus

in Orgia

85

 

QA

Aphares

Marsus

86

QE

Crithon

Ceretanus

87

QI

Belus

in Idolum 88
QO Diagoras

euertit aras

89

QV

Chemis

in pyramidem sepulchri

90

 

RA Mirchanes in cereos

91

RE

Giges

in picturam

92
RI Marsias Tibicen

93

RO

Tubal

cytharædus

94

RV

Amphion

in musicales notas

95

 

SA

Amurius

in neruorum fides

96

SE

Baros

in æreas fides

97
SI Venus in prostibulum 98
SO Tubalchaim

in prælium

99

SV

Pysæns

in Tubam æneam

100

 

TA

Birrias

in Timpanum

101

TE

Bellerophon

equitat 102
TI Neptunus

equm domitat

103

TO

Ætholus

in lanceas

104
TV Persæns in Sagittam 105
 
VA Arthemon in testudinem 106
VE Phoenix in balistam 107
VI

Maletes

in vexillum

108

VO

Gaegar

in Scuthum

109

VV

Ermus

in Nolam 110
 
XA

Marmitus

in Thoracem et galeam

111

XE

Theut

in literas, scrip.

112

XI

Conradus

in lit. prælo præmendas

113

XO

Thales

in eclypsim & vrsam

114

XV

Pythagoras

in luciferum & hesperum

115

 

YA

Nauphides

in cursum solis

116

YE

Endimion

in lunæ rationem

117
YI Hipparcus motum stelliferi sinistrum

118

YO

Athlas

in Sphæram

119

YV

Archimedes

in Æreum cælum

120

 

ZA

Cleostratus

in signa duodecim 121
ZE Archita in cubum Geometricum

122

ZI

Xenophanes

in mundos innumeros

123

ZO

Plato

in Ideas & ab ideis

124

ZV

Raymundus

in nouem elementa

125
 
yA Ior. in clauim & vmbras

126

yE

Protagoras

in duas contrarias rationes

127

yI

Alchmeon

in naturæ rationem

128

yO

Euclides

malum tanquam nihilum

129

 

AA

Epicurus in animi libertatem 131
AE Timon In Misantropiam

132

AI

Crates

In panem fontium

133

AO

Cleantes

Haurit Philosophiam

134

AV

Menedemus

Prodigiose superstitiosus

135

 

BA

Polymnestus

in Pithag. fabarum cultum

136

BE

Philolaus

in harmoniam patentem rerum

137

BI

Speusippus

in suauem philosophiam

138

BO

Anaxagoras

in chaos

139

BV

Archelaus

in sine lance naturam

140

 

CA

Pyrrho

quærens vt non inueniat

141

CE

Diodorus

in inuolutam & cornutam dissertionem

142
CI Simon omnia nutibus affirmans 143
CO Æschilus in personas 144
CV Diogenes in grammaticos malorum propriorum ignorantes 145
 
DA Homerus in Epicum Sophoclem 146
DE Sophocles in Tragicum Homerum 147
DI Farmacon in obticam 148
DO Tapes in prospectiuam 149
DV Melicus in memoriam 150

 

AA Nodosum 1 GA Brutale 31
AE Mentitum 2 GE indispositum 32
AI inuolutum 3 GI

pendens

33

AO

Informe

4

GO

indigestum

34

AV

Famosum

5 GV indiscretum 35
     
BA Iners 6 HA peregrinum

36

BE

indignum

7

HE

egenum

37

BI

indutum

8 HI repulsum 38
BO ineptum 9 HO

scrupulosum

39

BV

Cubans

10 HV Turpe 40
     
CA Calcans

11

IA

supposititium

41

CE

inauditum 12 IE sepultum 42
CI inconstans 13 II excuscitatum 43
CO inconditum 14 IO

vagum

44

CV

incantatum

15

IV

fluens

45

     

DA

Accessum 16 KA inclinatum

46

DE

illaqueatum

17

KE

iniuriosum 47
DI iacens

18

KI

ingurgitans

48

DO

horrendum

19

KO

instauratum

49

DV

impos

20

KV

inuisum

50

     

EA

ictum

21 LA inuentum 51
EE in honoratum 22 LE

obligatum

52

EI

festiuum

23 LI intercalatum 53
EO ferens 24 LO orbatum

54

EV

expectatum

25

LV

intercisum 55
     
FA fastidiosum

26

MA

fractum

56

FE

radicatum

27

ME

textum

57
FI fatale 28 MI

insolitum

58

FO

exemptum

29

MO

inspersum

59

FV

exanimatum 30 MV mentitum 60

 

NA

innixum

61

TA

impenetrabile 91
NE ignoratum

62

TE

arescens

92

NI

Lacessitum 63 TI durum

93

NO

lesum

64

TO

infidum 94
NV leuum 65 TV præcipitosum 95
     
OA esuriens 66 VA venale 96
OE murmuratum 67 VE stimulatum 97
OI iteratum 68 VI pusillanime 98
OO impeditum 69 VO effrenum 99
OV irrenumerabile 70 VV comminutum

100

     

PA

immundum

71

XA

flagrans

101
PE debile 72 XE

hians

102

PI

mendicans

73 XI incisum 103
PO

multiforme

74

XO

torctum

104

PV

obstans

75

XV

fumans

105

     

QA

strictum

76

YA

Naufragum

106

QE

mysteriosum

77

YE

inficiendum 106
QI portentosum

78

YI

cathenatum

108

QO

ignoratum 79 YO Macilentum

109

QV

ociosum

80

YV

errans

110
     
RA deploratum 81 ZA gelidum 111
RE impacabile 82 ZE confossum 112
RI

orbatum

83

ZI

funereum

113
RO neglectum 84 ZO cruentum 114
RV oppressum 85 ZY liuidum 115
     
SA negociosum

86

AA

putre

116

SE

nefastum

87

AE

pestiferum

117
SI nouum 88 AI

Mordax

118

SO

obscurum

89 AO bibulum 119
SV obscænum 90 AV anxium

120

 

AA

obliquum

121

AA

tumidum

136

AE

Tartareum

122 AE armatum 137
AI tremulum 123 AI insipidum 138
AO impetitum 124 AO lapidosum

139

AY

amarum

125

AV

toruum 140
     
AA informe 126 AA ambiguum 141
AE dissonans 127 AE lasciuum 142
AI desertum 128 AI rabidum 143
AO

Syluestre

129

AO

fremens

141
AV desidiosum 130 AV rapax 145
     
AA stygium

131

AA

infanum

146

AE

lacustre 132 AE discors 147
AI somnolentum 133 AI

mordens

148

AO

ieiunum

134 AO calcitrans 149
AV laruale 135 AV stupefaciens 150

 

aa Oliua 1 aa Dicho tomus lunæ 31  
ae laurus 2 ae fulmen 32  
ai

Myrthus

3

ai

gladius

33  
ao Rosmarinum 4 ao

securis

34

 

av

cypressus

5

av

sagitta 35  
       
aa palma 6 aa Serra 36  
ae hedera 7 ae imber 37  
ai papauer 8 ai

hamus

38

 

ao

quercus

9 ao frenum 39  
av urtica 10 av lingua vibrans

40

 
       

aa

Flores

11

aa

conus

41  
ae spinae 12 ae manus apprehendens 42  
ai thiara triplex 13 ai rostrum aquilæ 43  
ao cornu 14 ao caput apri 44  
av cornua 15 av caput leonis 45  
       
aa corona regum

16

aa

vndantes pluuiæ

46  
ao morio 17 ae epithaphium 47  
ai arundo 18 ai bubo feralis 48  
ao salix 19 ao gallus 49  
av cornua cerui

20

av

columba

50

 
       

aa

iubar 21   pomum calathus 51  
ae cometa 22 aa hydra 52  
ai

iris

23

ae

flamma

53  
ao turris Iunonia 24 ai ventus 54  
av

nubes ingruens

25

ao

nidus auium

55

 
     

av

exta aruspicina    
       
        COLLO APTABILIA  
       

aa

summascendens

26

aa

torques

56

 

ae

lampades

27 ae Serpens 57  
ai

iubæ thisiphones

28

ai

agnina pellis 58  
ao Gemmæ 29 ao vulpina pellis 59  
av lilia 30 av

iugulum

60

 

 

aa

cathena

61

aa

arbor

91

ae

annulus 62 ae aurea mala 92
ai lemur 63 ai Serpens 93
ao ala 64 ao

compedes

94

av

fascis

65 av conca 95
     
aa

laqueus

66

aa

columna

96

ae

pharetra

67

ae

delphin

97
ai Baltheus 68 ai draco 98
ao cribrum

69

ao

equus

99

av

mola 70 av rota fortunæ

100

     

aa

iugum

71

aa

foenum 101
ae crumena 72 ae fossa 102
ai flabellum 73 ai fornax

103

ao

sceptrum

74

ao

horreum

104

av

flagrum

75

av

cuna 105
     
aa lagena

76

aa

infernus

106

ae

tuba 77 ae lacus 107
ai gladius 78 ai Leo

108

ao

Tropheum

79

ao

lepus

109

av

lances

80

av

limes

110

     

aa

cuculla 81 aa lucus 111
ae lintheus 82 ae fluuius 112
ai aurea zona 83 ai marmor 113
ao Herbæ 84 ao porca lactens 114
av horologium 85 av

scopulus adæsus

115

     
 

AD PEDES APTABILIA

       
     

aa

Scorpius

86 aa sedile 116
ae canis 87 ae sedes 117
ai antrum 88 ai

sepulchrum

118

ao

anser

89

ao

speculum repercutiens

119

av

ara

90

av

exta aruspicina

120

 

aa

bos tardas

121

aa

homo truncus

136

ae

alueus mellis

122 ae foemina suspensa 137
ai fomudo horti 123 ai lupus in cadaver 138
ao muscipula 124 ao

Gallina ouis incubans

139

av

iuncorum fascis

125

av

sepulchrum

140

     

aa

equus mortis

126

aa

fornax

141

ae

septem candelabra

127 ae stuppa succensa 142
ai thus redolens 128 ai

Gurgustium piscium

143

ao

sulphur scintillans

129

ao

canis catellos lactens

144

av

trabs obstans

130

av

curriculum

145

     

aa

Asinus lentus

131

aa

Galli insilientes 146
ae crater 132 ae Aries impetens 147
ai vas pandoræ 133 ai porcus vastator 148
ao cornucopia

134

ao

puer ludens

149

av

taurus retrectans

135

av

Timpanum 150

 

IMAGINES FACIERVM

signorum ex Teucro Babilo-
nico quæ ad vsum presen-
tis artis quam commo-
de trahi possunt.

 

Aries.

AA

AA

Ascendit in prima facie arietis homo niger, immodicæ staturæ, ardentibus oculis , senero vultu, stans candida precinctus palla.

AE

In secunda mulier non inuenusta, alba induta thunica, pallio veró tyrio colore intincto superinduta, soluta coma, & lauro coronata.

AI

In tertia homo pallidus ruffi capilli rubris indutus vestibus, in sinistra auream gestans armillam, & ex robore baculum in dextra, inquieti & irascentis præ se ferens vultum cum cupita bona nequeat adipisci nec præstare.

Taurus.

AI

AO

In prima Tauri facie Nudus arans , de palea pileum intextum gestans, fusco colore, quem sequitur rusticus alter femina iaciens.

Av

In Secunda Cla uiger nudus , & coronatus aureum baltheum in humeris gestans & in sinistra sceptrum.

Ba

In tertia vir sinistra serpentem gestans & dextera hastam siue Sagittam, ante quem testa ignis, & aquæ lagena.

 

Gemini.

Gemini

Be

In prima geminorum fucie, vir paratus ad seruiendum, virgam habens in dextera. Vultu hilari atque jocundo.

Bi

In secunda, homo terram fondiens & laborans: iuxta quem tibicen nudis saltans pedibus & capite.

Bo

In tertia Morio tibiam dextera gestans, in sinistra passerem & iuxta illum vir iratus apprehendens baculum.

Cancer.

Cancer

Bv

In prima Cancri coronata, optimé induta oliuam gestans in dextra & phialam in sinistra.

Ca

In secunda vir cum muliere sedentes ad mensam & ludentes ante vinum sunt indumentorum genera; ante mulierem aurea argenteáque vasa.

Ce

In tertia vir venator quem antecedunt & consequuntur canes, cornu gerens & balistam, incessu volucri & girouago.

Leo.

Leo

Ci

In prima Leonis facie vir colore ruffus, croceis indutus vestibus, coronatus auro, gallum in dextra gestans, leonem equitans.

Co

In secunda foemina ambulans in coelum manibus tensis, & iuxta illam vir quasi paratus ad vindictam, gladium habens districtum, atque scuthum.

Cv

In tertia peram gestans seu scuticam; vultu tristi, demisso, & inuenusto, quem sequitur adolescens albis indutus.

Virgo.

Virgo

Da

In prima Virginis facie: Puella floribus corollata, & vir flores & frondes spargens contra illam, indutus veste viridi & discinctus.

De

In secunda homo niger corio vestitus, crumenam gerens in manu, pallium habens á capite demissum.

Di

In tertia senex duobus innixus baculis, incultis capillis ante frontem, dispersa barba, fusco indutus colore.

 

Libra.

Libra

Do

Primam libræ faciem, habet homo librum inspiciens, pugionem habens in dextera vel stilum. Truci incedens vultu.

Dv

Secundam duo altercantes & turbati coram sedente pro tribunali qui virgam in eos extenctam in dextra, & sinistram eleuatam habet.

Fa

Tertiam Sagittarius ferox, quem sequitur vir manu panem gestans & scyphum vini: & homo nudus totus antecedit.

 

Scorpius.

Scorpius

Ee

Ascendit in prima scorpij facie mulier formosa & optimé induta pro qua duo iuuenes inuicem irati se verberibus cedentes fatigantur.

Ei

In secunda mulier nuda penitus, & duo viri penitus nudi, quorum alter stat ad latus mulieris, alter in terra cubat cum cane colludens.

Eo

In tertia vir exponens dorsum percutienti mulieri, ambabus manibus ambos tenens pedes.

 

Sagittarius.

Sagittarius

Ev

Sagittarii primam faciem habet vir armatus totus, parmam gestans in sinistra, & in dextra latissimum ensem, in cuius incessu terra tremere videtur.

Fa

Secundam foemina tristis, lugubri induta vestimento, puerum alterum intra brachia gestans, alterum manuducens.

Fe

Tertiam vir in terra cubans, baculum temere exagitans, vultu pallidus, & habitu sordido, & porcus adstat illi, fodiens terræ maniplos.

 

Capricornus.

Capricornus

Fi

Primam Capricorni faciem vir in habitu mercatoris turpis faciei & tristis quem sequitur iuuenis saltans & plaudens manibus.

Fo

Secundam vir in columbam volantem intorquens iacula: & duæ mulieres ad vnum se complexantes virum.

FV

Tortiam Virgo albis induta; pedibus conculcans vulpecularn, & librum lectitans.

 

Aquarius.

Aquarius

Ga

Primam Aquarii faciem habet pater familias, & matrona, in gestu cogitantium: quorum ille calculos habet in manu, & ista colum.

GE

Secundam vir in habitu consiliarii atque sedens, schedulas memoriales in manu habens, é cuius mento prolixa pendet barba, homóque videtur vultu seueriore.

Gi

Tertiam iuuenis iratus cuius facies ira videtur inflammata: manibus quasi impetentibus, & digitis contortis.

 

Pisces.

Pisces

Go

In prima piscium facie, figura hominis sua bona transportantis, & nouam perquirentis habitationem: quem sequitur mulier tripodem gestans & perticam.

Gv

In secunda vir accinctus quasi & ad operandum, contractis vestibus, & denudatis brachiis agilitatem præ se ferens corporis, & vultus hilaritatem.

Ha

In tertia adolescens adamans & complectens puellam & iuxta illos aues Iunoniæ duæ colluctantes.

 

Habitus & actus imaginum prædictarum licet per se ad artem memoratiuam non conferant: complere tamen possunt imaginum rationes.

I

Est imago Arietis prima audax, inuerecunda & fortis imaginatiuæ.

Secuuda superbior, ambitiosa, & nobilis animi.

Tertia inquietior & quasi desperans, acutioris ingenij, gaudium prestolantis.

II

Est Tauri imago prima principiorum operum & actuum Geometricorum fautrix.

Secunda potens & nobilis in multitudine gentium.

Tertia indiga, miserabilis atque serua.

III

Geminorum prima, sapiens In Mathematicis aliis que quarum nulla est vtilitas facultatibus.

Secunda impudens, deceptrix, & laboriosæ diligentiæ, nullius tamen frugis.

Tertia delira, immemor, & multæ garrulitatis.

IIII

Cancri prima subtilis contemplationis, vigilis ingenij & pronæ in amorem voluntatis.

Secunda modici ingenij, & multæ fortunæ.

Tertia plurimæ negotiationis & modicæ prosecutionis, propter ardua media.

V

Leonis prima impetuosa, luxurians, immitis, & impacabilis.

Secunda velox ad effusionem sauguinis, proditrix, & suspiciosa.

Tertia comes & amica quem ma uult perdere quam litibus habere vel adipisci.

VI

Prima virginis cumulat diuitias, non tamen illicitis negotus.

Secunda auarius & intentius incumbit augendæ rei.

Tertia debilitat, infirmat, dirimit, & consumit.

VII

Prima libræ iusta, eripiens pauperes de manu potentum & violentorum.

Secunda, & iniquitatis impatiens: & pacatrix tumultuum.

Tertia scortatrix, adultera, & voratrix.

VIII

Prima scorpii pulchra & blanda proditrix & nefasta.

Secunda pariter infida atque turpis.

Tertia apertæ iræ, indignationis & violentiæ.

IX

Prima Sagittarij audax, vesana, & iugum detrestans legum omnium.

Secunda de timore concipiens tristitiam & obsequium pariens.

Tertia capilosa, rixatrix, & pacis inimica.

X

Prima Capricorni substantiam luxu deperdit.

Secunda querit impossibilia.

Tertia rebus augendis intentior: Sapiendo desipit.

XI

Prima Aquarij cogitat & laborat ad quæstum, cum sit pauperie pressa & vilitate.

Secunda intelligentiæ multæ & sobrietatis.

Tertia impudentiæ non modicæ, & præsumptionis.

XII

Prima piscium, indigentia rerum sollicita.

Secunda pluribus & magnis intenta negociis.

Tertia, ocio multo torpet atque luxu.

Hæc licet non vsuueniant pro imaginibus: pro imaginum tamen formis & qualitatibus sunt necessaria, Verum sensibili aliqua specie figurentur.

Sequuntur septem Saturni Imagines ex
Ægyptiis & Persis philosophis:
quæ etiam pro locis, & sub-
iectis vsuuenire possunt.

Imagines Saturni

He Prima Saturni imago. Homo ceruini vultus super draconem habens bubonem in dextra qui serpentem deglutit.

Hi Secunda est Homo habens falcem in dextra & in sinistra piscem & equitat super camelum.

Ho Tertia homo tristis & gemens, habens palmas in cælum erectas vestibus fuscis indutus.

Hv Quarta. Vir niger habens pedes Cameli super alatum dragonem sedens: dextra ferens Cupressi ramum.

Ia Quinta. Nigris indutus vestibus & nigra facie in cuius dextra basiliscus cauda brachium intorquens.

Ie Sexta. Senex & claudus innixus baculo in alto solio super currum; quem trahunt mulus & Asinus.

Ii Septima. Auriga super currum quem duo cerui trahunt; altera manu piscem, altera curuam falcem gerens.

Septem Iouis imagines.


Septem Iouis imagines

Io Prima Iouis imago vir decorus super currum á draconibus tractum, dextra in caput draconis iaciens Sagittam.

Iv Secunda Iouis imago vir sedens in cathedra: quem quatuor alati trahunt adolescentes innixus frondosæ fago.

ka Tertia est habens caput Arietinum, sedens super rotam: & vas balsami gestans in manu sua.

ke Quarta est habens caput Leonis & pedes Aquilæ,
& quercus ramum in dextera: coram quo duo iuuenes pulcherrimi aspectus albis induti curuantur.

ki Quinta sedens super aquilam, smaragdinis ornatus vestibus, in capite habens coronam hiacintinam & sceptrum in manu.

ko Sexta homo coronatus, croceis indutus vestibus oliuam gestans in dextera, equitans super draconem.

kv Septima coronatus eleuatis & iunctis manibus, tanquam deprecans, cuius vestis cerulea aureis conspersa stellis.

Septem Martis imagines.

Septem Martis imagines

La Prima Martis imago est vir armatus Leonena equitans: cuius galeam rostro vultur tundit. Est homo trucis aspectus.

Le Secunda vir armatus gladio latiore & lancea, in cuius galea, aliquid chimeræ simile ex ore flammeas scintilias eiestans.

Li Tertia dextra manu sulphureos ignes iaciens, sinistra apprehensam habens ceruicem pardi, quem equitat non bene consentientem.

Lo Quarta homo habens in dextra strictum ensem & caput humanum sanguine rorantem: in sinistra habens vultum quasi sole adustum.

Lv Quinta, vir fuluus colore, rubris indutus vestimentis: ferreum & graue gestans sceptrum, super lupum equitans.

Ma Sexta, stuprator virginis pulcherrimæ pro viribus auertentis se ab illo. Amho trahuntur in curru eburneo á duobus cynocephalis.

Me Septima Leopardus & Tygris pugnantes: hinc inde duo galeati districtis gladiis inuicem comminantes.

Septem Solis imagines.

 

Septem Solis imagines

Mi Prima Solis Mulier venusta & coronata, in aureo curru, tracta á quatriugo equorum ascendentium.

Mo Secunda. Iuuenis pulcherrimus nudus coronam habens in capite pluribus contextam floribus, pauonem amplexatus.

Mv Tertia. Iuuenis Diadematus é cuius capite radiorum fulgor emicat, pharetram gestans & arcum.

Na Quarta. Mulier complexa & exosculans puerum viridi indutum veste talari, fuluo capillo, & speciosa facie, in dextera speculum habens.

Ne Quinta. Virgo sinistra clypeum gestans, & dextra dardum iaculans, insidens super cocrodilum.

Ni Sexta. Vir Leonem equitans currentem, & nubem caliginis é naribus efflantem, in cuius dextera gallus est.

No Septima. Vir in habitu pontificis quem duo viri antecedunt capite nudo, fuluis seu croceis indumentis, coruum habut in sinu, & sub pedibus aureum canem.

Septem Veneris imagines.

 

Septem Veneris imagines

Nv Prima Veneris imago puella coronata myrtho, nuda, prolixos habens ad talos vsque capillos, & coram illa alba canicula gestiens.

Oa Secunda. Venustus puer calathum floribus variis confertum ambabus portans manibus: quem sequitur vir in morem hortulani.

Oe Tertia. Mulieris nudae bustum; cui insitum esse videtur caput columbinum, pedes habens aquilinos; quam adolescens sequitur, & vir antecedens fugere videtur.

Oi Quarta. Mulier equitans taurum dextera pectens capillos habens speculum in sinistra, cui adolescentior, adsistit viridem habens auem in manu.

Oo Quinta. Puer argenteam habens cathenam: & iuxta illum puella nuda, & lauro cum bacchis coronata, & saltans.

Ov Sexta. Puer alatus auro fulgentiores habens capillos, cuius pennas mille intingunt colores iacula in torquens ignita.

Pa Septima. Adolescens & puelia luctantes, nubi ambo, contendentes vt alter alterum deuinciat, quorum hæc bissinam: ille auream in manu habet cathenam.

Septem Mercurium spectantes imagines.

 

Septem Mercurium spectantes imagines

Pe Ad Mercurium vero significandum, & disponendum primo effigiatur pulcherrimus iuuenis sceptrum habens: cui serpentes duo oppositis se capitibus intuentes erant inuoluti.

Pi Secunda. Barbatus iuuenis & venustus, coronatus oliua, sceptrum habens in manu, & ante illum ignis accensus.

Po Tertia. Galeam alatam habens, atque talos, sinistra virgam gestans, & dardum dextra.

Pv Quarta imago. Vir propexam habens barbam in pectore, togatus, quem sequitur puella blandum habens vultum, totóque corpore venusta; sed caudam habens serpentinam.

Qa Quinta. Argum confodiens, in dextera hastam habens, & fistulam in sinistra: & iuxta illum vitula depascens virentes herbas.

Qo Sexta. Vir in habitu mercatoris & peregrini; oculos in solem habens conuersos, & manus extenctas.

Qi Septima. Puer Arietem equitans: cuius sinistra cornua illius apprehendit: dextera Psytacum gestat.

Septem Lunæ imagines.

 

Septem Lunæ imagines

Qo Prima Lunæ imago, Mulier cornuta super delphinem equitans in dextera chamaleontem habens, & lilia in sinistra.

Qv Secunda. Vir rusticus cucullatus hamo expiscans dextera, & in fuscinea substentatur hasta, quam sinistra tenet apprehensam.

Ra Tertia. Mulier plurimis ornata margaritis; candidis induta vestibus, vas cristallinum habens in dextera, & felem in sinistra.

Re Quarta est mulier super hydram tres ceruices é quarum singulis septem exiliunt capita habentem, vacuas antrorsum tendens manus.

Ri Quinta. Puer argenteam habens coronam & sceptrum, conscensus currum quem duæ capræ trahunt.

Ro Sexta. Mulier in singulis cornibus: brachiis, & tibiis intorctos habens colubros; equitans super pantheram.

Ru Septima. Venator canem irritans in syluestrem porcam, & lineo pergit indutus vestimento.

Imago Draconis lunae.

 

Sa Homo rex habens in dextra Draconem; super regis caput flamma ignis, & caput draconis simile est capiti accipitris.

Imagines mansionum Lunæ viginti & octo
tractæ in vsum præsentis artis.

 

Se Prima. In ferrea sede Ætiops dardum iaciens, funE precinctus.

Si Secunda. Rex in throno: Iacentem virum, atque terræ prostratum, sceptro eleuans.

So Tertia. Mulier optimé induta, in cathedra sedens, dextra super caput eleuata: Sinistræ crines fugacis stultæque mulieris inuoluens.

Sv Quarta. Miles equo insidens in dextra serpentem tenens: sinistra nigrum canem trahens.

Ta Quarta. Princeps in throno argenteo; virgam habens in dextra, sinistra amplexatur puellam.

Te Sexta. Duo viri armati nudato capite & proiectis ensibus se amplexantur.

Ti Septima. Vir supplex ambas in coelum palmas tendit: optimé indutus in argentea sede.

To Octaua. Vir Aquilam equitans, in dextra palmam habens: quem sequuntur duo deuincti.

Tv Nona. Homo eunuchus manibus oculos obturans, ante sordidum lectum.

Va Decima. Mulier pariens, ante quam Leo aureus & homo in morem conualescentis.

Ve Vndecima. Equitans leonem, eius crines sinistra tenens, dextera lanceam.

Vi Duodecima. In plumbea & nigra sede, draco pugnans cum homine.

Vo Tertiadecima. Equus equam subagitans, & pastor baculo innixus stat super ambas manus fixo vultu.

Vv Quartadecima. Homo canem cauda suspensum habens; & canis in caudam versus proprium pedem mordet.

Xa Quintadecima. Homo sedens litteras legens, tabellario blandiens.

Xe Sextadecima. Mercator argenteas habens in manu bilances: & alter adnumerans ei.

Xi Decima septima. Homo arcam portans, quem simia insequitur.

Xo Decimaoctaua. Vir æreum habens colubrum in manu; quem plurimi fugiunt serpentes.

Xv Decima nona. Mulier manus super faciem tenens & pariens.

Ya Vigesima. Centaurus venator, pharetratus arcum habens in sinistra; in dextra mortuam vulpem.

Ye Vigesima prima. Duo homines quorum alter retro conuersus; alter ante respiciens & iuxta illos abrasos sibi capillos colligens.

Yi Vicesima secunda. Homo galeatus, & pennatis pedibus fugiens, in tutum se recipit.

Yo Vicesima tertia. Catus caput habens caninum: vol canis dorsum habens cati, terram suffodiens: & vir ruens in terram.

Yv Vicesima quarta. Mulier lactans peurum: apprehensum habens cornu arietis, quem multus grex consequitur.

Za Vicesima quinta. Plantans ficum, & alter frumentum serens.

Ze Vicesima sesta. Mulier ablutos pectens capillos, ante quam puer alatus.

Zi Vicesima septima. Vir alatus lagenam vacuam & perforatam mergens in puteum.

Zo Vicesima octaua. Æreum piscem in aquam proiiciens: vt ad ipsum viuentes multi concurrant.

Zo Vicesima octaua

 

Zv Primae domus imago prima, homo fundamenta iaciens, & alter, virga aliam ouem abigens aliam reducens, fonti scaturienti proximus.

Aa Imago secunda. Vir ad mensam sedens, & eius vxor parturiens, & obstetrices duæ iuxta illam.

Ae Imago tertia. Nuda mulier voluens rotam, vestem habens ante oculos, stans super globum, sub quo agitantur fluxtuantes aquæ.

Ai Secundæ domus image prima, serui duo cum vasis argenteis gemmis & auro referti.

Ao Secunda; Vir fodiens Thesaurum quem fugit vetula nuda, ea macilenta supermodum.

Av Tertia. Vir faber Vulcanius, nigricoloris & crispi capilli, suo incumbens operi, cui adstat puerulus niger admodum, bene indutus, auream habens coronam in manu.

Aa Tertiao domus prima imago vt simulachrum Castoris & Pollucis, stantium super altare, in cuius medio ignis ardens.

Ae Secunda quasi familia abcedens, bona é loco transportans: vultu tristi, & taciturna.

Ai Tertia. Velut heremita indutus cilitio librum habens in manu, quem sequitur truculenti Martis si mulachrum.

Ao Quartæ prima, vir senior cum vxore vetula in ossa cadauoris medij intuentes, quæ in aureo iacent strato.

Av Secunda. Pulchra mulier habens in sinistra manu globum terræ, coronam in formam turris in capite, in dextra sceptrum quo terram effodere velle videtur.

Aa Tertia. Vir adstans sepulturæ circumdatæ ferreis cancellis: & iuxta illum bos comedens foenum.

Ao Quintæ prima. Horno canutus prolixam habens barbam, filiis comitatus duobus, elargiens dona amicis suis, quos leporarij duo sequuntur.

Ai Secunda. Vir in librum coniectos habens oculos, & tabellarius albis indutus, & viridi pileo coopertus aduentans.

Ao Tertia. Vir cum vxore vel alia foemina sedens in mensa & exosculans illam, eidemque propinans.

Av Sextæ prima. Ægrotus cubans ad terram, cui adsistit canis macilentus & fuscus latrans contra illum.

Aa Secunda. Puella in habitu reginæ, cuius vestimentorum fimbrias puer Maurus sustinet, & illam antecedunt ancillæ duæ saltantes cum corollis in manibus.

Ae Tertia. Vir habens in sinistra orbem, in dextra euaginatum ensem, & homo procederis ante illum.

Ai Septimæ prima. Viri duo altercantes. manibus ad capulos ensium euaginandorum applicitis, inter quos iuuenis legens literas.

Ao Secunda. Adolescens venustus, & Virgo floribus coronata: quos vir senior copulat vt inuicem exosculentur.

Av Tertia. Vir armatus, quem sequitur quasi fur mercimonias transportans.

Aa Octauæ prima. Foemina nuda sicca admodum, antequam lepores fugiunt: citans ab aere tempestates, & fulgura.

Ae Secunda. Quasi Sisiphus qui nititur saxum ingens torquere in montem; quem sequitur foemina capite & facie velata, & fuscum habens pallium.

Ai Tertia. Rusticus poma portans & vulpem cathenula alligatam trahens.

Ao Nonæ domus prima imago. Mulier pulcherrima viridi vestimento induta, coronata auro dextram habens in cælum tensam, in cuius faciem fulgor descendit.

Av Secunda. Vir decliuis orans manibus supra caput eleuatis & iunctis & ante illum ara in qua victima absumitur igne.

Aa Tertia. Virgo est habens globum cælestem in sinistra manu & speculum in dextra, coelesti induta colore, coronam & calceos aureos fulgentes habens.

Ae Decimæ domus imago prima. Rex sedens in throno, iuxta illum viri consiliarii consedentes & ante illum curuati aliquot.

Ai Secunda. Vir pius sedens in cathedra, quam sustinet simulachrum mulieris tuba personantis.

Ao Tertia. Columna ænea super qua regis aurei nudique simulachrum in quam sacerdos stans manus tendit abiunctas.

Av Vndecimæ domus imago prima. Mulier pulchra nuda ornatum gemmis & auro caput habens, & torquem lucentibus carbunculis & margaritis circa collum, pharetram & arcum habens aureum.

Aa Secunda. Stipata acies gazam transportans.

Ae Tertia. Rex senior in habitu regio incedens, quem sequitur puer in veste talari & fulua, regiam coronam in manibus gestans, nudo capite.

Ai Duodecimæ domus imago prima. Vir altera manu blandiens amico in altera occultam habens nouaculam, & iuxta illos torpens vetula ad ignem.

Ao Secunda habet bouem pascentem., & iuxta illos iugum & clitellam.

Av Tertia. Vir nudatum pectus saxo tundens, & iuxta illum homo furiosus, fictilia confringens vasa & oleum effundens in terram.

Vsus manus imaginum prædictarum ad
rerum memoriam.

Ingentem ex præsignatis tibi comparare poteris vtilitatem & commodum incomparabile. I. Sint formæ perpetuis perpetuo subiectis inhærentes. II. Subiecta ipsis ordinem tribuat, vel ab ipsis ordinem recipiant. Quod quidem ad ipsarum formarum memoriam habendam conducit. III. Quod si lubet adiecta ipsam in subiectorum rationem & vicem conuertere, quid est quod te possit impedire? IIII. Ipsius igitur rei memorandæ partes, viuis imaginibus, & insignus, actionibus circumstantiis earumdem committito per ordinem: vt singula quæque per congruentem sibi actionem passionem, alterationem, desituationem, alios atque alios se habendi modos, velut quæ operantur, vel vt quibus, & circa quæ exercentur operationes; valeant membra diuisionis memorandæ materiæ sigilatim describere. In iis autem omnibus illud non te prætereat quod non quasi abstractas, sed oculis phantasticæ facultatis fixas, debes eligere species. Etenim alibi ostendimus quemadmodum eas captare debeamus quae magis extrinsecos sensus commouentes: potentius in internos sensus irrepsere.

Ad combinationes in quibus elementum
subsistens præcedit elem. adsi.

Istis ita dispositis ad infinitarum combinationum ex elementis constituendarum multitudinem: non est quod alios superaddas ordines primarum compositionum. Hic n. sicut habes centum quinquaginta simplices combinationes, in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum præcedit elementum subsistens vel pro subsistente positum, ita per quam facili negocio habes centum & quinquaginta alia in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum sequitur elementum subsistens vel pro subsistente positum. Ex differentia igitur recti vel curui, induti vel exuti, huc vel illuc versi, sedentis vel stantis, vel aliis mille dupliciter se habendi modis, hoc ipsum tibi poteris adcommodare. Chorebus figulus sedens notat A M. qui stando significabat Ma.

Ruota AEVO

 

Ad elementa liquescentia & terminantia inter
& post simplices combinationes.

Pro mediantibus autem & superuenientibus: seu cadentibus & succedentibus elementis ad singulas quinque combinationum pertinentibus, tuo ô amico studio poteris prouidere, per amplam quippe tibi viam strauimus vbi quascumque combinationes ad quinarium crescentes elementorum numerum efformare docuimus. Dabis ergo agenti differentias vndecim quibus finalia significentur elementa. C. G. L. M. N. P. N. S. N. T. R. S. T. & tres differentias quibus patefiant liquescentia media quædam elementa. L. N. R. Primæ si placet erunt in capito illius: secundæ in dorso, vel é contra. Dabis pariter vndecim operationum differentias ad significanda finalia, & tres ad media: quarum primæ (si placet) erunt in materia actioni subiecta, secundæ in brachiis vel manibus operantis. Similiter distingues duodecim & tres in circumstante. In adstante vero iisdem poteris quibus in operante vteris differentiis cum sint eiusdem generis. Adeo igitur hæc familiariter communicauimus vt modicum admodum tuæ videatur industriæ remissum.

De duobus egregiis inventis in hac arte,
& encomium ipsius.

Duo igitur sunt quæ inuenimus & compleuimus in hac arte, quorum vtrumque antiquis omnibus visum est factu impossibile; primo ad primam praxim vt quamlibet, & qualemcumque combinationem vnico tantum presentandam tribueremus subiecto. Secundo ad secundam praxim (quod pené diuinum est inuentum & aliarum pregnans inuentionum (unum abest vt quis ipsum nouerit applicare) vt singulari subiecto & indiuiduo huius artis quemlibet terminum possimus commode referendum adiicere. Facit ergo inuentio nostra ad longe cititius & expeditius intimain scripturam perficiendum, atque exercitij fructum maturandum. Vbi n. balabant litteras cogendas in syllabas priusquam seró ad mage completos promouerentur actus: iam statim terminos in orationem cogere docemus. Mox igitur vt disciplinandus per artem istam, primæ vel secundæ praxis cathalogum meum habuerit: lecta auditáque subiectis ordinatis adiiciendo referre, potent. Vsu deinde promptus & promptissimé præstabit omnia. Ideo hæc ars interimit omnes alias quæ præcesserunt ipsam in hoc genere: & ab alia post ipsam interimi non formidat. Ad culmen n. rem ipsam adduxisse credimus: Si vbi alij diffundebat oculos ad elementa captanda vel magis aucupanda; nos per terminos ad sermonis & orationis complementum discurrimus.

DE PRAXI RERUM IN-
complexis terminis signifi-
cabilium.

Mox ad eam praxim quæ rerum memoriam attrectet accedamus. Eorum quæ sunt quaedam incumplexe significantur, quædam vero cum complexione. Eorum quæ in complexione capiuntur, hæc quidem substantiæ, hæc vero accidentia. Eorum quæ sunt substantiæ, hæc quidem sunt sensibilia, hæc vero intelligibilia. Eorum quae sunt sensibilia, hæc sunt sensibilia per se, hæc vero per accidens. Eorum quæ sunt accidentia, hæc quidem insunt substantiæ: vt quantitas & qualitas intrinseca, hæc veró inhærent substantiæ vtpote qualitates extrinsecæ, cuiusmodi sunt colores & circumstantes figuræ.

Quædam veró quodammodo insunt & quodammodo adsunt, vt habitudines quarum aliæ sumuntur ab eo quod est: aliao vero ab eo quod dicitur. Quædam consistunt substantiæ, vt quæ agunt cum patientibus: & patientia cum agentibus. Quædam circumstant substantiæ, quorum alia circumstant vt quibus substantia applicatur, cuiusmodi est situs, alia vero circumstantur quæ substantiæ applicantur, veluti quæ extrinsecus haberi dicuntur quorum alia sunt coniuncta subiectoi per ipsa adiectiuato, vnde quis dicitur annulatus, ocreatus, indutus, vxoratus: alia sunt adiuncta, vt domus, prædium, foemina. Quædam quodammodo insunt & quodammodo circumstant, vt ipsum, quando, Est enim tum extra & supra rem vnum omnium & generale: tum in re ipsum puta singulorum proprium: quod etiam de tempore verum est atque de loco: Tempus n. est vnum subiectiue in coelo & est multiplex subiectiue in singulis eorum quæ temporalia nuncupantur. Locus etiam si secundum logicales philosophos dicatur superficies continentis est circumstans.

Si secundum communiter loquentes dicatur corpus continens: adhuc est circumstans: Si vero secundum magis physicos dicatur spacium, & dimensio securioris materiæ & conceptaculum in omnes dimensiones: iam est in re & cum re suo modo, qui est consideranti manifestus.

Horum omnium vt accidat memoratio necessarium est processisse figurationem. Incomplexæ ergo substantiæ intelligibiles, figurantur figuratione substantiarum sensibilium: vt fiebat in rotis & ignibus Ezechielis. Incomplexæ substantiæ sensibiles, figurantur per eorum accidentia, vt fit in recta hominis membrorum dispositione, multimodaque brutorum in terram pronitudine.

Accidontialiter sensibilia, per ea quæ sunt per se sensibus obiecta. Accidentia quæ insunt, per ea quibus insunt vt tanta quantitas per id quod continuam vel discretam tantam admittit quantitatem.

Talis qualitas, per ipsum cui proprius inest. Sic substantia per ea quibus subesso se finguntur accidentia. Accidentia quæ inhærent, per ea quibus inhærent, sicut & per hæc inhærentia per ipsa quibus inhærent. Accidentia quæ adsunt, per ea quibus adsunt vicissim. Accidentia quæ consistunt cum iis, quibus consistunt conuertibiliter. Accidentia circumstantialia cum seipsis non valeant figurari, per hæc quorum sunt circumstantiæ aut quibus circumstare ponuntur figurantur. Valent etiam cum figurata fuerint, vicissim in eorum per quæ figurantur sensum adducere. Ita igitur figurata cum fuerint vniuersa: ope eorum quæ ad subiectionem & adiectionem requirebantur, memoralia redduntur, atque subsistentia in atris sensuum internorum.

DE PRAXI RERVM COM-
plexis terminis conceptibilium.

Quemadmodum complexio in mente atque voce tunc efficitur cum per copulam substantiui, componitur alterum incomplexum cum altero incomplexo vel alterum ab altero diuiditur. Ita in engraphia quæ tales complexiones sequitur & designat efficitur primo complexio ex incomplexis, cum substantiam substantiæ adnectit; substantiam ad substantiam refert, vel accidens ad accidens adaptat, inexistens cum eo cui inexistit, adsistens cum eo cui adsistit, & circumstans cum eo connectit cui circumstat. Quæ quidem complexio concurrit primo in difinitionum efformandas imagines, figuras, atque signa vniuersaliter dicta (mitto quod in aliis intentionibus diffinitiones inter incomplexa enumerantur, sine complexione n. in engraphia non concipiuntur, hîc sine simplicitate terminorum simpliciorum non exprimi possunt). Secundo in enuntiationes efformandas seu complendas, quod est cum terminus vnus vel plures de vno vel ab vno, vel de aut á pluribus dicuntur. Tertio in discursus ordinandos cum complexio efficitur ex complexis vt propriis membris: cum composita in vlteriorem connectantur compositionem. Sicut á physicis primó forma dicitur aduenire materiæ in corporis simplicis compositionem, corpus deinde simplex in mixti imperfecti confectionem. Omnia simplicia simul hinc inperfecti nerui, hinc in ossis perfecti, hinc in perfectæ carnis productionem quæ partes omogeneæ appellantur. Omnes hæ partes in hoc & illud etherogeneum membrum constituendum, vt in caput & brachia concurrunt. Cuncta tandem membra in vnius conueniunt corpus animatum complectendum. Haud aliter in formis & adiectis accidit post simplicem formationem ad primam, ab hac ad secundam, ab hac ad tertiam, & hinc ad alias pro subiectorum capacitate complexiones faciendas proficiscimur. Quod si tantam integramque complexionem vnum non capere possint subiectum, fiat subiecti primum complexio cum subiecto, vel subiectorum connexio cum subiectis: vt eorum applicationem quibus fit adiectio, applicatio eorum quæ adiiciuntur consequatur. Itaque dum successiué naues in pontis formam nauibus cohærebunt: siccis Hellespontum traiicies pedibus.

 

ARS BREVIS ET EX-
PEDITA AD EVNDEM

Christianissimum Galliarum
Regem.

IORD. BR. NOL. ÆNIG-
MA ET PARADIGMA.

Vranie vatem sublimes duxit in ædeis
Quo faceret mentis nubila pulsa suæ.

Ordine prægnantem quo sunt disposta per orbem
Indicat extencta singula quæque manu.

Leucadius regno sedet hic tristisque senecta.
Prætulit hic degens talia regna patri.

Cuspide Mársque potens rapit hinc ea raptáque seruat:
Aureus hinc Titan hæc diuturna facit.

Blanda Venus grato hinc numerosa ea reddit amore.
Pacis & armorum hinc, arbiter hic superis.

Hinc vultu inconstans Lucina & lumine clamat.
Occubitum visent orta, & adaucta suum.

Ordine sunt postquam concepta palatia cæli,
Bis senas iuuat hos iam peragrare domos.

Egrediare senex varios subiture locorum
Anfractus: varias insinuando notas:

Huic diuum succede parens. Succede Gradiue.
Sminthæum numen.
Cnidia nata mari.

Atlantis succede nepos Cyllenia proles.
Delia nec cesses cælo Erebóque potens.

 

Ænigmatis quaedam explicatio.

Hinc (serenissime rex) Hystorici perquam facili negotio, valebunt iis quorum memoriam perquirunt ordinate (vt sunt per volumina, libros & capita distincti) collocatis: eosdem quasi ex eorum domibus egredientes per atria deducere: in quibus variis negotiationibus, varii vitarum gestuúmque successus, infallibili breuíque temporis interuallo concipiendo ob oculos: ponentur ordine.

Pro sollemni aliarúmque omnium famosissima historia, communem Adamo, Abeli, Chaimo, Noah, Abraamo, Ysa. Iac. Ios. Mosi cæterisque domum propriis singulorum distinctam conceptaculis constituisse oportet. Mox enim omnes successiué eandem, vel diuersi diuersas peragentes vias: per atrium vel vnum omnibus commune, vel plura singulis propria deducti: sub ordine subiectorum historiæ, ordinem accidentium vniuersorum facient retinere.

Sic articulos orationum sub earumdem membris collocare poterunt oratores. Legistæ sub libris titulos; sub titulis, leges, sub legibus §. sub his etiam versuum intentiones. Medici sub libris, sectionibus, & capita, capitum partes, aphorismos cum intentionibus omnibus, ordinaté non minus quám ipso in libro valebunt apponere.

Haud secus aliis omnibus (plusquam hanc præsentem industriam ignorantibus possit esse credibile) propriæ professionis materiis licebit adaptare.

Pro cuius artis Typo foecundam habes subsequentem figuram quæ ad innumeros vsus referri potest. In qua schala septem erronum characteribus constans est descripta. Hæc circa centrum Sphæræ in Solidis; vel circa circuli centrum in plano versatilis: diuersis dat per diuersos orbes, & eorundem portiones circumferri.

FIGVRA FOECVNDA.

 

FIGVRA FOECVNDA

 

 

IORDANI BRVNI
NOLANI.

ARS BREVIS ALIA

pro rebus diversorum ordinum ad ordinem proprium referendis; atque potenter retinendis: quod ægre aliæ præstare valent artes.

ÆNIGMA. ET PARADIG-
MA IOR. BR. NOL.

Lumine de claro ne mens peregrina vagetur,
Nec sensus currens pone petita cadat:

Vtque profunda virum fallat te in Tartara missum
Ardentem fugiens vnda petita sitim:

Coge potens Circe succos tibi in atria septem
Quæque sit & species in genus acta suum:

Transfer in annosi campum hæc scelerata parentis
Hæc habeant natum cum Ganimede Iouem.

Luminibúsque minax prestans ardentibus Mauors
Hortum hunc prospectet, Mulciberûmque trucem.

Obtineas vasti lampas celeberrima mundi
Prolem vbi multigenam contueare tuam.

Suaue Venus spirans queis cuncta animantia vincis
Inque sequestrato diua capesse loco.

Secretusque tibi credatur nuncie diuúm
Foemina foemineo credite, másque mari.

Sepibus abiunctas (temerentur ne tua dona)
Delia confortes iunge operosa tuas.

Ars ista ipso se cantu nimium prodit, præsertim iis qui notitiam conuersionis rotarum sunt adepti. Vbi dux exercitus centuriones ex facie notos propria vel vicaria, ad proprios velit ordines referre. Debet ipsos sub variis, decentibusque actionibus, vel passionibus, vel circumstantiis, in sedibus iuxta ordinum numerum multiplicatis interno phantasiæ oculo conspexisse. Hinc medica Circe breuissimo leuíque studio memoriæ inscriptas affixásque habet simplicium omnium qualitates, & qualitatum gradus. Hinc puerum poterit Grammaticus ad retinenda omnium nominum genera (intellecto quid per nomen proprié significetur) vnius diei spacio promouisse. Et aduerte animum in hoc quod dicimus proprié signif. quia opinio est eandem rem pluribus nominibus atque diuersis in eodem idiomate significari, quæ sub diuersis generibus articulantur. Cui nimirum iam diu est non subtus scripsimus sententiæ: semper enim nescio quam ex se ipsis dictiones prae se ferunt diuersæ diuersam (vt ita dicam) emphasim: vt non omnino idem per tunicam, vestem, & indumentum intelligamus. Synonimiam igitur excludentes, nullam prorsus in hoc, similibusque aliis negociis patiemur difficultatem. Hinc astrologus quadraginta & octo cæli imagines ad quatuor cæli partes, cum ratione situum positionum & partium ipsarum vltimarum (quæ sunt stellæ consideratæ magnitudinis) relatas in quatuor atriis eodem poterit ordine coactas intueri. Hinc tandem omnes aliæ scientiæ, artes, & exercitia, ordinata vel ordinanda poterunt ad proprias decades, centurias, vel miriades referre.

Artem istam materialiter figuratam habes in subsequenti duodecim domorum schemate.

Artem istam materialiter figuratam

IORDANI BRVNI
NOLANI

ARS ALIA BREVIS

ad verborum rerúmque me-
moriam.

Ænigma implicans maxime artificiosam subiectorum formarúmque arti deseruientium electionem.

In motus motor conpulsu per eodem,
Dat motum æterna immobilitate vigens.

Vt circumlato centrum cognoscitur vnum
Gyro, quod nunquam destituisse valet:

Vtque manente suo rota mobilis irrotat axe,
Nec peragit recta mobililate viam:

Non operum natura sagax faciem variabit:
Principium ni sit semper vtrumque manens.

Carpathio Proteus Neptuni in gurgite vasto,
Turpia per bipedes post pecora actus equos

Idem seruatur dum formas contrahit omnes,
Numináque intra alti magna perennis agit.

Haud secus in cunctis quibus est natura gubernas
Præstat perdurans ergo subéstque Monas.

Quamque subesse vides nullum sibi deneget actum
Quo veniat cunctis officiosa magis.

Verte in Anaxagorámque Chaos: habeámque porentem
Democriton atomi: Sylua Platona suum.

Semina quæ recipit, seruat, fouet, ordinat, arctat.
Consulta est mater ni sine mente pater

Hanc iuuat in seriem protendere tvn microcozmvn
Quos intus clusos maximus orbis habet.

ARTIS ESPLICATIO.

Sint in subiectis in animatis animata subiecta: eademque fixa vt de loco ad locum non egrediantur.

Habeant inanimata subiecta quinque locales differentias vnde animlia muta sonum emittant.

Adsint unicuique animato subiecto organa viginti quatuor vel triginta specierum, quibus ad dictas quinque locales versum differentias: pro indigentia atque necessitate exprimat exprimenda.

Sufficiat autem tibi singulos vnum sonum emittere. Experti quippé sumus satius esse atque consultius ad appositorum firmitudinem, subiectis multis audacter, quam paucis hesitanter operari cum formidine.

Organa quatuor generum habeto. Prima quidem quibus apte ad dexteram & ad læuam.

Secunda quibus sursum. Tertia quibus deorsum. Quarta quibus in conspectu peragenda perficiat animal rationale.

Commodum igitur futurum esse credo & maiori effectum solertia, si singula quæque ad dictas quinque differentias perpetuum habeant organum, quod nouis speciebus aduentantibus mouetur.

Pro mediantibus elementis designandis emicent è regione in operantem formæ tales quæ L. R. & N. Significent.

Pro consequentibus Yore aliis designandis, sint quæ tibi præsentia faciant pro terminatiuis in Latino, Græco, Italo Hispano, & Gallo Sermone.

B. P. M. L. R. S. N. C. T. G. D. F. A. E. I. Y. O. V.

Præcipiant ergo aliæ artes vagari animalia, organa autem manere: ista sané sibi magis oppositum inhibendo complacet.

Porro si notiora tibi nota fuerit animata, quám inanimata subiecta quemadmodum est de necessitate verum: quid quæso prohibet plura (dummodo loco seiuncta sint) eidem animato in anima tribuere, vel eisdem eodem ordine positis aliam tribuere regionem?

Sic tibi diuersa penetranti climata, eadem vsuuenire adiectibilia quam commode possunt pro rerum memoria magis quam vocum ipsarum.

ALIVS ARTIS MODVS.

Si placeat animatis subiectis frequentes perpetuásque tribuere actiones quibus pro rerum explicandarum opportunitate tibi centum organa, vel eorum consequentia, vel concomitantia, vel mouentia, vel turbantia, vel auertentia, vel superuenientia, fingas accedere: fortasse tibi feliciter succedent.

ÆNIGMA ET PARADIGMA

docens insensibile elementum ad necessa-
riam speciem & numerum sensibilitatis pro-
mouere.

 

IDEM AD ALIAS INNV-

meras industrias viam aperit la-
tissimam si elus applicatio vnica
percipiatur.

Irrugit hæc aliud rutilum si spectat ad ortum,
Primum ostentanda est frons vbi solis equis.

Non pariter clamans obtutum dant vbi sero
Vltima Phoebe tui tergora quadrupedes.

Non simile est resonans, vigilem spectando Bootem
Nolano adstantem nocte diéque Solo.

Haud pariter versa hæc vbi tellus corpore denso,
Obsistens lumen occulit vrsa tibi.

Diuersum dictis quintum tunc intonat, in se
Non oblita sui cum fera tota sidet.

At si eius vocem saxosum prenderit antrum
Flectitur vnd’ aer restituendo sonum

Aut tibi vox resonat: ve1 si contenderit vsus,
Euersam reddent versa elementa notam.

Ruota finale

 

 

FINIS

Torna a Archivio: Testi magici

Vocabolario della Magia
A disposizione di tutti i visitatori del sito un introvabile Vocabolario della Magia e della Parapsicologia, con centinaia di voci consultabili in qualsiasi momento gratuitamente. In più è anche interattivo, e potete contribuire voi stessi a segnalare o a richiedere termini nuovi.
Ultimo aggiornamento

10 settembre 2018