magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: Cantus Circaeus (‘Incantation of Circe’) – Iordani Bruni Nolani


PHILOTHEI
? IORDANI BRVNI NOLANI

CANTVS CIRCÆVS AD EAM

memoriæ praxim ordinatus quam ipse Iudiciariam appellat.

AD ALTISSIMVM PRINCIPEM

HENRICVM D’ ANGOVLESME

magnum Galliarum Priorem, in Prouincia Regis locumtenentem, &c.

Copertina Cantus Circaeus - Ismaell

PARISIIS,

Apud Ægidium Gillium, via S. Ioannis
Lateranensis, sub tri urn coro-
narum signo.
M. D. LXXXII.

 


Illvstrissimo Altissimoqve Principi Henrico D’angovlesme Magno Galliarum Priori, Prouinciæ Gubernatori, ac Locumtenenti generali, & totius maris orientalis pro Regia Maiestate Admiralio Io. Regnault eiusdem Illustrissimi á secretis Consiliarius.

Cum ad manus meas, Altissime princeps, duplex de cantu Circæo & eius ad memoriæ Artem applicatione Dialogus peruenerit; cúmque artis ipsius excellentia, & fructus non me lateat: dignissimam quæ nobilibus & generosis ingeniis communicaretur existimaui. Materiam enim minime vanam, de rebus maxime desiderabilibus comprehendit. Mitto quod præter titulum, & artis elementa nihil habet cum aliis hactenus editis commune: eáque admittit propria, quæ Iordanum non solum autorem sed & frugi inuentorem testificabuntur. Ad hæc artis istius editio ad eius famam, & iustificationem pertinet: accidit enim eius exemplaria successu quodam fuisse vitiata: & conspurcata circumferantur: quatenus & auctor reddatur vulgo suspectus, & Ars minus commendabilis. Consultum ergo mihi fuit eam ipsam artem habentem pro titulo prohemium (in quo quæ promitti possunt proponuntur) cum suo progressu cuius erat cxemplar apud me, fidelissime vt olim quibusdam dictata fuerat, vtque dialogo Circæo cum eiusdem applicationibus ad augmentum & non modicum ornamentum & claritatem facientibs postea per Ior. est efformata, in lucem edere. Cui quidem amico consilio atque sententia libentissime vt par erat consentiuit Iordanus meque roqauit vt (cúm sit ipse grauioribus negociis intentus) ego eam ipsam curam susciperem & complerem. Post igitur aliam artem per ipsum editam, & christianissimo Regi dicatam: quæ de vmbris idearum intitutatur: hanc ego edendam suscepi, quæ quidem illud habet peculiare, atque proprium: vt memoriam verborum seu dictionum quam aliæ artes inter millibus suppositis imaginibus, & centum millibus locis difficile complebant: ista in centum, & viginti præcipuis formis (vt ipse loquitur) subiectiuandis: iuxia terminorum, sententiarumque numerum facillime perficiet, determinatis operationibus insigniis, circunstantiis, & adsistentibus. Quibus efficit vt hæc ars pro memoria verborum longe minus labore, industria, & exercitatione: quam cæteræ omnes quæ legi possint indigeat. Adeo vt facilius, & certius hanc viam incedentibus præstent tres quatuorue menses, quam aliorum tramitem persequentibus, tres quatuorue præstare valeant anni. Quod sane artem hanc alijs comparare potenti non potest esse dubium. Quod veró ad memoriam rerum & sententiarum attinet: satis apertum est quod mox auditis artis præceptionibus: quilibet eadem possit pro sua vti capacitate: & ab eius profectu non est iudicij compos qui excludatur. Dictas igitur cum in ipsa singularitates acceperim dignum existimaui vt sub tui nominis splendore curreret: quatenus etiam obsequium perpetuæ seruitutis qua tibi ex toto pectore sum addictus, hoc etiam signo percipere possis: vt & si qui fructum ex huius artis canonibus emetent, ipsum ex parte ad te, cuius secundis auspiciis est edita, referant. interim celsitudo tua muneris exiguitatem., animi affectúsque magnitudine compenset obsecro. Vale, & quamdiutissimé Regiæ Ma. Patriæ, & admnistrationi tuæ, tuísque foelix & incolumis viue.

Tuæ amplitudini addictiss. & obsequen-
tissimus seruus Io.
REGNAVLT.

IORDANVS LIBRO.

Visurus magam magni solis filiam,
His procedens é latebris,
Ibis Circêum liber in hospicium,
Haud arctis arctis clusum terminis.

Balantes oues, mugientes & boues,
Crissantes hoedorum patres
Visurus, vniuers’ & campi pecora,
Cunctasque syluæ bestias.

Concentu vario errabunt cæli volucres,
In terra, in vnd’ in aere.
Et to dimittent illæsum pisces maris,
Naturali silentio;

Tandem caueto, quando domum appuleris,
Inuenturus domestica:
Namque antè fores, aditumqu’ ant’ atrii,
Limosum se præsentans

Occurret porcus, cui si forté adhæseris:
Limo, dentibus, pedibus:
Mordebit, inquinabit, inculcabit,
Et grunditu t’ obtundet.

Ipsis in foribus, in adituqu’ atrii,
Moraus genus latrantium:
Molestum fiet baubatu multiplici,
Et faucibus terribile.

Hoc ni desipias, & nisi desipiat,
Metu dentis, & baculi,
Te non mordebit, ipsum non percuties,
Perges, nec te præpediet.

Quæ cum solerti euaseris industria,
Interiora subiens:
Solaris volucer to gallus excipiet,
Solis committens filiæ.

PHILHOTHEI IORDANI

BRVNI NOLANI CANTVS

Circæus, ad Memoriæ praxim ordinatus.

DIALOGVS PRIMVS

Interloquunt. CIRCE & MOERIS.

CIRCE.

Sol qui illustras omnia solus. Apollo, carminis audior, pharetrate, arcitenens, sagitti-potens, Pythie, lauriger, fatiloque, pastor, vates, augur, & medice. Phæbe, rosee, crinite, pulchricome, flaue, nitide, placide, cytharæde, cantor, & veridice. Titan, Milesi, Palatine, Cyrrhæe, Timbræe, Deli, Delphice, Leucadice, Tegæe, Capitoline, Smynthæe, Ismeni, & Latialis. Qui mirabiles impertiris naturas elementis: quo dispensante tumescunt, & sedantur maria: turbantur & serenantur aër & æthera: viuida quoque intenditur, reprimitúrque ignium vis atque potentia. Cuius ministerio viget istius compago vniuersi, inscrutabiles rerum vires ab ideis per animæ mundi rationes ad nos vsque deducens & infra, vnde variæ atque multiplices herbarum, plantarum cæterarum, lapiduinque virtutes, quæ per stellarum radios mundanum ad se trahere spiritum sunt potentes.

Adesto sacris filiæ tuæ Circes votis. Si intento, castóque tibi adsum animo, si dignis pro facultate ritibus me præsento. En tibi faciles aras struximus. Adsunt tua tibi redolentia thura, sandalorúmque rubentium fumus. En tertio susurraui barbara & arcana carmina. Peractæ sunt lustrationes. Septem suffituum genera pro septem mundi principibus expediuimus. Solutiones & ligamenta de more sunt peracta. Sygillauimus omnia. vnum abest vt præcationum quæ præcurrere debuerunt, quæque ad suos repetitæ sunt numeros concupita proferamus. Moeri inspice lineam, & vide an adhuc altum cæli sol teneat.

MOERIS. Nil abest.

CIRCE. Conuertor igitur ad te meridianum solem, per mirabilem potentiam qua vnus tam plurima facis. Per concitatorum equorum tuorum cursus, qui vniuersa detegens duo latentia percurris hemisphæria. Quis quæso rerum modus est? Ecce sub humano cortice ferinos animos. Conuenit ne hominis corpus vt cæcum atque fallax habitaculum bestialem animam incolere? Vbi sunt iura rerum? vbi fas, nefásque naturæ? Si repetiuit Astræa cælum, cuius ne vestigium quidem terra videat: cur non de cælo saltem apparet Astræa? Ecce subiuimus minimé occultum Chaos. Cur non miscentur ignibus maria, & limpida nigris terris astra: si in terris ipsis & earum gubernaculis nihil est quod faciem demonstret suam? Ipsa ne nos mater natura decipit? Matrem dixerim an nouercam? Veritati nil ipsa odibilius esse debet falsitate: bonitati nil ipsa malitia molestius. Non est, non est certé modicum ô clarissima mundi lampas, quod & visibilium, et non sensibilium ratiocinantum circumueniamur ingeniis. Cur ergo similem debuimus in ipsa natura ypocrisim experiri? Si perpauci hominum animi sunt effincti, cur quæso tot hominum sunt efformata corpora? Conuertere igitur ad partes tuas ô Sol, & tantum naturæ & dignitatis tum præiudicium vindicato. Insignito Circem tuam tu cæterique præpotentes dii, vt eidem potentia qua ministerialibus spiritibus proximisque corporum istorum formatoribus imperare valeat.

Adiuro vos per mendaces vultus errorum ministros, per altam præsidum naturæ potentiam, vt à singulis brutalium specierum indiuiduis humanam abstrahentes faciem, in suas ipsa faciatis extrinsecas atque veraces prodire figuras. Si quando repressum cursum obire debent flumina. Si quando altum suum arripere debent ignes. Si nullum est æterno violentum. Si tandem omnia suos ad terminos debent appellere. Mutatur ne aliquid Moeri?

MOERIS. Nil prorsus.

CIRCE. Adiuro vos iterum quid trepidatis? quid hæretis vectores formarum, sygillorum naturæ falsificatores. Iuppiter verax, cuius per vos est læsa maiestas vobis imperat. Cogìt vos pater hominum, in cuius virtute vos ter, atque quater adstringo. Impero quoque vobis per cæteros qui supra cætera animantium genera habent imperium deos: vt sophistico hominum remoto vultu non impediatis quominus singulorum in lucem conspiciendæ prodeant figuræ. Respice Moeri.

MOERIS. Nil adest noui.

CIRCE. Tertiam igitur adiurationem aggrauabo.

Iterum ad te manus tendo meas, ô sol. En tibi tota adsisto. Explica rogo te leones tuos, tuos lynces, capros, cynocephalos, ]aros, vitulos, serpentes, elephantes & cætera animalium istorum ad te pertinentium genera. Alciones, hirundines, coturnices, coruos, cornices, capellas, cicadas, & scarabeos, cæteráque tui generis volitantia. Testudinem, pholim. tunnum, raiam, cethe, cæteráque id genus tua. Qui Vbius, Alexicacus, Phanes, Horus, Apollo diei, Dionysius noctis & Diespiter diceris. Cuius virtutem aurum, hiacinthus, rubinus, & carbunculus mihi vicariam subministrant. In medio regiminis planetarum reuerendè, cursum præmonstrans & commonstrans omnium: educens, producens, & maturans vniuersa, regnantium, & consiliariorum domine, fulgentibus radiis celeberrime. Si tu princeps mundi, oculus cæli, speculum naturæ, architectura animæ mundi, & sygillus alti architectoris. Te quoque lunam appello. En & adsisto tibi. Profer (rogo te) tuos mergulos, grues, buteones, cyconias, graculos, anates, anseres, cæterásque volucres aquaticas. Lumacas, ligurinos, palmipedes, salpas, araneas, ictices, iuersas, lacertas, tuáque generis istius vniuersa: Rubetam, ranam, cancros, limacas, ossolas, tuáque cætera natantium. Te appello: quam Hecaten, Latonam, Dianam, Phæben, Lucinam, Triuiam, Tergeminam, Deamque triformem dicimus. Si agilis, omniuaga, pulcherrima, clara, candida, casta, innupta, verecunda, pia, misericors, & intemerata. Iaculatrix, honesta, animosa venatrix, regina cæli, manium gubernatrix, dea noctis, rectrix elementorum, terræ nutrix, animantium lactatrix, maris domina, roris mater, aëris nutrix, custos nemorum, syluarum dominatrix, tartari domitrix, laruarum potentissima insectatrix, consors Apollinis. Adsis Menala, Euxina, Pisæa, Latona, Auentina.

En & tibi Saturne senex erigor. Affer (rogo potentiam tuam) tuos asinos, bubulos, camelos, ceruos, talpas, lepores, mures, sues, basiliscos, feles, simias, hienas, siluros, mures, bufones, origes, cæteráque tui generis terrestria. Vespertiliones, noctuas, gallinas, muscas, brucos, locustas, cuculos, aliásque tui generis aues. Anguillam, polypum, sepiam, spongiam, & reliqua tui generis aquea. Falcipotens, grandæue, mature, lente, tarde, verende, falcate, tristis, sapiens iudiciose, profunde, penetrator, rimator, scrutator, cogitabundè, & contemplator. Ætatum dominator, agrorum cultor, falcis inuentor, temporum gubernaculorum moderator, currentis minister æternitatis, emensorum metitor spaciorum, duratione intransibilem æquans sempiternitatem. Deorum parentis pater, adportans, & asportans vniuersa sub voraci tempore, orditor eorum quæ fiunt, seruator eorum quæ durant, & absumptor eorum quæ intereunt. A quo draconibus tractum toties sum mutuata currum. Qui Iouem igneo æthereóque cælo, Iunonem aeri, Neptunum mari, & Plutonem inferno deos genuisti. Adsis pater ætatis aureæ. Leucadie, Cretensis, Itale, Latie, Auentine.

Ad tuum quoque tribunal convertor ó Iuppiter, ede (exoro te) tuas aquilas, percnopteros, pygargos, perdices, pellicanos, cyconias, anthos, iliades, turdos, apes, cæterásque tui generis aues. Elephantos, subulones, ceruos, satherios, boues, cameleontes, aliáque generis istius animantia. Delphinos, siluras, mugiles, glaucos & alia quæ tibi degunt in vndis. Fulminator, inuictissimé, iudex, prætorie, magistralis, dux, princeps, rex, imperator, & monarcha. Opulente, xenie, hospitalis, verax, & religiose. Hilaris, liberalis, pie, regalis, magnifice, misericors, & iustificator. Deorum fortunatissime. Vniuersam de fato felicitatem contrahens, veritatis amator, promotor potentatum, seruator maiestatis, fons vniuersæ lætitiæ. Stator optime, legislator populorum, conciliator deorum. Qui diuum omnium pater appellaris. Cuius incessu geminus mundi cardo contremiscit. Adsis Olimpice, Dodonæe, Pæanomphe, Idæe, Phrigie, Tarpeie, Lybice, Pysæe, Gnidie, Molosse, Ausonie, Elysie, Latialis.

Te quoque Mauortem aduoco, ne dedigneris tuos hic promere scorpiones, serpentes, aspides, viperas, hircos, hoedos, pardos, canes, cynocephalos, apros, pantheras, lupos, onagros, equos, hyppelaphos, vulpes, tuasque cæteras bestias atque feras. Accipitres, falcones, sabbuteones, strutiones, gryphos, percas, miluos, alias rapaces volucres & vespas. Fucam, draconem, crocodilum, chroneum, torpelinem, narum, & alia quæ tibi degunt in aquis. Gradiuum, bellicosum, masculinum, acutum, terribilem, collilatum, villosum , minacem, indomitum, truculentum, belliparentem, cruentum, infaustum, impauidum, frementem, ambiguum, trucis aspectus deum, latis incedentem passibus, robustum, horrificum, ferreum, armisonum, furentem, efferum, horridum, crudum, homicidam, rabidum, turbidum, infestum, rapacem, atque funestum. Ardentibus oculis terribilem, ignem è naribus efflantem, magnæ grauitatis ducem, truculentæ factionis gloriosum principem, callidum cordis litigantium incensorem, euaginato gladio omnem tibi vim adaperire potentem, potentiarum & robustorum omnium inuictum dissipatorem, soliorum irrefragabilem enersorem, cui obsistenti resistit nemo, quem metus & discordia antecedunt, cui furor iráque ministrant, & quem mors sequitur, maxime omnium formidanda. Adsis Scythonie, Threiicie, Bistonie, Strimonie, Odrysie, Melyte, Getice, Quirine.

Adsis & tu dea tertij cæli Venus, quam & Esperum, Bosphorum, & luciferum dicimus. Oro te, prome tuas columbas, turtures, pauones, ficedulas, galgulos, passeres, pelecanes, harpas, pifices, olores , cygnos, palumbos, sturnos, chenalopices, & non nominatas aues tuas. Lepores, hinnulos, equas, formicas, fringillas, cæteráque specierum istarum animantia. Phocam, ruticillam , sagum, vitulum & vndicola tibi natantia. Venus alma, formosa, pulcherrima, amica, beneuola, gratiosa, dulcis, amena, candida, siderea, dionea, olens, iocosa, aphrogenia, foecunda, gratiosa, larga, benefica, placida, deliciosa, ingeniosa, ignita, conciliatrix maxima, susceptrix optima, amorum domina, harmoniarum ministra, musicalium dictatrix, blanditiarum præposita, saltationum moderatrix, ornamentorum effectrix, vniuersorum compago, rerum vinculum. Tu ex tota primi deorum parentis Cælij propagatiua virtute exorta, tu continuam animantibus successionem præbens, tu voluptatum & gaudiorum omnium vniuersalis propagatrix, tu inaccessorum arduorúmque omnium penetratrix, tu potens deorum omnium triumphatrix. Adsis dea Paphia, Cypria, Ericina, Calydonia, Samia, Idalis, Guidia, Cytheræa, Capitolina.

Ad me conuertere Mercuri. qui & Hermes, & Stilbon, filius Maiæ, & Athlantis nepos generosus diceris. Coge, me rogante tuas vpupas, apes, luscinias, meropes, orchilos, monedulas, ardeolas, penelopes, philomelas & alias aues tuas. Item paros, pantheras, ligurinos, herinaceos, mustelas, mulas, & eius generis alia. Trochilum, aquatinam, cancellum, murenam, pastinacam cum cæteris eiusdem speciei. Mercuri caducifer, galerate, pinniger, alipes, iuuenis, pulcherrimé, virtuose, strenue, impiger, agilis, volucer, diligens, conuertibilis, sapiens, scriba, pictor, cantor, vates, inuentiue, disputator, numerator, geometra, astronomé, diuine. Reconditorum penetrator, occultorum elucidator, enigmatum enodator, deorum interpres, nuncie facundissime, ratiocinator maxime, notarie solis, superum, & infernorum conciliator, vtroque sexu foecundissirne, mas maribus, foemina foeminis, arbiter numinum, inuentor cytharæ, artibus omnibus sufficientissime. Adsis Arcas, Tegæe, Memphitice, Ægyptie, Atheniensis, Palladie, Olimpice.

Adeste simul omnes septem mundi principes, & in Circeni vestram intendite, vt vestra mutuata potentia (quam in vicariis vestris herbarum succis, & ignium fumis, & lapidum appensionibus insinuo) administratores figurarum valeam adstringere, vt vel coacti faciant alius generis viuentium species latentes (ementita hominis recedente figura) ex occultis in apertam prodire lucem.

Iterum ergo atque iterum coniuro vos, atque confirmo, vastatores iniqui, impudentissimi, impij, pertinaces, non me fugietis. Recedant, recedant vel inuitis nobis humani vultus á bestus. Potenter vobis impero inconspectu solis istius, per Iouem altitonantern, & per deos omnes qui segnitiem & tergiuersationem vestram viciscentur. Creditis ista deos non curare? En literæ deorum sacræ: quas in hac lamina ostendo. En quos in aerem explico characteres. En vestigium magni sygilli. Moeri, explica membranam in qua sunt potentissimæ notæ, quarum mortales omnes latent misteria. Hæc sunt quibus ipsas credimus nos posse mutare naturæ leges: cur non per ipsas licebit easdem impié prophanatas instaurare? Adde ignibus thura, fumigiorumque cæteras species, hæcque dum ipsa submurmurauero, respice de fenestra quid se turba fiat:

MOERIS. Mirabile visu Circe, mirabile, de tot quos vidimus hominibus, tres quatuórue tantum, qui trepidi ad tuta confugiunt remansere. Cæteros omnes quorum alij in proximas se recipiunt cauernas, alij in arborum ramos aduolant, alij se dedant in proximum mare precipites, alij domestici magis ad nostras fores adproperant: in diuersi generis animantia video transformatos.

CIRCE. Imó proprias explicauere formas. Futurum est vt inculper Moeri: beneficam Circen maleficam imprudentes homines appellabunt. Ij qui adhuc perstant veri sunt homines: illos nec vult, neque potest cantus noster attigisse.

MOERIS. Terrore concutior mea diua & regina, quoniam visu terribiles nobis bestiæ comminantur.

CIRCE. Paulo ante formidabas?

MOERIS. Minimé quidem.

CIRCE. Nunc igitur minor tibi datur timoris occasio.

MOERIS. Cur id?

CIRCE. Non enim differunt hæc quæ modo vides bruta & bestias (vt & ipsa nosti) ab iis quos paulo ante videbas homines, præter quam quod apertos nunc habent vngues, dentes, aculeos, & cornua quæ latebant. Imó & hoc te non ignorare volo, quod cum illo careant organo, quod est ad ipsa animorum intima ledenda efficacissimum: longe minus nocua, atque formidanda sunt effecta.

MOERIS. Quid ipsum?

CIRCE. Lingua.

MOERIS. Dij me ament quid fecerint magis timeo quam quid dixerint.

CIRCE. Minus ideo sapis. At & hoc indicabo tibi quod & nunc pro eo in quo versaris formidinis genere minus debeas esse solicita. Ipsi enirn, quorum alios cornutos, alios aculeatos, alios ita dentatos, alios letiferé vnguitos aspicis: erant omnes atque singuli cornu simul & aculeo , & dente, & vngue terribiles. Iam diuersa atque singularia quibus se tueri, & alios ledere possint arma nacti sunt, cúm prius haberent omnia.

MOERIS. Quonam pacto id mihi suadebis?

CIRCE. Nescis eum qui manu armatur magis omnibus armari? nescis manum omnibus carere armis: vt omnibus præpotens esse possit armis? ignoras ipsam sibi & aculeos, venena, & cornua, & dentes adaptantem, á nullis sibi timere bestiarum insultibus, & eo tantum instrumento animantibus omnibus quæ videntur imperare consuenisse? Temeré igitur & imprudenter es facta timidior. Omnem igitur formidinem pelle ex animo, omnem abigas ambiguitatem, & mecum in ipsorum examen pergito.

MOERIS. Non possum non timere præsentia, aptata, atque conuersa contra nos inermes atque debiles cornua, cæteraque quæ video mortis instrumenta.

CIRCE. Tutó propera, facili carmine superabimus omnia.

MOERIS. Id si dea potens polliceris , nihil hesitans pergo.

CIRCE. Principio isthæc domestica vestigemus animalia. En proximos nobis porcos qui fugam versus tecta arripuere, facillimé omnium istos sub humano cortice cognouisses.

MOERIS. Facillimé quidem.

Ruota con lettere e castoro

CIRCE. Porcus enim est animal A, auarum. B, barbarum. C, coenosum. D, durum. E, erroneum. F, foetidum. G, gulosum. H, hebes. K, Kapitosurn. L, Li bidinosum. M, molestum. N, nequitiosum. O, ociosum. P, pertinax. Q, quærulum. R, rusticum. S, stultum. T, turgidum. V, vile. X, lunaticum. Y, auriculatum. Z, mutabile, , non bonum nisi mortuum.

MOERIS. Cum elementarium porcinum institueres Circe, vnum de mage necessariis elementum prætermisisti.

CIRCE. Non illud inconsulté factum, quia ipsum est tum in aliis omnibus elementis implicitum, tum & ipsorum elementum videtur elementorum. In vno ergo adferantur omnia, sicut in omnibus allatum est vnum. A ingratum. B immundum. C inconsultum. D infidum. E inconstans. F impaciens. G indiscretum. H inciuile. I impudens. K impetuosum. L incautum. M infaustum. N ineptum. O iniquum. P inhumanum. Q immite. R inuerecundum. S inquietum. T insanum. V intemperatum. X ignobile. Y incultum. Z inhospitale. immemor.

MOERIS. Et ego per numeros ex naturalibus ipsum considerabo. j. Paruos habens oculos, hosque non nisi gulæ inseruientes. ij. acutas habet aures. iij. peramplas fauices. iiij. immunditias ad omnes nares adpositas. v. læsiuos dentes. vj. augustum. angustum volo dicere frontem. vij. cerebrum pinguiusculum. viij. caudam semper mobilem, semper adnodantem, nunquam veró nodantem, quasi semper negociantem, & numquam proficientem. ix. ventrem habet vnum & ampliorem. x. dentes nunquam amittit. xj. intra eius ossa nihil aut modicum reperies medullæ. xij. quadrupedum omnium difficile pilum mutat, aut amittit. xiij. habet pediculorum genus familiare. xiiij. propriam habet ad coitum vocem. xv. foemina eius ipso mare est vocalior. xvj. acerrimé sænit tempore coitus. xvij. foecundissimum multorum animalium. xviij. non est vno cibo constans. xix. facile in omnibus cibi generibus assuescit. xx. pabuli mutatione, & varietate maximé gaudet. xxj. illius qui glandibus est pastus caro, magis, meliúsque sapit. xxij. in urbanum & syluestre genus diuiditur. xxiij. ibi deliciosius degit vbi lutum repperit. xxiiij. brutale omnino.

Tot igitur indicia sui cúm porous habeat, quis ipsum facilé (quantumcumque sub homine lateat) non cognoscet? Si tibi videtur domina, cætera vnico, magísque adcommodato signo persequamur: præstare enim videtur leuius multa tangere, quám duo comprehendere, vel vnum.

CIRCE. Ita faciendum.

QVÆSTIO PRIMA.

MOERIS. De pluribus quæ video canum generibus, cæteris omissis vt hac quæ mordax est & proprié Cynica, quæ non minus est ipso porco illustris: quomodo istud ignauum canum genus sub humana figura potuissem agnoscere?

CIRCE. Ipsum est genus illud barbarorum, quod quidquid non intelligit damnat atque carpit: vt modo ignaui & ipsa figura noti canes allatrant in ignotos omnes etiam beneficos, in perditos etiam atque scelestissimos notos mitiores.

QVÆSTIO II.

MOERIS. Asinos modo prætormittam: de ipsis n. alias grauius, atque maturius considerabitur. Hos asinorum filios puta mulos, qua nota dinoscere potuissem?

CIRCE. Ij sunt qui vt philosophi haberentur & eloquentes: nec philosophi nec eloquentes erant. vt poëtam iactantes & oratorem: neutrum essent. vt sub titulo legistarum atque scholasticorum: nec tales haberentur neque tales. vt grammatici & disceptatores: in vtroque deficerent munere. vt mercatores & nobiles: secretius ignobilitatis genus incurrerent. vt togati & armigeri: bello essent & literis inepti. vt aulici & religiosi: etherocliti generis se præstarent animal. vt pulchri & terribiles: neque foeminam ederent neque virum. veluti modo ex equa matre & asino patre, non sunt equi nec asini: & ruditum cum hinnitu mixtum habent.

QVÆSTIO III.

MOERIS. Hyrcos quid mihi significasset?

CIRCE. Vel odor hyrcinus, vel quod quandiu viuunt, tamdiu coeunt. vel hoc quod gestiunt cum socium cum sua foemina coeuntem viderint, tunc præ gaudio crissant, & exultant vt arietes.

QVÆSTIO IIII.

MOERIS. Quomodo potuissem simias obseruare?

CIRCE. Vel ab ipso naso, vel ex hoc quod cúm optima quæque affectarent, vt vel optimam poësim, vel sophiam, vel orationem, vel hystoriam: infælicissimé tamen in omnibus se gerebant. Ex hoc inquam quód tendentes ad optimum inciderint in pessimum. vt nunc vides, quód cúm hominem animalium pulcherrimum imitentur, hoc ipso fiunt maximé omnium deformes.

MOERIS. Non obstante quod simius simio pulcher.

QVÆSTIO V.

MOERIS. Quomodo distinxissem ab isto genus illud aliud simiarum?

CIRCE. Illi in serus grauibúsque rebus inutiles, ma gnatibus adulando, & hystrionando, & parasitos agendo placebant: vt modo cúm non valeant cum asinis ferre onera, cum equis militare, arare cum bobus, cum porcis rnortui pascere: sic tantum vsuueniunt vt risum faciant.

QVÆSTIO VI.

MOERIS. Est & tertium simiarum genus sepositum, respice ad ripas fluuii, quid illud indicabat?

CIRCE. Erat videre barbarum parentum genus, inurbanos, inciuiles, & malé natos educans filios, dum immodico & irrationali affectu moribus illorum indulgerent: vt modo vides in propria forma catulos suos strictius amplexando necare.

QVÆSTIO VII.

MOERIS. Qua nota camelos aspexisses?

CIRCE. Dicam. Cúm sub eo quod hominis est latitarent, puris rebus minimé delectabantur, sed cuncta ad morem suum conspurcata probabant: de quorum genere sunt qui sapientum monimenta puerilibus & sordidis infecta adjectionibus suscipere malunt, aut suscipi: vt modo totum camelum præferentes potu mininie gaudent, nisi cúm pedum conculcatione turbata fuerit aqua.

QVÆSTIO VIII.

MOERIS. Isti proximum genus & capite persimile non cognosco. hæret enim cameli capiti ceruix equina, maculísque intincto dorso tigrim refert, & pedibus bouem.

CIRCE. Cameleopardales ipsos appellant, quos inde percipere potuisses, quia ritu quodam erant deorum cultores, voce carnifices, vita diuerso vitiorum genere immundi, scripturæ monumentis bubulci.

QVÆSTIO IX.

MOERIS. Qui erant hienæ gestus?

CIRCE. Blandiebantur obsequio, vt in perniciem traherent: vt modo humanam sciunt referre vocem, & homines proprio quod audierint nomine aduocare, quos discerpant.

QVÆSTIO X.

MOERIS. Videtur adstare & aliud hienæ genus.

CIRCE. Ipsum idem sub actionibus diuersis agnouisses. vides quemadmodum adcurrant ad hominis excrementa, quæ si atius essent (vt nequeant attingere) suspensa: porrectu corporis lassæ interirent. Iisdem cúm homines referrent, foedissima quæque habebantur dulcissima, & de optimis ipsum pessimum consulebatur accipere. Sicut in saccis quibus vina colantur apparet: ipsi enim vina effundentes, solas sibi retinent feces.

QVÆSTIO XI.

MOERIS. Ceruorum genus istud tam celebriter cornutum?

CIRCE. Isti sub quorundam principum tegumento latebant, quibus si quid placebat, id procul percipiebant: si quid minus arrisisset quamtumuis clamasses non intelligebant. vt modo si arrigant aures, acutissimo pollent auditu: si demittant surdissimi sunt.

QVÆSTIO XII.

MOERIS. Quid nos in elephantum prospectum adduxisset?

CIRCE. Hoc quod nares habebant pro manu, vel quod carentes manibus, vtebantur naribus: nihil enim ipsi cúm faceere nescireut: in aliorum factis iudicandis tantummodo occupabantur.

QVÆSTIO XIII.

MOERIS. Quis vrsos istos olfecisset?

CIRCE. Quicumque expertus esset illorum naturam contumacem, barbaram, atque feram: quos pariendo, fouendo, nutriendo, & lambendo promouerit. Hoc enim animal quantumuis lingua aliísque oris lenimentis cx infigurato rudíque partu formetur: ferum tamen adolescit, durum, & alpestre.

QVÆSTIO XIIII.

MOERIS Quis leones cognouisset?

CIRCE. Qui considerasset quod cúm principes essent, á viribus infimorum conuitiis illis erat metuendum, veluti nunc natura ipsa coguntur cristam, vocemque galli formidare.

MOERIS. Nunquid proprea in feras sunt mutati?

CIRCE. Minimé, sed erant ipso addito furore leones.

QVÆSTIO XV.

MOERIS. Cætera illa majora alias consideranda relinquo. Qua nota istricem mihi potuisses indicare?

CIRCE. Nonne vides ipsum aristas spinásque suas non nisi prouocatum, accitum, instigatum, & compulsum iaculari?

MOERIS. Intelligo.

QVÆSTIO XVI.

MOERIS. Echinos facile cognouissem, quia vt modo spinas , spinis circumquaque contecti ingrediuntur: sic olim in omnibus negociis acerbitatem seruabant, cúm animum intus asperum retinerent.

CIRCE. Veré quidem.

QVÆSTIO XVII.

MOERIS. Vnde pro testudinibus illos diuinassem. & quale testudinum genus (omissis aliis) est istud?

CIRCE. Hi extiterant magnifica expectatione allecti ad aulas principum, quarum deliciis delectari poterant, adusque vt eis postea liberé in suum se ocium atque quietem recipere non licuerit: veluti nunc humano deposito velamine, & suo apparentes cortice contectæ, cum meridiani solis oblectatæ calore, totum illi excalfaciendum dorsum exposuerint, adeo potentia solis ipsarum corticem exsiccauit, vt eodem quasi supernatante subere repressæ: nequeant ad tutiores, interiorésque recessus adnatare, vnde & nullo negotio iam possunt á venatoribus captari. Hoc testudinum genus Indicum appellant.

QVÆSTIO XVIII.

MOERIS. Quid ais de cancris istis quos pinnoteras appellant?

CIRCE. Nonne vides quemadmodum sub inanibus se condunt concharum testis: minores sub minoribus, sub capacioribus autem maiores? Iam videre licebat multos qui cum per sese nihil valerent: propria diffisi sufficientia, maiorum dominorúmque suorum titulis tuebantur.

QVÆSTIO XIX.

MOERIS. Vidisses crocodillos?

CIRCE. Contra plaudentes ferociebant, concedebant autem contemnentibus & obstantibus: vt modó terribiles extant in fugaces, fugaces in terribiles.

QVÆSTIO XX.

MOERIS. Aspides quoque?

CIRCE. Hi in parentes, magistros, & beneficos: contumeliosi, ingrati, homicidæ: vt modó filij, matres morsibus enecant.

QVÆSTIO XXI.

MOERIS. Quomodo illuxissent isti pro chameleontibus?

CIRCE. Vel quia adulatores & imitatores omnium præter quám eorum quæ onesta & clara videntur: sicut nunc præter rubrum, atque candidum, colores omnes imitantur. Vel quia aura popularis eos alebat nec quippam aliud ab humana laude & gloria aucupabantur. Aspice illos ore semper hiantes, vtque alio quám aëre non pascantur. Vel quia intra maximum quem habent atque capacissimum pulmonem nil possident: veluti iam præter ventosam iactantiam nil potuissent animorum notomistæ in ipsis contemplari.

QVÆSTIO XXII.

MOERIS. Vno dic verbo, quis aspectu homines, conuicisset esse aquaticos istos?

CIRCE. Dicam. Qui illos malorum turpiurnque libenter auditores & imitatores considerasset: ita. n. Sycias comperisset, quæ modo id quod in corpore pessimum est, & insuaue potenter attrahunt. Illos Polypos cognouissent, si vidissent quomodo diuersorum se moribus adcommodando, & animalium diuersi generis (vt aucupes facere consueuere) fingendo voces: rem domesti cam nouerant simulando augere, quemadmodum modo coloris mutatione venantur.

QVÆSTIO XXIII.

MOERIS. Dimissis istorum speciebus aliis, aliás considerandis: leuemus oculos Circe ad aues istas quæ ad proximam Syluam & eminentias aduolare. Qui erant hyrundines quæ in ipsis nidulantur tectis? Suo satis vultu ipsas eos figurare fertur qui vultum suum serenante fortuna amicis aderant: qua sæuiente & inconstantem obnubilante faciem. terga dabant: vt modo veris tempore nobis adsunt, hyeme veró vrgente recedunt.

CIRCE. Bene. Sed & in hoc Cognosci poterant, cúm sub hominis tegumento sirnul cum veris conuersarentur hominibus, & humanus adirent patrias, atque domos, de abiectis paleis, & festucis eorum se adcommodantes: ipsis tamen non poterant assuescere: sicut & mures nequeunt cum hominibus conuenire, quantumuis sub eodem degant atque viuant tecto.

QVÆSTIO XXIIII.

MOERIS. Pauones quoque facilé cognouissem, videbam enim gloriosos altigrados, pennas colorésque suos amplantes, inflato pectore tumentes.

CIRCE. Certe. Sed & eos intelligere pauones debuisses, qui nihil nisi laudati faciebant: vt modo cum quis eos laudauerit, se pennis explicatis faciunt perspicuos.

QVÆSTIO XXV.

MOERIS. Luscinias quoque non ignorassem. Erant quoddam loquacium hominum genus, qui multum dicebant vt multum sapere viderentur: quos quidem stultorum alebat existimatio: sapientibus æque atque stulti contemptibiles, quibus illud non latet quod dicitur. VAS VACVVM MVLTVM SONAT.

CIRCE. Optimé. Erat & quoddam garrulum poëtarum genus, quod inanibus modulationibus abundabat.

QVÆSTIO XXVI.

MOERIS. Quem refert auis pusilla quæ vocem bouis imitatur?

CIRCE. Istos cognouisses cúm villa, atque pusilla subiecta: sufficientia, animo, & natura viles: vocem (de rebus magnis loquentes, & decernentes) magnificabant.

QVÆSTIO XXVII.

MOERIS. Coccices noui, cum alienas vxores suorum facerent filiorum matres: vt nunc videmus oua in alienis supponere nidis.

CIRCE. Recte iudicasti.

QVÆSTIO XXVIII.

MOERIS. Aquilam quam auem regiam appellant, contortis rapacibúsque digitis satis ipsam se declarantem, quis non cognouisset? quis ipsam sub homine vociferantem non audisset?

CIRCE. Certum est & aquilas multas sub quorundam potentum vultibus latere. Omnes aquilæ sunt potentes, atqui non omnes potentes, aquilæ. Neque enim Circen tuam ex hac parte aquilam dixeris, cúm deam asseras, atque reginam.

MOERIS. Minimé quidem, sed quid esset iniuriæ? nonne & deorum pater Iuppiter ipse sub aquila latuit?

CIRCE. Recedis á proposito, iam de aquilis quæ sub homine latebant loquimur, non de hominibus atque diis qui solent sub aquilis & animantibus aliis latere.

QVÆSTIO XXIX.

MOERIS. Auemn illam quæ aquilam videtur oppugnare, non cognosco.

CIRCE. Cybindum appellant. Aquila & Cybindus latebant sub specie principum, qui cúm inter se consererent, á tertio inuadente subuertebantur: vt modo ad usque cohærent vnguibus & rostro so dilacerantes: vt ad inferiora terræ mutuo conflictu depressi, ab aliis corripiantur.

QVÆSTIO XXX.

MOERIS. Dij optimi nunquam adeó magnam auim vidisse memini.

CIRCE. Illa est strutio camelus auium maxima, atque stolidissima: quæ cum frutice collum occultarit, latere se existimat. Tales sunt & phasiani, tales sunt & mugiles, in aquis. Ipsam aspicere potuisses cúm homo ingenti corpore onustus atque mole, minimum habens iudicij præsentabatur.

QVÆSTIO XXXI.

MOERIS. Siquidem multis volatilium communem esse constat rapacitatem & carniuoracitatem, quónam Circe vultures (si vultures sunt quos video, ob ipsas enim quæ superuenere tenebras non bene possum eas quas ibi video nigras aues distinguere) signo seorsum ab aliis cognouissem?

CIRCE. Ipsi sunt vultures. Ipsi iam imminentes diuitum captabant mortes, quas pluribus præcedentibus annis olfaciebant: vt modo ad cadauera aduolant, quæ ante triduum futura præsentiunt. Sed nos famem futuram non præsensimus, & nimium volatilibus istis intentæ, tenebras in ipso extremo sentiuimus crepusculo: quæ stellarum nobis reddito conspectu, nos ab istorum animalium intuitu distraxere. Tectum ergo coenaturæ repetamus.

MOERIS. Crastinam ergo diem si lubet totam ad inspicienda reliqua destinemus.

CIRCE. Ita, si á magis vrgentibus non auertar.

QVÆSTIO XXXII.

MOERIS. Sed diuersi generis noctilucas istas quæso domina Circe ne differas significare mihi, sub quibus latuisse possunt faciebus?

CIRCE. Isti sunt docti, sapientes, & illustres: inter idiotas, asinos, & obscuros.

QVÆSTIO XXXIII.

MOERIS; Qui erant hoc adeo venustum, affabile, humanum, conuersatile, & officiosum animalis genus: quod ante nos vrgente nocte ad perticas domesticas aduolauit? Gallos inquam istos quomodo cognouissem?

CIRCE. Gallus cúm sit animal pulcherrimum, canorum, nobile, generosum, magnanimum, solare, imperiosum & pené diuinum: seipso tamen abutitur, & ob id vnum meliori exuitur forma: quod cum simili atque consorte, pro vilibus & ociosis gallinis vt plurinium in pugna commoritur, isque qui victor euadit aliis oblectamen spectatoribus, cantu se testatur superiorem. Istum vidisses in illis latere , qui mutuis dissidiis mutuo se consueuerunt atterere, quique sua in suos facinora cæteris ridiculi iactabant.

FINIS.


 

Memoriæ Interloquunt.

ALBERICVS – BORISTA – ALBERICVS.

AMICE Borista, in lectione Circæi cantus, eiusdémque fictorum successuum, exigui quo vti licet temporis triuisse partem, non potest metedere. Ibi non modicam rerum conspicio varietatem, ibi multos in ipso verborum cortice sensus explicitos: intentiones quoque medullitus implicitas, innumeras esse coniicio, de quibus omnibus id quod seriosum est atque præcipuum, ignorare me fateor.

BOR. Nec facile intelliges.

ALB. De iis autem in quorum captum possem promoueri, vnum duntaxat est quod ardenti animo concupisco.

BOR. Quidnam?

ALB. Vt eam ipsam quæ in dialogi facie est varietatem valeam (quatenus per artem fieri posse audio) eodem quo parta fuit ordine, absque negocij arduitate memoriter fixam retinere. Ipsum enim & per laboris impatientiam labilémque (quæ à natura est) retinendi facultatem, alioqui me facere posse diffido. Audio te ex Iordani inuentis haud istrionicam quandam, qualem iactant alij, ex considerationibus de umbris idearum expressam callere artem: quam multi valde arduam. proprióque studio inaccessibilem iudicant. Nonnulli ex iis qui doctiores vulgo videntur, ne ipsorum insufficientia delitescat, & cúm suam pudeat eos fateri paupertatem, quod quippiam ex ipsis non percipiant ad artem quam asserunt esse confusam referunt.

BOR. Artem quidem inaccessibilem, sed sine schala concesserim facilé. Difficilem quoque fateor, sed non propterea accusatione dignam: omnia quippe optima velimus nolimus, decreto deorum in arduis esse sita, non est quem lateat. Quod etiam doctorum multi per se ipsos eam non intelligant, non est eorum ignorantiæ, nec artis confusioni tribuendum: nihilo enim minus absque istius artis intellectu doctissimi esse possunt. quod enim ad ipsos attinet, illud est in causa, quod allis in nogotiis negotiis magis occupati, modica artis istius sententias legunt attentione. Non enim satis est quod membra intentionúmque partes omnes intelligant: sed & insuper necessarium est eos dignari, vt circa eadem considerent & contemplentur, nec non intentiones alias ad alias referant, relatásque cum aliis ita conferant, vt quasi ex simplicibus intentionibus, terminorum conflent combinationus, & per se ipsos ea quæ in proposito inuentionis iudicij & memoriæ deduci possunt deducant. Pro iis autem qui tantum subire laborem & ad tantam pertingere perfectionem minimé valentes; aliqualem praxim tantummodo captant: extat eius editio quædam, paucis quibusdam amicis communicata, iis qui in huius generis artium studio sunt versati, facilis ad intelligendum. vbi quid alienis addiderit inuentis, quidque totum adinuenerit ipse, per te facile poteris videre.

ALB. Propitij sunt mihi dij: rem mihi desideratissimam videbor esse per te consecutus, si dictis facta respondebunt.

BOR. En exemplar aperio, sis attentus animo, & audita considera , & si quippam non intellexoris perquire. Habet libellus pro titulo suum proæmium.

ALB. Lege.


INTENTIO AVTHORIS.

BORISTA.

Intentio nostra est, diuino annuente numine, artificiosam metodicámque prosequi viam: ad corrigendum defectum, roborandam infirmitatem, & subleuandam virtutem memoriae naturalis: quatenus quilibet (dummodo sit rationis compos, & mediocris particeps iudicii) proficere possit in ea, adeo vt nemo talibus existentibus conditionibus, ab ademptione istius artis excludatur. Quod quidem ars non habet a seipsa, neque ex eorum qui præcesserunt industria, á quorum inuentionibus excitati: promoti sumus diuturnam cogitationem ad addendum, tum cis quæ faciunt ab facilitatem negotii atque certitudinem: tum etiam ad breuitatem. Quandoquidem quæ secundum viam aliorum requirebant diuturnam exercitationem, intensam attentionem, & quadammodo ab aliis studiis abdicationem, adeo vt feliciora ingenia tale studium dedignarentur: iam per nos Altissimi gratia adeo facile & illustre & dignum negotium proponitur: vt nemo sanæ mentis sit, qui nedum artem amare debeat: verum quoque toto appulsu atque neruis, in eius studium incumbere. Quandoquidem ars ista adiuuat omnes alias, & ostendit viam, & patefacit aditum ad inuentiones alias plurimas. Siquidem ita faciet, ad memoriam, vt etiam maximé conferat ad iudicium. Sed quid in laude, & momento huius artis detineor? Successus rem ipsam comprobat. Vnum tantummodo est difficile, vt aliquis hæc ipsa per se ipsum possit intelligere. A docente omnes intelligent. Quod quidem non euenit ex eo, quia nos difficultati studeamus: sed a nouitate rei & celebritate terminorum. Hortatur autem Plato in Euthidemo vt res celeberrimae atque archanae habeantur á philosophis apud se & paucis, atque dignis communicentur. Aqua enim inquit ille vilissimo pretio emitur, cúm tamen omnium rerum sit pretiosissima. Idem nos amicis nostris facimus, atque intensius: maiori etenim occasione ducimur quám Plato in eo proposito duceretur. Idem omnibus iis, in quorum manus ista deuenerint, consulimus: ne abutantur gratia & dono eisdem elargito. Et considerent quod figuratum est in Prometheo qui cúm deorum ignem hominibus exhibuisset, ipsorum incurrit indignationem. Cætera quæ in proæmiis & ampullatis exordiis solent proponi, prætermittimus. Sufficit enim necessaria adducere & ea quæ ad præsentis intentionis complementum faciunt.


DIVISIO LIBRI.

«Habet præsens negotium vt diuidatur in Theo«riam & Praxim, vtpote in rationem artis, & prin«cipioruin ipsius: Et præcepta illa á quibus maxi«mé proximeque operatio proficiscitur.

«Theoria habet tres partes: Aliam quæ est de? «modo inquirendæ artis in gubernanda phantasia & «cogitatiua, quæ sunt portæ memoriæ; Aliam quæ «est de ratione subiectorum seu locorum; Aliam
«quæ est de ratione adiectorum seu imaginum.

«Praxis veró habet duas partes: Alteram quæ «respicit memoriam rerum; Alterain quæ respicit
«memoriam verborum.

DE THEORIA PRÆSENTIS

ARTIS

PRIMA PARS TEORHIÆ.

CAP. I.

«Modus & ralio gubernandorum sensuum internarum «ad instruendam & construendam memoriam.

Ǥ I Ordo potentiarum & organorum.

«Satis famosum est, atque concessum: quatuor «esse cellulas, pro quatuor sensibus internis, qua«rum: Prima, sensus communis appellatur, situata «in anteriori parte cerebri. Secunda, vsque ad ce«rebri medietatem, phantasiæ domicilium nuncupa«tur. Tertia illam contingens cogitatiuæ doinus di«citur. Quarta veró memoratiuæ. Hoc modicum est «vt ad præsentem spectat considerationem: præ«terquam ea de causa, vt habeamus ordinem ope«rationum istarum potentiarum, ad perficiendam «menieriæ operationem,

§ II. Ordo operationum siue actuum.

«Ordinantur igitur ita operationes istæ, vt per «aliam, ad aliam progredi non valeamus, usque ad
«vltimum memoriæ cubile: nisi successiué inceden«tes ab vna in aliam, eodem ordine quo per sua
«organa, & domicilia á matre natura fuerunt in«stitutæ, & ordinatæ secundum situm. Imaginentur
«enim vt quatuor cameræ, seu cubilia non quidam
? «seposita , sed vt altero intra alterum collocato,
«ita vt in quartum pateat ingressus per tertium: «in tertium per secundum: in secundum per pri«mum. Dico in proposito vt nihil ingrediatur me«moriam, nisi per atrium cogitatiuæ: nihil cogita«tiuam, nisi per atrium phantasiæ: nihil phantasiam, «nisi per atrium sensus communis.

Comparatio § III.

«Habenda ergo ratio est in arte ista eadem cum «ea quam naturam ipsam habere perapicimus: vt
«videlicet ars ipsa & imitetur, & sequatur, emu«letur , & adiuuet naturam.
Idque ipsum præstet
«in duobus. Tum videlicet in eo quod faciat res «memorabiles. Tum etiam in eo quod easdem or«dinaté memorabiles reddat, atque promptas.
Pri«mum efficitur beneficio imaginatiuæ: secundum «beneficio phantasiæ. Imaginatiua enim perficit i«magines cum rationibus suis, phantasia vero præ«sertim atque proprie loca atque sedes imaginum.

CAP. II.

De modo inquirendæ artis, in gubernanda phantasia.

«Cogitatiua igitur formatur (vt naturalea volunt) «per species non sensatas, quæ á speciebus sensa«tis educuntur. Est ianua, & introitus , & clauis «vnica cubilis memoriæ. Vnde eorum tantummodo
«meminimus, quorum impulsu cogitatio sollicitata «fuerat (dico cogitationem vniuersaliter dictam in
«genere ratiocinantum: hæc enim facultas in bru«tis æstimatiua dicitur ab ipsis qui solemnius phi«losophantur) per amorem, odium, metum, spem, «tristitiam, lætitiam, abbominationem, delectatio«nem, & species aliarum affectionum animalia, qui«bus quidem memoria redditur habilis ad receptio«nem specierum sensibilium: & species sensibiles «aptissime actu ab eadem recipiuntur.

«Ecce quomodo species redduntur memorabiles & «formabiles. Iuxta quam facultatem solam tantum «modo hoc nobis feliciter succedit: vt ea quæ vi«dimus nos vidisse recordemur cúm occurrerint.
«Alterum necessarium est pro vsu doctrinæ, vt or«dinate & ad libitum eorumdem recordemur. Et i«deo sicut in scriptura extrinseca atque pictura quæ «seruiunt oculis extrinsecis duo requiruntur: ratio
«videlicet formæ atque figuræ characterum & ima«ginum, & materia atque subiectum in quo for«mæ illæ & imagines possint subsistere, manere & «perdurare.
Ita etiam in scriptura intrinseca atque «pictura, quæ seruiunt oculis intrinsecis, duo sunt «necessaria. Alterum quod habeat rationem figura«rum, imaginum & literarum: alterum quod habeat «rationem libri, paginæ, lapidis, atque parietis, vnde «pendet ratio proximé dicendorum.

 


SECVNDA PARS THEORIÆ

CAP. I.

De his quæ faciunt ad Theoriam subiectorum & formarum.

«Oportet igitur pro basi & fundamento istius, «primo quasi paginam apparare: deinde rationem
«adscribendorum characterum, & appanendarum «imaginum adferre & insinuare modo quo alia ad
«alia referantur. Facile subinde erit mediocribus «considerationibus & conceptia, prodire ad opera«tionem.

§ I.

De subiectis: & primo quid sit subiectum.

«Subjectorum ergo ratio, primo consideranda oc«currit, ante quam promoueamur ad insinuanda ea
«quæ illis adueniunt. Subiectum ergo in proposito «non sumitur secundum intentionem logicam, vel
«phisicam: sed secundum intentionem conuenien«tem quæ technica appellatur, vtpote secundum in«tentionem artificialem: & est subiectum, non for«malium prædicationum, quod distinguitur contra
«prædicatum. Non formæ substantialis, quod ile di«citur, quod est materia prima. Nan formarum ac«cidentalium, quod est compositum physicum. Non «formarum artiticialium inherentium naturalibus cor«poribus. Sed est subiectum formarum phantasiabi«lium apponibilium, & remobilium, vagantium, &
«discurrentium ad libitum operantia phantasiæ, & «cogitatiuæ. Ex quo desumitur ratio sua definitio
«subiecti pertinentis ad hanc artem in sua gene«ralitate: quod distinguitur in suas species, pacto
«quod sequitur.

§ II.

De subiecto quod est præsentis intentionis.

«Subiectum vero istud (vtpote quod est aptum «natum ad recipiendas formas memorabiles vt me«morandæ sunt) pro commodo esse potest vel com«positum naturale, vel semimathematicum, vel ver«bale positiuum. Ipsum vero naturale, Vel potest «esse communissimum, extentum iuxta latitudinem
«ambitus vniuersi, Vel communius iuxta latitudinem «Geographiæ, Vel commune iuxta latitudinem alicu«ius continentis, Vel proprium iuxta latitudinem po«liticam, Vel proprius iuxta latitudinem domesticam,
«seu
?conomicam, Vel propriissimum iuxta multi«tudinem atque numerum partium domus, & par«ticularum eiusdem.

«Tot existentibus subiecti speciebus: ipsæ quæ «sunt infra latitudines proprietatis: maximé sunt ad
«vsum præsentem accomodatæ, licet etiam hæ quæ «sunt infra latitudinem communitatis vsu venire
«valeant. Porro praxis illarum, vna cum praxi su«biectorum semimathematicorum currere potest. De
«quibus fortasse in regulis practicis aliquid com«monstrabimus. Nunc autem conseuens est in me-
«dium afferre conditiones subiectorum per ordi«nem.

CAP. II.

De conditionibus subiectorum.

§ I.

«Subiecta ergo sensibilia atque materialia, iudi«cio omnium qui de hac arte hactenus bene dixe«runt: prima quó ad subatantiam ita sunt eligenda, «vt sint ad oculum sensibilia: quorum Alia sunt
«naturalia vt lapides, arbores & similia.
Alia sunt «artificiosa, vt aulæ, columnæ, anguli, statuæ &
«similia. Alia sunt vtroque modo sese habentia, vt «quæ partim natura, partim arte constant.

§ II.

«Quó ad quantitatem eorum continuam, subiecta «propria debent esse non admodum magna, ne qua-
«si visum obtundant & disperdant, nec admodum «parua, ne quasi visum fugiant: sed mediacria ad
«hominis magnitudinem talem, quæ sit iuxta al«titudinem eleuatorum & latitudinem extentorum
«brachiorum.

§ III.

«Quó ad quantitatem discretam sint tot quot sunt «præcipuæ species memorandæ. Modica quidem at-
«que pauca sufficiunt ad rerum & sententiarum me«moriam: plurima veró ad memoriam verborum re«quiruntur.

«Quod etiam ad copiam subiectorum attinet, quo«niam aliquando non sufficere solent ipsa quæ ex
«vna domo vel ædificio desumi & eligi possunt: «confugiendum est ad actum proportionalem ei,
«quem scriptores ad oculum extrinsecum facere con«sueuerunt. Vbi quippe eis pagina vna non sufficit
«ad integri negotij expressionem, paginam paginæ «adnectunt atque consuunt: vt quod tabella non ex«primit, liber exprimat. Ita fermé nobis consulitur «in præsenti operatione, vt propria institutione loca
«communia locis communibus connectamus. Et o«pere nostræ cogitationis, & phantasiæ, ea quæ re
«ipsa sunt diuisa, disiuncta, & ab inuicem elonga«ta: vniantur, coniungantur, & aproximentur.
Fiat
«igitur hoc pacto.
Fini & termino vnius, adhe«reat principium alterius vel adherere intelliga«tur. Nihil enim obstat quo minus possis fini atque «termino tuæ domus, quæ est in vna parte ciui«tatis, apponere principium vnius ædificij, quod «est in alia parte ciuitatis. Pariter nihil obstat quo «minus valeas extremo locorum Romanarum ad«nectere primum locorum Parisiensium, dummodo «sit fixum apud te, atque sancitum, vt semper tali «fini tale principium intelligas succedere.

§ IV.

«Quo ad Qualitatem. Subiecta vt volunt omnes «non debere esse nimium illustria, neque admodum
«obscura: sed talia qualia non intelligantur excel«lentia sua visum turbare, vel defectu suo visum
«minus mouere.

§ V.

«Quo ad Differentiam. Volunt vt caueatur tan«quam ab igno á pluralitate similium locorum, sed
«in omni electione commendetur varietas. Vndo di«mitte (inquiunt) plura inter columnia similia, si«miles fenestras, dimitte vacua spatia. In quibus «tamen si placeat aliquid collocare: instituere potes
«aliquod receptaculum cuiusmodi est altare, mensa, «solium, ceteráque huiusmodi.

§ VI.

«Quo ad Relationem. Subiecta debent intelligi «formata, mota, & alterata aduentu imaginum: vt
«easdem valeat commodé repræsentare. Intelligantur «inquam affecta, sicuti de facto afficitur pagina per
«aduenientem literam: vel si fieri potest, & melius, «sicut afficitur cera per nouæ imaginis impressio-
«nem.
Et hoc notasse valet at id quod sciri debet «quo ad actionem, & passionem.

§ VII.

«Quo ad Ordinationem. Ex omnium sententia lo«ca sine delectu non sunt assumenda: sed ordinaté:
«sicut per ordinem sibi succedunt partes, & mem«bra ædificiorum.

§ VIII.

«Quo ad Situm. Non debent esse nimium pro«pinqua, neque nimium distantia: sed ad conueniens
«interualium seposita. Alioqui ita confundeut obtui«tam & intuitum imaginationis: sicut in scriptura
«oculari, confusionem causant literæ super literas «inscriptæ, & literæ literis inherentes.

«Similiter etiam turbant (licet non ita) literæ á «literis plusquam mediocriter semotæ.

BOR. Percepisti ne Alb. subiectorum rationem. ALB. Percepi, & in ipsis quod ad modos & conditiones eligendorum locorum spectat, nihil amplius adferre videtur præter id quod hactenus ab aliis extat allatum.

BOR. Rem superficie tenus considerasti. Sed concessum sit eum de iis quæ pertinent ad loca sensibilia nihil permutare. Quid dices si hæc, quæ mortua prius habebantur, per ea quæ proximé subsequenti capite habebuntur viuificare doceat, subiectorum maximi faciendam rationem adferens? Certe si animam applicueris: celeberrimam habebis artis speciem, ad artium intentiones & ordinandas, & perpetuo retinendas.

ALB. Bene, ad propositam applicationem faciendam progredere.

BOR. Ita fiet. Habes igitur ex arte communi quemadmodum adparanda sint subiecta. Sensibilia. Naturalia. Artificialia. Mixta. Mediocris spacij. Mediocris perspicuitatis. Iuxta memorabilium specierum numerum. Diuersa. Differentia. Congruas habitudines ad apponendas formas seruantia. Ordinata.

Conuenientibus seposita interuallis.

ALB. Habeo.

BOR. Modo, quo pacto viuificata debeant haberi percipito.

ALB. Lege.

BORISTA.

CAP. III.

Cautela ad firmitatem subiectorum pro formarum retentione, quæ paucis fuit nota & leuiter tacta. Et est quod potest pertinere ad rationem subiectorum, quo ad vltimum prædicamentum quod est HABERE.

§ I.

«Subiectorum alia substantiua, alia adiectiua sunt. «Subiecta substantiua appello ea de quibus hacte«nus meminimus. Subiecta vero adiectina sunt quæ«dam quæ locis prædictis adiici possunt differentia
«á suis substantiuis in hoc quod illa perpetuo ma«nent eadem & immobilia: hæc veró licet perpetuo
«inibi manere debeant atque maneant: tamen pro «occasione aduentantium formarum, atque imaginum
«mouentur, alterantur, & in varios, atque diuersos «vsus assumuntur, dum per ea aliquid sit, vel ipsi
«actioni eadem inseruntur quoquo pacto.
Ista ni«mirum addere valent virtuti locorum quantum a«nima corpori, adeo vt sine istis loca mortua ha«beantur: cum istis veró viuentia. Adde igitur an«gulo pileum, sedi pugionem, fenestræ cyatum, cæ«terásque aliis huiusmodi vtensilia, atque mobilia:
«quandoquidem nihil adeo modicum est, quod ad «innumeros vsus innumeras non valeat habere re«lationes. Nunc in angulo dum vapulat Albertus «pileus, vsu venit ad munus scuti. Nunc dum pin«git Ideus: pileus deseruit pro continentia colorum.
«Nunc dum fodit rusticus: ligone Pileus inciditur, «& ita successiue aliis alia agentibus, atque fa«cientibus: aliter atque aliter pileus operationibus «inseritur. Hinc aliquando si non occurrat loco ap«positum, quasi á reuelatore fideli, poteris ab ipso «adiectiuo subiecto de re apposita certior effici: cúm
«quæras quid factum est de te pileo? quid factum «est de te pugione?

ALB. Dij me ament Borista, eo magis huius præceptionis industriam laudabilem argumentor, mihíque persuadeo, quo maturius super ista cautela & viuificatione locorum á celeberrimis antiquorum tacta quidem, sed minime comprehensa considero.

BOR. Iam incomparabilem habes inuentionem, cuius ne vestigium quidem prioribus coniectare licet artibus.

ALB. Qua de re?

BOR. De ordinatione semimathematicorum subiectorum.

ALB. Audiam nouitatem subiectorum semimathematicorum.

CAP. IV.

§ I.

De ratione subiectorum semimathematicorum.

«Subiecta puré mathematica vsu venire non pos«sunt, quandoquidem abstracta sunt & sua abstrac«tione phantasiam pulsare vel mouere non possunt, «quandoquidem abstractio pertinet ad superiorem fa«cultatem, quam sit ipsa phantasia.

§ II.

«Illud ergo quod valent præstare Mathematica«lia secundum se, est ordo solus: & hic in duobus
«inquiri potest (in quorum tamen vno feliciter suc«cedit) in figuris videlicet & numeris. In figuris qui-
«dem procedendo á triangulo ad quadrangulum: á «quadrangulo, ad pentagonum: hinc ad exagonum:
«hinc ad eptagonum, & ita deinceps in innumerum «per planas figuras. Similiter in solidis figuris, á cor-
«pore trilatero ad quatrilaterum, ab ipso quod est
? «trium superficierum, ad ipsum quod est quatuor su-
«perficierum: & ita deinceps ad alia. Qui progressus «difficile formari potest in vsum præsentis artis.

§ III.

«In numeris autem, procedendo á monade ad dua«litatem: á dualitate ad trinitatem: & ita deinceps in
«innumerum. Veruntamen ipsi numeri non valent «repræsentare: sed ordinem tantummodo insinuare.
«Applicentur igitur rebus aliquibus naturalibus, & «per easdem colorentur, atque formentur. Destinen«tur ergo pro primo denario linea, pro secundo li«gnea, pro tertio ferrea, pro quarto ænea, pro quin«to argentea, pro sexto aurea, pro septimo sericea, «pro octauo pannea, pro nono coriacea, pro decimo
«pellicea. Vel pro prime organa agricolturæ, pro se«cundo organa artis ferrariæ, pro tertio militiæ, pro
«quarto vestiarias, pro quinto lanionicæ, pro sexto «hortensis, pro septimo coquinariæ, pro octauo me-
«dicinæ, pro nono tonstrinæ, pro decimo funerariæ, «pro vndecimo sacrificiæ, & ita deinceps.

§ IIII.

«Quibus decadibus ordinatis & determinatis, siue «istiusmodi, siue aliis modis: siue secundum hunc
«modum, siue secundum alium: modicis aliquibus «differentiis poteris tibi decernere, & diffiniro dif-
«ferentias, ad insinuandos digitos numeros in sin«gulis decadibus.
Siquidem in ligneis, aureis, cete-
«risque huiusmodi, sunt differentia instrumenta, «atque res.
Similiter in coquinariis, hortensibus &
«similibus.

§ V.

«Applicari igitur possunt intentiones rerum me«morabilium rebus istis suo ordine: vnde non solum
«rerum memoriam & ordinem: verum quoque & nu«merum situm, & regionem, cum intentione partium
«& capitum possibile est retinere: sed rem fusius «quám par esse videtur artis dignitati explicuimus.

ALB. Dij beni quám prægnans inuentum ipsum sine tua declarationo percipio: clarius. n. non poterat nec debebat aperiri.

BOR. Ipsum sané maturiori consideratum iudicio maturius & excellentius apparebit. Ipsum ingenus etiam non admodum excitatis ad maximos vsus notabilem offert occasiouem.

ALB. Illud etiam in re proposita perpendas velim: quod non solum locorum, sed & imaginum f?cundissimam rationem explicuit, vbi & loca per imagines, & imagines per loca docuit viuificare. Hic etiam rationem engraphicé habendarum artium inspicio.

ALB. De iis hactenus. Lege.

BORISTA.

§ VI.

De locis verbalibus positiuis.

«De locis autem verbalibus positiuis, non est præ«sentis negotii tractare: & non nisi violenter tracta«ri pessent in partem istius artis, de ipsis enim con«sideramus in libro clauis magnae, qui est de inuen«tione, & iudicio scientiarum, & de arcana retentione «& fixione. Sufficiat ergo in proposito, proximé dicta
«semimathematicalia, quæ capitum, sententiarum, «legum, vel paragraphorum, vel cuiuscumque rei
«esse possunt subiecta: verum etiam valent ad hoc «ipsum vt sint imagines numerorum in allegationi-
«bus, cæterísque huius modi.

§ VII.

«Illud etiam est considerandum quod pro diuersis «materiis, & occasionibus, ex diuersis generibus, se-
«mimathematicalia loca possunt atque debent diuer«simodé formari: quorum duos enumerabimus: alií-
«que multi similiter enumerari possunt.

ALB. Habes ne verbalium locorum rationem Borista?

BOR. Nullam prorsus, eámque si haberem non esset hic locus nec tempus eiusdem adducendæ.

ALB. Quomodo talem iudicas si non cognoscis?

BOR. Id ergo non te prætereat, ad applicandum numerum Circaeum, vt iuxta capitalium terminorum multitudinem, locis sensibilibus, á quorum tibi praxi est exordiendum, apparatis: mox in rerum memorandarum, quæ tum locorum ordinem, tum & á locorum ordine consequuntur, appositionem intendas animum.

ALB. Recte. Iam quasi paginam in qua scribendum, vel tabulam in qua pingendum est habeo dispositam. Mox igitur inscribendi, figuratidique rationem explicato

BORISTA.

TERTIA PARS THEORIÆ DE

RATIONE ADIECTORVM SEV

de formis.

CAP. I.

Quid sit forma, & quotuplex.

«Forma quoque in proposito non sumitur secun«dum intentionem Methaphisicam Platonicam vt poté
«pro idea. Nec secundum intentionem Methaphisicam «Peripateticam, vt poté pro essentia. Nec secundum «rationem physicam, vt poté pro forma substantiali «vel accidentali informante materiam vel subiectum.
«Nec secundum intentionem technicam vtpote arti«ficialem additam rebus physicis actu existentibus
«quas supponit. Sed secundum rationem logicam non «quidem rationalem, sed phantasticam (quatenus no«men logices amplius accipitur) respondentem inten«tioni subiecti, quod supra pariter diuidendo, & di-
«stinguendo ab aliis, diffiniuimus.

§ II.

«Est igitur forma in proposito aliquod cogitatum «vel cogitabile opere phantasiæ & cogitatiuæ, adiec«tum locis seu subiectis iuxta triplicem superius il«latam differentiam, triplicibus: ad aliquod repræsen«tandum, & retinendum pro informatione, & perfec«tione memoratiuæ facultatis.

§ III.

«Formarum ergo aliæ sunt naturales, aliæs sunt «positiuæ. Naturalium intrinsecæ vsu non veniunt
«in proposito: Siquidein (vt patet) non sunt imagina«biles, extrinsecæ veró, quæ in sensibus obiiciuntur,
«nec omnes vsu venire possunt, sed illæ tantummodo, «quæ per visum, & auditum sensus internos ingre-
«diuntur, selectissimæ veró sunt formas visibiles. Gu«stus enim & ex intimis sentit obiecta, tactus veró
«extrinsecus adherentia, olfactus modicum distantia, «auditus distantiora, visus vero distantissima ab ipsis
«mundi imaginibus obiecta concipit. Ideo omnium «spiritualissimus, & diuinissimus, sicut naturaliter
«antecellit: qui determinant in præsenti proposito «formas extrinsecas visibiles, quæ quidem licet non
«sint formæ de quibus loquimur: tamen sunt fontes «á quibus illæ emanant, & matres quas illas partu-
«riunt. Vnde si ipsæ exteriores vestigia appellantur «idæarum: interiores vmbras appellantur earundem
«á nobis in libro qui de vmbris inscribitur.

§ IIII.

«Formæ veró aliæ quæ sunt intrinsecæ, extrinse«carum riuuli atque filiæ, quæ per vehicula & cana-
«les sensuum externorum, sese in phantasticam fa«cultatem ingesserunt, sunt præsentis intentionis. Et
«istæ dupliciter sumi possunt vno pacto, secundum «suam naturam, nuditatem, & puritatem, & eiusmodi
«sunt cúm sensum ipsum internum aggrediuntur: «Altero pacto alteratæ, commutatæ, deordinatæ, &
«commistæ, & ita dupliciter, vel ab intentione, vel «ab aliorum naturalium accidentium perturbatione.
«Primo modo possint esse artificiales, secundo vero «minimé.

§ V.

«Itaque duo sunt genera imaginum. Aliæ enim «sunt similes rebus extrinsecis secundum totum vel
«per integrum, vt image Socratis vel Platonis, image «equi, vel tauri. Aliæ vero sunt similes rebus extrin-
«secis secundum partes, sed non secundum totum: «vt image montis aurei, centauri, harpiæ, & simi«lium.
Vtrumque generum commodum est ad praxim «præsentis artificij, siue etiam necessarium.

CAP. II.

De Conditionibus formarum seu imaginum.

§ I.

«Formæ vero quod ad essentiam & substantiam «attinet, debent esse ex eorum genere quæ maximé
«valeant phantasiam pulsare, & cogitatiuam excitare.
«Genus veró illarum in proxime dictis est manife«statum.

§ II.

«Quod ad quantitatem discretam attinet, iuxta mul«tudinem locorum sunt multiplicandæ: & ad commo«dum rerum insinuandarum distinguendæ, plures in«quam simul, vtpoté in eodem loco non concurrant.
«Hinc enim accidit vt aliæ alias confundant, vt eue«nit in literis complicatis. Illud tamen feliciter con-
«tingere potest, vt in eodem loco plures ita collo«centur vt aliæ alias consequentes attingant, quæ in
«antecedentibus ita continebantur, sicut virtualiter «in præmissis sunt illationes.

§ III.

«Quod veró ed quantitatem continuam attinet, ca«ueto á paruis imaginibus, & ab immodicis. Illæ enim
«sensum non excitant: istæ vero extensione sua vi«sum, internumque obtutum dispergunt. Extrinsecum
«quippe oculum non mouet, vel lente mouet musca, «ægre veró formam suam insinuat gigas in magno
«pariete depictus. Ad mediocritatem ergo contrahan«tur ampliora, & extendantur exigua.
Ideo dicitur
«in libro clauis magnæ. Aut modica, aut modificata.
«Aut magnifica, aut magnificata: vnde licet elicere «quot ipsum secundum se modicum, & impotens ad
«mouendum: beneficio concomitantis reddi potest «magnum atque potens. Scutum & cadauer præsen-
«tabit muscam, sagittarius, sagitt. Sutor acum, scrip«tor calamum.

§ IIII.

Quod ad qualitatem pertinet, illud in memoriam reuocandum est: quod tales eligendæ sunt formæ, quales admirationem, timorem, amorem, spem, abhominationem, similésque alios eius generis affectus valeant accire. Quod si imago hoc ipsum de sui natura non præstet: faciat tua institutione, destinatione, & secundum genus applicatione. Ita enim mortuam imaginem (nisi admodum hebetis extes ingenij) viuificare poteris. Hinc si ex hominum genere magis tibi notos, atque celebres, monstruosos, pulchros, dilectos, exosos omnes adsumas: melius usu venire poterunt. Cúmque duo sint genera formarum, animata videlicet & inanimata: prima præstant secundis. Animatorum quoque cúm duæ sint species, rationalia videlicet & irrationalia: prima secundum omnem modum præcedunt vniuersa. Ipsis enim omnis actio, omnis passio, motus, omnis tandem vsus potest conuenire.

Quodcunque enim valent ferre cæteræ omnes: hæ solæ possunt, atque amplius. Vnde & mundos eas appellare licet.

§ V.

«Quod ad relationem vicissim dicitur de istis, «quod supra de subiectis dictum est.

«Non inquam decipiaris aliquando non collocans «& putans te collocare, non affigens, & putans te
«affigere. Quandoquidem aliquando accidit (imo vt «pluribmum) vt per minorem applicationem, siue in«tentionem naturali memoriæ committas, quod putes «te loco committere, id est cum quasi in aërem fun
«dens excogitatam formam, subiecto illam minimé «facis inhærere.
Contra quam delusionem ita repa«randum est. Assuesce vt habeas semper veram loci «formam ob oculos, & germanam formam collocan«dæ rei, vt in sene capillos albos, curuum bustum, «tremulas manus, cæteráque huius modi intuearis: «Et cum istis omnibus eius applicationem ad locum, «& habitudinem loci ad ipsum, quasi dicas. En vbi «homo ille, En quid locus ille capit, similiter de aliis «formis est iudicandum. Proinde, mitto quod supra «dictum est de locis adiectiuis.

§ VI.

«Quod ad actionem & passionem attinet. Intelli«gatur forma in locum aliquid agere, vel aliquid pati
«á loco, aptum vel ineptum: iucundum vel triste: «commodum, vel incommodum. Hinc enim pendet
«robur & fixio adiecti cum subiecto, & eius quod «proportionale est materiæ cum eo quod formæ pro-
«portionatur.

§ VII.

«Mox á similitudine & vniformitate non minus «cauendum est quam á quolibet alio, quod minus
«fauet, atque contrariatur rationi perfectionis imagi«num. Turbat enim & confundit crebra eiusdem i-
«maginis repetitio, & appositio. Quod si necessitas «vrgeat (distinctis tamen interuallis) vt eandem for-
«mam iterató accipias: recipias eam alteratam, al«teram, & aliis habitudinibus indutam. Sicut enim
«natura ipsa abolet similitudinem, ipsam (de simili«tudine numerali loquor) ita & ars. Nunquam enim
«natura duos homines similes constituit, imo nec «vnum hominem omnino similem perseuerare facit,
«sed quem mane sumpsit vt unum, vespere su mit «sensualiter vt alterum.

ALB. De iis quæ ab antiquis necessaria notatúque digna præcepta sunt, quod faciat ad facilitatem, ordinem, atque sufficientiam: nihil est quod prætermisisse videatur.

BOR. Nimirum præter errores, ineptias, & infantias quæ ab oscuris & irrationalibus quibusdam allata sunt, omnia continet ista consideratio, omnia sufficienter distinxit, numerauit, digessit in species, & ordinauit. Duo sunt quæ sibi peculiariter potest vindicare. Alterum quod adeo (si intelligatur) spiritum ipsum regulare docet: vt tantum absit ne formas in ipsis doceat depingere subiectis, vt mirum in modum quomodo eædem in ipsis insculpi valeant aperiat. Alterum quod paucis aliorum inuenta perficiat, & ad vlteriora promoueat.

ALB. Prosequere.

CAP. III.

Modi aliquot imaginum ad rerum figurationem atque vocum.

§ I.

«Extant nonnullæ rationes, atque modi: quibus «possunt tum nomina, tum res ipsæ vnica imagine
«figurari. Primum quidem distinguendum est de mo«dis in genere hoc pacto. Eorum á quibus recipi po«test signum rei repræsentandæ, alia retinent simi«litudinem secundum rem, alia vero secundum dictionem.

§ II.

j. «Collocamus ergo aliquando rem ipsam si ipsa est figurabilis á phantasia, vt scamnum pro scamno,
«equum pro equo.

ij. «Aliquando veró similem in voce, pro simili. vtpote collocamus rem figurabilem, quæ denominatione sua causat memoriam rei infigurabilis, cuius nomen affine est nomini illius. Sic apponimus
«equum ad equitatem memorandam, vitim ad vitam.

iij. «Aliquando veró per Etimologiam, solemus venari illud á quo ipsa desumitur, utpoté infigurabile á figurabili, á Romano Romam, á montano montem.

iiij. «Aliquando á similitudine capitis, vtpotè prin«cipij dictionis, consueuimus reuocare memoriam
«eius quod in fine est dissimile. Ita per asinum loco appositum solebam asilum recordari, vel Aser.

v. «Aliquando á translatione nominis, quemadmodum á Phillippo loco apposito, venabar memoriam
«amatoris equorum. vel é conuerso aliquando.

vj. «Ab antecedente, venari solebam consequens, quemadmodum naturaliter ab aurora solis exortus
«concipitur, & á pastu digestionem figuratam concipimus.

vij. «Aliquando ex concomitante, sicut á socio socium qui semper ipsi vnitur consueuimus recordari.
«Vbi igitur aliquid est infigurabile, sicut mors, potest figurari per cædem vel cadauer.

viij. «Aliquando á consequente, quod dicitur vicissim cum antecedente: sicut á fumo nominas ignem
«præcedentem, et per ignem recolimus fumum subsequentem.

ix «Aliquando ab accidente subiectum, quem admodum á re alba apposita, niuem lucramur, á sal-
«tatione saltatorem.

x. «Aliquando á subiecto accidens: sicut ex alueo mellis collocato, recolimus dulcedinem, ex leone fe-
«rocitatem, ex vrso iram.

xj. «Aliquando ex Hyeroglifico suum designatum: sicut ex lance & statera iustitiam. Ex speculo pru-
«dentiam.

xij. «Alqiuando ex insigni insignitum: vt ex ense «Martem, ex claui Ianum.

xiij. «Aliquando ex simbolo simbolatum, vt ex homine nasuto Tongilianum, de quo illud, Nil præter
«nasum Tongilianus habet. Ex homine armato Han«nibalem: ex togato, lacerata tunica, nudis pedibus,
«detecto capite, Diogenem.

xiiij. «Aliquando ex contemporaneo tompus, sicut ex floribus Aprilem: ex torculari Autumnum, & sic
«de aliis.

xv. «Aliquando ex circumstantia locum atque subiectum, vt ex certo habitu Theutonicum seu Ger-
«maniam, Africanum, seu Africam.

xvj. «Ex proportionato proportionale, quemadmodum ex figulo ad lutum, subit nobis consideratio
«vniuersalis plasmatoris ad vniuersum plasmabile. in magno synapi hæc propositio. Modico in semine at-
«que principio maximi effectus præexistunt: vnde paruus error in principio, magnus in fine.

xvij. «Ex conuertente conuersum, quemadinodum ex voce Maro clarescit Roma, ex voce Remo more.

xviij. «Ex partibus totum, ex componentibus compositum, vnde Dauus cúm viti obiicit infigurabile
«Dauid.

xix. «Ex capitis diminutione vel additione, corpus alterius significati, sicut ex Palatio latio clarescit.

xx. «Ex capitis sitnilitudine, capite adsimulatum, sicut ex pariente Paralipomenon liber clarescit.

xxj. «Ex assolente proferre, vocabulum ipsum, vel sententiam: hinc quidam qui dicere solebat omnia
«amicorum sunt communia loco appositus reducit te in memoriam sententiæ illius. Et nota hic quod
«etiam ex tua institutione potes eiusmodi sententias, & terminos quibusdam accommodare, veluti vsu
«venire potest modus proximé sequens atque magis.

xxij. «Ex subiecto recipiente verificationem sententiæ, vel significationem termini, sententiam ipsam
«atque terminum, sicut mihi quidam garrulus & maledicus, nec bené fortunatus: sententiam illam psal-
«mistæ. vir linguosos non dirigetur in terra.

xxiij. «Ex metaphora seu transpositione, transpositionis subiectum: ex argento lunam: ex plumbo
«Saturnum. Ex stamno Iouem. Item & ex vulpe astutiam.
Ex cane adulationem. Ex simia imitatio«nem & emulationem.

xxiiij. «Ex propria passione, ipsum cui appropria«tur, sicut ex boue mugitum, ex porco grunditum.
«Ex quibus etiam aliquando translatio fieri potest, sicut postquam ex asino habemus ruditum, ex ru-
«ditu habere possimus fatuum sermonem, eo enim & asinilogos solebam mihi describere.

xxv. «Ex instrumento artificem, & instrumentatum in genere, sicut ex sphera & astrolabio, astro-
«logum possum meminisse.

xxvj. «Ex habituato, habitum infigurabilem, sicut ex muliere grammatica, quæ est substantia cum ac-
«cidente, seu subiectum cum qualitate: ipsam gram«maticam qum qualitas quædam est conceptare pos-
«sem. sicut ex musico, musicam. Similiter ex habente id quod habetur, vt ex predium habente, pre-
«dium: ex principe principatum: licet sit aliud præ«dicamentum. Similiter in qualitatis genere, ex mo-
«dificato, modum: sicut ex recipiente rationem alcuius aduerbii, ipsum aduerbium: sicut ex bené sal-
«tante, aduerbium bené occurrere potest.

xxvij. «Ex Ex specie genus, sicut ex boue loco appo«sito figurabili, meminisse possum animal genus in-
«figurabile.

xxviij. «Ex relatiuo correlatiuum, sicut ex domino seruum.

xxix. «Ex contrario, contrarium per antiphrasim: sicut per aliquem inculté loquentem, Demosthenem,
«per fatuum, Aristotelem.

xxx. «Ex agente, actum, vel actionem: sicut ex furanto, furtum. Si qui autem alij modi prætor istos
«imaginentur, omnes habeantur vt in istis inclusi & «ad istos reducibiles. Perfecta si quidem enumera-
«tione atque respectu ad talem redacti sunt numerum, «vt patet callentibus rationem magnæ clauis.

ALB. Certé alios difficile possem imaginari modos qui (quatenus spectat ad ea quæ sensibiliter mouere continget) in enumeratis triginta non contineantur.

BOR. Cur dicis sensibiliter?

ALB. Quandoquidem ad reminiscentiam atque memoriam quam per ordinem semimathematicalium subiectorum atque verbalium positiuorum: adipiscimur, possumus aucupari: ex prædictis triginta discursibus, quibus alia per alia possunt præsentari (quatenus ex vnius appositi memoria in alterius vel infigurabilis, vel egré figurabilis solemus promoueri) nullus est qui conducere videatur.

BOR. Pace tua, nullum est memoriæ genus in quo aliquod vel plura harum figurationum genera non vsu veniant: sicut enim citra species phantasiabiles nec intelligere nec memorari possumus: ita nec citra vsum alicuius ex enumeratis generibus.

ALB. Considerabo super hoc, nunc ad alia.

 


BORISTA

PRIMA PARS PRAXIS.

CAP. I. § I.

ALB. Certé nihil amplius requirebatur ad praxim. Quis non videt quemadmodum ipsius praxis ratio sub titulo theoriæ latissime continetur & explicatur.

BOR. Credo hanc tituli distinctionem potius ob ordinem doctrinæ, quám ob aliam causam adduxisse authorem: Sed audi hæc deinceps habebuntur. Ex iis enim non modicum pro vtriusque memoriæ specie releuaberis.

ALB. Audiam.

BORISTA

PRO REBVS PRÆSEN-

TANDIS.

§ II.

«Quamuis his quæ supra allata sunt sub titulo «theoriæ sufficientissime etiam á mediocribus inge«niis? ratio praxis tota possit educi: tamen per hæc? «quæ mox subinferimus superiora confirmamus, & «superioribus addimus.

§ III.

Pro rebus præsentandis.

Paratis ergo dispositis ordinatis, determinatis, atque «confirmatis subiectis: facile est formas ipsas appone
«re. Sensibilium quidem sensibiles, non sensibilium «veró etiam sensibiles. Porro sensibiles formæ rela«tæ ad sensibilia obiecta, rationem veram imaginum
? «& exemplarum admittunt. Relatæ vero ad non sen«sibilia obiecta, habent rationem signorum, notarum, «& indiciorum. Quomodo autem quælibet? significari «possint, designari, & effigiari, demonstrauimus ex «parte magna, magis quám vnquam demonstratum «fuerit ante nos. Vnum tantummodo abest vt succur«ramus iis terminis qui per prædictas imaginum ra«tiones non possunt figurari: cum de triginta modis «illis nullum aliquando possumus ad propositum «adaptare: siue difficultate proueniente á nobis, siue «á re ipsa cuius memoria est habenda, & commodam «præsentationem quærimus. Modo igitur proximé sub «inferendo prouidendum. Qui quidem nullum memo«rabile excludit, siue sit terminus intellectus siue «non intellectus, siue significatiuus. quomodocumque «sit, dummodo sit articulatus.

SECVNDA PARS PRAXIS.

CAP. I.

De memoriæ verborum praxi.

§ I.

Vbi igitur res ipsas collocare nequimus, quia sunt infigurabiles: aptemus nobis nominum, vocumque quarumlibet inscriptionem tali pacto habendam. Primo sint homines, iuxta elementortum numerum distincti, quorum alij vnum, aliud alij tibi designent elementum, siue ex institutione vt poté ex appropriato: siue ex veritate, vt poté ex proprio nomine. Sint in quam tibi pro elemento A designando plures Aristarchi. pro elemento B plures Bacchi. pro C Cæsares, qui quidem loco appositi, hæc tibi repræsentabunt elementa.

§ II.

Sint proinde aliæ res inanimatæ quæ possunt vsu venire prædictis hominibus: ita vt Armarium, auriculare, arcus, & similia significent tibi elementum A. Baculus B. Corbis C. similiter & alia instrumenta, & armamenta, alia tibi designent elementa. Et ita tum homines plures, tum etiam plures tibi reliquas res & operationes ab hominibus contractabiles ordinabis, quibus quidem valebis eidem loco integram committere dictionem.

§ III.

«Quod si dictio erit prolixior, poteris illam in duo«bus vel tribus locis committere & extendere, quod
«consulimus quando extemporanea replicanda sunt «lecta vel recitata.

§ IIII.

«Vbi veró tu ipse tuam tibi materiam disposue«ris, poteris vni loco dictionem quantumlibet pro«lixam committere, apponendo duos vel plures ho«mines ordinatos: qui cum suis instrumentis & si«gnis & nominibus propriis literas repræsentando, «quamcumque tibi proferant dictionem.

BORISTA. Quod ad memoriam verborum pertinet: á labore in quem nos artes antiquiores impellunt, mirum in modum nos releuare videtur. Quibus licet modicum considerantibus, modicum videatur addere: melius tamen negocium perpendentibus longé aliter apparebit. Elementa enim quæ per antiquorum præceptiones, singularia tantum docebamur præsentare: nunc ad syllabarum & quarumcumque dictionum ex ipsis complexarum complementum, vnico cuicumque loco integrum ipsum docemur apponere terminum. Armamenta enim & actiones, non ociosa, leuia, atque vaga nunc instituuntur: neque solum ad memoriam excitandam homines hominibus adstare, résque alias aliis applicari debere perdocemur: sed omnia pluribus onusta muneribus accipere, vt quám facilé commodéque quod antiquis impossibile videbatur nacti simus, non sit difficile videre. Audi quid senserit Tullius in suis ad Herennium.

Scio plerosque græcos qui de memoria scripserunt fecisse vt multorum verborum imagines conscriberent, vt qui eas discere vellent, paratas haberent, ne quid inquirendo consumerent opere. Quorum rationem aliquot de causis improbamus, quarum vna est quod in verborum innumerabilium multitudine, mille verborum imagines ridiculum sit comparare: quantulum enim poterunt hæ valere cum ex infinita verborum copia modo vnum modo aliud nos verbum meminisse oportebit?

Ex quibus sané verbis manifestum est illud Tullium existimasse inipossibile factu: quód non modo in se facillimum comperitur, verum etiam vniuerso negotio facilitatem causat. Cur autem hunc in modum Græcorum illorum derideat industriam, illud est in causa quod ipsum alio pacto fieri non posse existimabat, quam singulis dictionibus singulas destinando imagines. Quod tentare ridiculum est. Nos veró tantum abest vt imaginum numerum multiplicemus: vt in singulis perficiendas atque complendas locis ad expressionem infinitorum terminorum siue significantium sine non: completas, paucas, determinatas, & celebres ordinemus imagines. Habes ergo facultatem qua tum res ipsas seu rerum intentiones in Circæo cantu positas, tum & ipsa quibus explicantur verba, locis valeas affigere. Exerceri tui similes in istis secundis non probarem. Ad vanam quippe atque puerilem facere videntur iactantiam, quatenus enim occurrentium figurandorum terminorum necessitas exquirit: solertia vsus triginta configurationum succurrere poteris. In pueris autem & studiosis adolescentibus præter breuem istam viam & alias quas Iordanus instituit nullam laudauerim, grauis. n. cura diuturnaque intentio, & abductio á seriis studiis ad quæ fortasse per ipsas redduntur inhabiles (in ipsis. n. actibus expediti, atque aptissimi alioqui stupidi mihi comperti sunt) perceptione fructus qui colligi possit in tardo lentóque fine minimé compensantur. Per hæc autem nostra studium non impeditur, memoria naturalis non hebetescit, non languet, sed proficere potest ingenium. Interim spero futuros qui inuentionis istius semina multiplicent. Porró, licet hæc consideratio tanta sit si cum antiquioribus conferatur: sine præiudicio gratiarum quas primis inuentoribus & viam præmonstrantibus habere debemus: nihil tamen est aliarum respectu, quarum integer inuentor apparet iste. quarum mox vnam in breuibus contentam explicabo tibi. Sed hæc de arte, tredecim quibusdam amicis dictata sufficiant.

ALB. Proferas rogo te aliam artem.

BOR. Libentissimé.

 


IORDANI BRVNI NOLANI
ARS ALIA BREVIS CERTIOR
& expeditior ad verborum
memoriam.

Suppositis us quæ in complemento communis artis de ratione locorum & imaginum sunt allata: nunc in aliquorum gratiam aliam producimus artem, quæ ad nostram integra pertinet inuentionem. Ipsam perfecté subsequenti enunciamus ænigmate.

Bis duodena locum capiant seclusa seorsum
Corpora, quæ arqutum finxerit efficiens.
Spiritus adstantes habeant d’ hinc singula quinos.
Queis sit quintuplicem promere posse sonum.
Proind’ elementa duo dent consistentia quinque.
Queis solers medio, quæstaque calce dabis.
Quid sit, quid faciat, quid habet, quid suscipit, & quid
Adstet, proponant posita quinque tibi.
Ii sibi perpetuam firment in corpore sedem:
Quos coniurator non queat eiicere.
Interea varias poterunt errare per oras.
Multáque constando millibus esse locis.

Ruota ad albero

ALB. Quid credis ipsum sibi velle per hoc ænigma?

BOR. Dicam vt possum. Habeas ab inuicem seposita subiecta quatuor & viginti, quæ vniuersa non adiaceant, non inhæreant, non contingant. Sed libera, & solitaria vel situentur vel situata intelligantur.

Tuo ipsa tibi poteris eligere arbitrio, huius tamen esse debent generis B. Arbor. C. Columna. D. Puteus. F. Ara. G. Patibulum. H. Mensa. K. Lectus. L. Statua. M. Tribunal. N. Cathedra. P. Fornax. Q. Focus. R. Incus. S. Archa. T. Saxum. V. Pyramis. X. Horologium. Y. Fouea. Z. Sepulchrum. A. Feretrum. E. Sacrarium. I. Ignis. O. Lapidum cumulus. V. Fons. Quæ quatuor & viginti tibi designent elementa.

Proinde ad constituendas eorum primas combinationes addicas subiectorum dictorum singulis adsistentia quinque, quæ duplici differentia præcedentem vel subsequentem tibi notam demonstrent. Extant quinque cardinales differentiæ. Occidentale, Orientale, Septentrionale, Australe, & Medium. Extant aliæ quinque situales, prostare, flecti, sedere, cubare, iacere. Extant aliæ quinque locales, ante, retro, sursum, deorsum, in medio. Quibus quidem trinis differentiis, subiectum, insigne, & operationem quintuplicare consonando valebis.

Adsistentia quinque, per diuersos actus ad quatuor & viginti differentias multiplicatos elementum sonans atque consonans addere possunt. Qui quidem differentiarum numerus, in diuersis compleatur generibus, vt commode veniat in vsum.

Pro liquidis mediantibus elementis, iis denique & aliis primam combinationem ex duobus videlicet conflatam consequentibus, similiter per aliquot differentias prouidebis.

Quibus ita dispositis, determinatis & menti firmiter adfixis: prompté poteris ex mutuatis insigniis, cæterisque olim propriis quascunque combinationes effingere.

Iam vides quemadmodum signa viginti quatuor elementorum, per quinarium deducantur. Quam si consideraueris industriam, in alias plures poteris per temetipsum promoueri.

ALB. Propositum videor satis (ni decipiar) intelligere. Sed rogo te, aliquid expeditius pro cantu Circæo digneris elargiri.

BORISTA. Faciam.

APPLICATIO PRÆGNANS.

Habes in Circæo dialogo primo duas generalissimas formas, alteram quæ cantum, alteram quæ multiplicem cantus includit effectum. Harum alteram ad vnum generalissimum subiectum, alteram veró ad alterum referas.

Secundo in prima formarum generalissima, habes septem deorum ypostases. Et in secunda tria animantium genera. Illa generalia sub generalissimis septem: ista ad generalia sub suo supremo tria referas subiecta.

Tertio habes sub singulis septem ypostaseon, tres terminorum species: quarum duæ sunt incomplexæ, tertia veró complexa est. Habes etiam, sub singulis trium animantium generum, plures infimas pro commodo enumeratas species. illæ in specialibus subiectis illorum multiplicentur in trinum. Istæ veró in propriis pariter subiectis deducantur.

Quarto sub trium terminorum speciebus istis & illis ad singulas pertinentia species habens indiuidua, in indiuiduis pariter hæc & illa subiectis situabis.

Itaque generalissima forma generalissimum consequatur subiectum: generalis, generale: specialis, speciale, indiuidualis, indiuiduale. Adeo vt subiectum aliud, aliud includat & contineat. & forma alia aliam includat & contineat: & memoriam facilem non modo cantus Circæi, sed & omnium quæ tibi memoranda proponentur adipisceris.

ALB. Experiar.

FINIS.

Torna a Archivio: Testi magici

Vocabolario della Magia
A disposizione di tutti i visitatori del sito un introvabile Vocabolario della Magia e della Parapsicologia, con centinaia di voci consultabili in qualsiasi momento gratuitamente. In più è anche interattivo, e potete contribuire voi stessi a segnalare o a richiedere termini nuovi.
Ultimo aggiornamento

12 novembre 2018