magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: DE VMBRIS IDEARVM – Iordani Bruni Nolani

Implicantibus artem, Quaerendi, Inueniendi, Iudicandi, Ordinandi, & Applicandi:

Ad internam scripturam, & non vulgares per memoriam operationes explicatis.

AD HENRICVM III. SERE-

nis. Gallor. Polonorùmque Regem, &c.

PROTESTATIO.

Vmbra profunda sumus, nè nos vexetis inepti. Non vos, sed doctos tam graue quaerit opus.

PARISIIS,

Apud AEgidium Gorbinum, sub insigne Spei, è regione gymnasij Cameracensis.

M. D. LXXXII.

CVM PRIVILEGIO REGIS.


PH. IORD. BR. NOL. AMICO ET STVDIOSO

Lectori.

Est in sublimi posita

Dianae in Chio facie,
Quae tristis templum videtur intrantibus,
Hilaris exeuntibus.

Et littera Pythagorae,

Bicorni acta discrimine,
Quaeis trucem ostendit vultum dextri tramitis:
Finem largitur optimum.

Vmbrarum, quae profundis

Emersere de tenebris,
In fine grata fiet, nunc asperior
Et facies, & littera.


HENRICO III SERE-

NISS. GALLORVM,

Polonorùmque Regi, &c. Philotheus Iordanus Brunus Nolanus.

S. P.

Quis ignorat (sacratissima Maiestas) principalia dona principalibus; principaliora maioribus: et maximis principalissima deberi? Nullus ergo ambigat, cur opus istud, tum nobilitate subiecti circa quod versatur; tum singularitate inuentionis, cui innittitur; tum grauitate demonstrationis, qua communicatur, inter maxima numerandum: in te aegregium populorum spectaculum, virtute praestantis animi spectatissimum, celsitudine sublimis ingenij celeberrimum, ideóque clarissimorum, magnanimum, doctorúmque omnium obsequio iure colendissimum respexerit. Tuum est ipsum gratioso animo acceptare, magno fauore tueri, maturoque iudicio examinare: Cum eminenter generosus, potens, atque sapiens videaris.

VALE.


MERLINUS ART.

Est qui depinxit gallos gallinaceos,

Qui quoniam non est omnino imprudens:
Quò non sic grauius deprehendi possint
Tractus inepti, de inepto artista:
Seruulos ordinauit, et amiculos;
Per quos vult naturales procul abigi.

Hoc cum non ignoraueris, timeto

Dum verus gallus in pictos appropias,
Qui faciunt mirari auriculatos:
Ne importuno ministro abactus, doleas.


MERL. IVDICI SOBRIO.

Est fluuius in Phrygia dictus Gallus

De quo si bibas modicum,
Medetur malis corporis.

Si absorpseris insorbrie, t’ absorbebit

Adusque ut agas animum,
Non bibiturus iterum.

Sic etiam literae sophiae parum tactae:

Ciuilem ad vitam conferunt,
Et condelectant plurimim.

Si nimium t’ ingurgitas, te turbabunt,

Inqú insaniam t’ adigent,
Precipitemue gloriam.

Cum fueris igitur hactenus factus prudens,

Nè tantum damnum incurreres,
Magistrorum suffragio

Tantummodo sophiam placuit pitissare,

Tantum labris attingere,
Et naribus olfacere.

Propterea non bene facere te declaro,

Huc dum iudex acceleras,
Quò quasses Midae auriculas.


MERL. APTO IVDICI.

Est quod canis accessit ad arandum;

Quod scandere astra vult Camelus, est quod
Tractante rana sorex tranat fluuium
Quod lenti properant ad venandum asini,
Quod tentat cuculus lupos aucupari,
Est quod concupiunt volare porci,
Est aliquid natura malè appositum.

Non autem est Organete hoc artis vicium,

Vel inuitantis ad effodiendum,
Seu faciedas expiscationes,
Siue tranandum pennis aptis aerem,
Vel docentis venari, & aucupari.

Si vos sentitis aptos effosores,

Et minimè non aptos ad volandum,
Expiscandum, venandum, & aucupandum,
Atque idcirco non ind’ esse lamenta:
Concaedam vobis, concaedentibus quod
Intrastis labyrinthum sine filo.


PHILOTHEI IORDANI

BRVNI NOLANI DIALO-

gus praelib. Apologeticus pro vmbris idaearum ad suam memoriae inuentionem.

—–

INTERLOQVTORES:

HERMES. PHILOTHIMVS. LOGIFER.

HERMES. – Perge liber. Neque. n. ignoras eundem solem; eamdemque artem. Idem sol huius gesta propalat in honorem, illius in contumeliam facta producit. Tristantur illo presente nocturnae striges, bufo, basiliscus, bubo: solitaria, nocturna, & Plutoni Sacra. Gestiunt autem Gallus, Phoenix, Cignus, Olor, Aquila, Linx, Aries atque Leo. Ipso oriente operatores tenebrarum congregantur in cubilia, homo vera & animalia lucis exeunt ad opus suum. Haec inuitat ad laborem; trudit illa in ocium. In ipsum lupinus & Elitropia conuertuntur, ab ipso vero herbae atque flores noctis auertuntur. In nebulae speciem rarefactos humores attollit, deturbat autem in terram condensatos in aquam. Aliis perennem atque continuam; aliis vicissitudinalem lucem impertitur. Hunc intellectus non errans stare docet: Sensus autemn fallax suadet moueri. Hic terrae girantis parti huic expositae oritur: occidit simul aliter dispositae. Idem orizontes quos dicunt arcticos per differentias dextri atque sinistri apparenter circuit: aliis vero multis supernum atque infernum perlustrare videtur arcum. Hic terrae sui circuitus altum habenti maior apparet: imum vero tenenti (vt potè ab eodem magis elongatae) minor. In aliis emicircuitum portionibus tardè; in aliis vero velociter absentatur. Hic terrae incumbenti in Austrum Boreolior: in Boream vero properanti Australior efficitur. Rectum habentibus Orizonta, in lances aequales hinc inde latitudinem recipit; obliqum vero tenentibus in iniquas. Idem intra duos molis istius medios parallelos spacium incolentibus perpetuo commensuratas luci tenebras tribuit: coeteris autem tempore definito. Ipsi diua tellus suo nos dorso enutriens, nostrum frontem obiiciat, obliquos eius radios nobis impetrabit: iis autem rectos quorum capitis verticem supposuerit. Ad ipsum quoque quaedam admota mundi corpora, (quae multi intelligunt esse animalia deòsque sub vno principe secundos) ipsius ab auge vel apogio (quod appellant) lumen conceptant; caeteris habentibus ipsum in opposito, vel mediis (vt vocant) latitudinibus & interuallis. Eiusdem totius luna (quam aliam intelligunt philosophorum plurimi esse terram) in suo ad illum conuerso hemisphaerio liberum concipiente lumen: haec illius globi interpositione tristis vmbratam ad eundem conuersam, auerso hemisphaerio lunae commonstrat faciem. Vnus ergo idèmque perpetuo Sol perseuerans atque manens, aliis atque aliis; aliter atque aliter dispositis; alius efficitur atque alius. Haud secus solarem artem istam aliis, aliisque, aliam atque aliam futuram crediderimus.

PHILOTHIMVS. – Quid est Hermes quod tecum ipse loqueris? qui nam libellus est, quem prae manibus habes?

HERMES. – De vmbris Idearum ad internam scripturam contractis liber est, de quo sum anceps; an prodire debeat, an perpetuo sub eisdem, in quibus olim latuit, tenebris perseuerare.

PHILOTHIMVS. – Cur hoc?

HERMES. – In signum siquidem (ut aiunt) sese effert ipsius author in quod non unius generis armati collimant Sagittarij.

PHILOTHIMVS. – Id quidem si omnibus esset formidandum atque precauendum, nemo unquam digna pertentasset opera: nihil vnquam bonum atque egregium prodiisset in conspectum. Non cessat prouidentia deorum, (dixerunt Aegyptij Sacerdotes) statutis quibusquam temporibus mittere hominibus Mercurios quosdam; etiam si eosdem minime vel male receptum iri precognoscant. Nec cessat intellectus, atque sol iste sensibilis semper illuminare, ob eam causam quia nec semper, nec omnes animaduertimus.

LOGIFER. – Facile ipsis concenserim qui res eiusmodi minimè vulgandas esse censerent: Philotimum audio hac de re dubium, qui si ea auribus percepisset, quae nos percepimus, certè potius haec cremanda in ignem proiiceret, quam publicanda curaret. Haec n. doctori suo hactenus haud iucundam attulere messem: nunc ignoro quid nam sit quod in posterum sperare possit, praeter n. perpaucos, qui haec per se ipsos intelligere possunt, rectum de ipsis iudicium inferre minimè poterunt.

PHILOTHIMVS. – Audis quae dicit iste?

HERMES. – Audio, sed vt plus audiam, inter vos ipsos discutite.

PHILOTHIMVS. – Diseptabo igitur tecum Logifere & illud primum dixerim: dictum tuum nullius esse persuasionis quin potius tuae rationis neruus oppositam valeat firmare sententiam. li. n. pauci, qui huius inuentionis intelligentiam fuerint assequti, de quorum numero ego Hermèsque sumus: non modicis efferrent laudibus: qui verò ipsum minime intellexerint, nec laudare poterunt, nec vituperare.

LOGIFER. – Dicis quod esse debet: non quod erit, est, atque fuit. Multi cum non intelligant, ob id ipsum quod non intelligunt, insuper & ex iniquo, quo aguntur animo, multas aduersus authorem ipsum & artem adglomerant calumnias. Nonne auribus tuis doctorem Bobum audisti, qui nullam dixit esse memoriae artem: sed eam consuetudine tantum & crebra excursuum repetitione, quae fit visa multoties reuidendo, auribusque percepta multoties recipiendo, comparari?

PHILOTHIMVS. – Huic si cauda foret, cercopitecus erat.

LOGIFER. – Quid respondebis Magistro Anthoc, qui eos, qui praeter vulgares edunt memoriae operationes, putat magnos vel energumenos vel eiusce generis alicuius speciei viros? Vides quantum in litteris insenuerit ille.

PHILOTHIMVS. – Hunc non dubitauerim esse nepotem illius asini qui ad conseruandam speciem fuit in Archa Noe reseruatus.

LOGIFER. – Et magister Roccus artium et medicinae archymagister, qui Empyricam mauult quam doctrinalem memoratiuam, nugas putaret ista potius, quàm artificiosas praeceptiones.

PHILOTHIMVS. – Non ultra matulam.

LOGIFER. – Dixit unus ex antiquis doctoribus hanc artem omnibus esse non posse peruiam preterquam iis qui memoria pollent naturali.

PHILOTHIMVS. – Depontana sententia.

LOGIFER. – Pharfacon iuris utriusque doctor & philosophus grammeus sentit hanc artem grauare potius quam releuare, nam ubi sine arte recolendae sunt res: iam cum arte obligamur recolere res, locos, & imagines plurimas, quibus nulli dubium est magis memoriam naturalem confundi & implicari.

PHILOTHIMVS. – Crysippi acumen, & sententia ferreo ingentique pectine carminanda.

LOGIFER. – Dixit doctor Berling ex istius oratione etiam doctissimos, demetere nihil posse, credo quia nil ipse demetit.

PHILOTHIMVS. – Sub illis echinis ulla ne castanea?

LOGIFER. – Magister Maines & si omnibus placeat inquit, mihi nunquam placebit.

PHILOTHIMVS. – Nec vinum quod nunquam gustabit.

LOGIFER. – Ille, quem nosti amicum tuum, quid putas hac de re, sentiet?

PHILOTHIMVS. – Sepiae atramentum additum lucernae facit homines Aethiopa videri; vitiana quoque liuore mens turpia iudicat etiam aperte pulchra.

LOGIFER. – Execelsum quoque Magistrum Scoppet inter huius nostrae tempestatis, medicos facilè principem, ferunt dixisse authori: ut suam illi memoriam ostenderet priusquam artem, quod dubium est an dedignans, an impotens ille praestare noluerit.

PHILOTHIMVS. – Si dixisset illi ostendae mihi urinam tuam priusquam solidiora contempler excrementa: fortasse morem illi gessisset author noster, hospitalius enim & urbanius, & pro sua dignitate, sua officia, & arte conuenientius illum excepisset.

LOGIFER. – Quid dicemus de Magistro Clyster doctore medico quem non fas est proxime dicto cedere, nihil n. differt ab eodem qui ex Aknaldo & Tiberide vult magis super obliuiosum linguam vpupae impositam, tenacissimam ferenti memoriam conferre. PHILOTHIMVS. – Dixit Aristoteles. cytharizando fit cytharaedus. Si quis huic miserrimo (ipso quod habet extracto) aliud superimposuerit celebrum, forsian medicando fiet medicus.

LOGIFER. – Dixit quoque doctor Carpophorus ex Proculo & Sabino itacense Mentis & memoriae sedem tripliciter distinctam. Inter pup[p]im enim atque proram pinea media est: quae cum memoria quippiam repetere instamus patefacta; à prora ad puppim spiritui animali aditum praestat. Porro nunquam animalis spiritus nisi serenus, lucidus, & clarus pertransit. Hinc immodica frigid[it]ate obtusus memoriam nostram hebetem reddit atque languidam. Quae quidem frigiditas si fuerit cum siccitate coniuncta: immodicas vigilias afferet et insomnia: si cum humiditate lethargum. Ad quae propulsanda, sunt per artem haec excogitata. Exercitium sensus reuocans & excitans, & spiritus turpi vecordia, & ocio consopitos quasi expergefaciens. Moderatus coitius. Propulsata tristitia & voluptate laetitia revocata. Meatuum corporis omnium purgatio. Eburneo pectine asperóque panno capitis confricatio. Leuiorum, vel lymphatorum vinorum vsus, ne venae hiantes vini vehementia sanguinem exurant. Stomachi rebus natiuraliter vel artificialiter stipticis occlusio, ne fumositas è stomacho cibi ebullitione euaporans, mentem ingeniumque obscurans somnum excitet. A frigidis humidisque cibariis vt à piscibus in genere, cerebro, atque medullis abstinentia, non minus quam ab acutis atque fumosis porris raphanis, alleis, caep[is] quae igne non fuerint digesta. Rerum aromaticarum usus. Capitis atque pedum cum atque decotione, in qua Melissa, Laurifolia, Foeniculi, Camomillae, Cannae similiaque ferbuerint, abstersio. Pythagorica exercitatio quae nocturno fiat crepusculo, vtpotè memoriae menti ingenióque maxime conferens. Haec sunt quae memoriam possunt releuare, aeque quae Democritus Archigene[s] Alexander & Andronicus Peripateticus literarum monumentis tradidere, non artes istae nugatoriae, quae nescio quibus imaginibus & figuris solidam seiactant conflare memoriam.

PHILOTHIMVS. – Alienum sermonem, ruditu proprio conclusit; Psithacum egit venerabilis doctor, & Asinum.

LOGIFER. – Dixit Magister Arnophagus iuris legumque peritus, & apprime probatus, plurimos esse doctos qui eam non habent peritiam, haberentque si qua esset.

PHILOTHIMVS. – Puella ratio non adhuc dentiens: propterea denti frangibulum non adducimus.

LOGIFER. – Artem Tullij, Thomae, Alberti, Alulidis, aliorumque obscurorum authorum se vidisse, & ex eisdem nullum se elicere potuisse succum protestatur Doctissimus Theologus & subtilissimus literarum patriarcha magister Psicoleus.

PHILOTHIMVS. – Iudicium primae tonsurae.

LOGIFER. – Et vt vno verbo tanden omnia complectar: varij variè sentiunt, diuersi diuersa dicunt, quot capita tot sententiae.

PHILOTHIMVS. – Et tot voces. Hinc corui crocitant, cuculi cuculant, lupi vlulant, sues grundiunt, oues balant, mugiunt boues, hinniunt equi, rudunt asini. Turpe est dixit Aristoteles solicitum esse ad quemlibet interrogantem respondere, boues bobus admugiant; equi equis adhinniant, asinis adrudamt asini; nostrum est colloquio aliquid circa istius hominis inuentionem pertentare.

LOGIFER. – Recte quidem. Placeat igitur Hermeti librum apperire, ut ipsius authoris sententias consideremus.

HERMES. – Libentissime faciam. En operis prophaemium lego.

Neminem (inquit) latere existimo multas memoratiuas artes ab aliis editas, quarum omnes atque singulae iisdem prorsus canonibus vtentes, in eadem ferme difficultate versantur: qua de re consultum fuit nobiscum, vt potius inuentionis istius fruges proponeremus, quibus grauius, facilius, atque expeditius negocium adeò illustre, pro arte tam desiderabili consequenda tractaretur. Diuturnam exercitationem antiquiores institutiones perquirendo: ab earum prosecutione atque studio ingenia foeliciora importunius abigebant: minus. n. durantia & (vt rem apertius insinuem) magis impatientia, quo magis subtilia promptioraque sunt ingenia, quorum quibusdam magis omnia tangere, quam vnum apprehendere consulitur.

PHILOTHIMVS. – Illud quod mihi arridet de authore isto est quod non se facit de eorum grege qui aliorum sententias hinc inde in vnum colligentes, se pro immortalitate consequenda aliorum impensa in numerum authorum pro posteritate laborantium referunt; & vt plurimum eorum se constituunt doctores, quorum nullam prorsus habent intelligentiam atque rationen: iique multoties facere non possunt: quominus (postquam pellem leonis ex aliorum inuentis vtcumque sibi adaptauerint) in propriam crebrius, & tandem irrumpant vocem, quando aliquid ex eorum delumbi Marte (quia facile est inuentis addere) eiaculantur, vel de penuria stupidi sensus egurgitant. Illa illa sunt arietes infantiarum, tormenta errorum, bombardae ineptiarum, & tonitrua coruscationes, fulgura, & tempestates magnae ruditatum.

LOGIFER. – Non sentis idem de carminilegis & versificatoribus nostris qui alienis inuentionibus, hemiuersibus & versibus, pro suis se nobis venditant poetis?

PHILOTHIMVS. – Mitte poetas. sicut. n. pro locis scimus longas regibus esse manus, ita & attae longaeque pro locis atque temporibus poetis solent esse voces.

LOGIFER. – De versificatoribus dixi, non poetis.

PHILOTHIMVS. – Benè, pauci igitur, aut nullus pro se dictum putabit. Sed haec quid ad rem nostram? Sufficit quod in proposito authorum artis istius fuerit intellectum.

LOGIFER. – Non de poetis.

PHILOTHIMVS. – Sed cepta prosequamur legas.

HERMES

Hinc (ait) cum animum meum ad obsequendum quibusdam amicis meis appulerim post diuersi generis alias memoriae artes, quas priuatim ad diuersos direximus, & iuxta vias varias aliis pro eorum dignitate atque captu communicauimus: hanc ex principiorum virtute, quae continentur in ea aliis omnibus praeferendam, & ex deductis nulli posthabendam compilauimus. In qua nimirum artificium facilé & scientiam pro praxi minimé laboriosam polliceor, librum veró, cum suis sententiis minimé omnibus peruium, contra eorum consuetudinem qui libros de hac arte faciles, atque breues: ipsam veró difficilem, atque prolixam tradidere: istam eruditorum pauci intelligant, intelligentibus autem omnibus vsu veniat: sitque quam omnes siue rudes, siue eruditi, facilé scire, & exercere possint: quàmque sine doctore, tantum in metaphysicis & doctrinis Platonicorum bene versati possint intelligere: habet enim illud ars ista, quia cum hoc quod complectitur terminis arduis & speculatiuarum facultatum prae suppositiuis, poterit tamen quibuscumque (dummodo prorsus hebetis non sint ingenii) declarari, continet enim propriissimos terminos, & rebus signifficandis maximè accommodatos.

Ars ista non simplicem ad memoriae artem confert: sed & ad multarum facultatum inuentionem viam aperit & introducit. Propterea meminerint quibus dabitur eius interiora percipere: vt eam pro maiestate non cuicumque sine delectu communem faciant: eiusdemque canones singulis eorum quibus est communicanda pro meritorum capacitatisque facultate, intensius, atque remissius elargiantur expliciti.

Super haec nouerint in quorum manus ars ista inciderit: nos eius non esse ingenij, vt determinato alienae philosophiae generi simus adstricti: neque vt per vniuersum quamcumque philosophandi viam contemnamus. Neminem quippe eorum qui ad rerum contemplationem proprio innixi ingenio, aliquid artificiose methodicéque sunt moliti, non magnifacimus. Non abolemus Pythagoricorum mysteria: non paruifacimus Platonicorum fides: & quatenus reale sunt nacta fundamentum Peripateticorum ratiocinia non despicimus. Ipsum ea de causa dicimus: vt eorum curam attenuemus qui proprio ingenio aliena volunt ingenia metiri: Cuiusmodi est infortunatum genus illud, quod cum diutius in optimis philosophis elaborauerit: non eó vsque proprium promouit animum, ne vsque in finem cum proprio careat ingenio: semper vtatur alieno; cui tamen magis quám iis qui propriam ignorantes paupertatem audent non audenda; compatiendum est & quadam ex parte (nisi ex incuria remaneat) est laudandus. Isti similes cum fuerint Aristotelico repleti spiritu (vt iam vocales & progressiuos libros liceat videre. vbi audierint vel legerint. De vmbris Idearum: iam verbo haerebunt dicentes, idaeas esse somnia, vel monstra. quas esto concesserimus, quaeritur an quod rerum naturae conformatur, conuenienter dicatur currere sub vmbris idaearum? Rursum vbi incurrerint locum ratiocinantis animae. Iordane (inquient) iam animam texere dicis vel filare. Similiter & in aliis quibusdam buccas inflantes, per internum quendam hostem á fructus istius disciplinae participatione diuertentur. Quibus hoc manifestari volumus. Nos quoque in iisdem cum minus saperamus versasse animum, tunc. n. (vt par erat) fide ad scientias captandas vtebamur. Nunc vero vbi superum beneficio, acquisitis & inuentis ad vlteriores proprios actus vti possumus citra contradictionis iustam notam: Si commodus est Platonicus terminus & intentio commoda: acceptatur. Si quoque Peripateticae intentiones ad maiorem rei in hac arte faciunt expressionem; fideliter admittuntur. De aliis similiter iudicetur. Non enim reperimus vnum artificem qui omnia vni necessaria proferat. Non idem, inquam, Galeam, scuthum, ensem, hastilia, vexilla, tirnpanum, tubam, caeteraque omnia militis armamenta conflabit, atque perficiet. Ita maiora, aliarum inuentionum tentantibus opera non solius Aristotelis Platonisque solius officina sufficiet: Quandoque etiam (ipsum queraro si consuetis vti videbimur terminis:) illud ideo est non quia non consuetas per eos explicare cupimus intentiones. Per vniuersum autem diuersis variorum philosophorum studiis vtimur, quatenus melius propositum inuentionis nostrae insinuemus. Vnde nihil est quod faciat quominus periti in istis philosophandi generibus per se ipsos facilé (dummodo animum aduertant) hanc, & alias artes nostras intelligere valeant.

Artem istam sub duplici forma tractamus, atque via: quarum altera est altior & generalis tum ad omnes animi operationes ordinandas, tum etiam est caput multarum methodorum, quibus tanquam diuersis organis artificiosa potest pertentari & inueniri memoria: Et consistit ipsa primo in triginta intentionibus umbrarum. Secundo in triginta conceptibus idearum. Tertio in pluribus complexionibas, quae fieri possunt ex intentionibus & conceptibus per industriosam adaptationem elementorum primae rotae ad elementa secundae. Altera quae sequitur, est contractior ad certum memoriae per artificium comparandae genus.

TRIGINTA INTENTIONES VMBRARVM

INTENTIO PRIMA. A.

Vnico igitur annuente deo, propiciisque diis sub ipso altissimo principe magnis, ita incipimus.

Hominis perfectionem, & melioris quod in hoc mundo haberi possit adeptionem insinuans Hebraeorum sapientissimus; amicam suam ita loquentem introducit. SVB VMBRA ILLIUS QVEM DESIDERAVERAM SEDI. Non enim est tanta haec nostra natura ut pro sua capacitate ipsum veritatis campum incolat, dictum est enim. Vanitas homo viuens. Vniuersa vanitas. & id quod verum est atque bonum, vnicum est atque primum. Quî autem fieri potest vt ipsum cuius esse non est proprié verum, & cuius essentia non est proprié veritas; efficaciam & actum habeat veritatis? Sufficiens ergo est illi atque multum: vt sub umbra boni, verique sedeat. Non inquam sub umbra verí boníque naturalis atque rationalis (hinc enim falsum diceretur atque malum) sed Methaphysici. Idealis, & supersubstantialis: vnde boni & veri pro sua facultate particeps efficitur animus, qui & si tantum non habeat vt eius imago sit; ad eius tamen est imaginem: dum ipsius animae diaphanum, corporis ipsius opacitate terminatum, experitur in hominis mente imaginis aliquid quatenus ad eam appulsum habet: in sensibus autem internis & ratione, in quibus animaliter viuendo versamur: vmbram ipsam.

INTENTIO SECVNDA. B.

Hoc ipsum cum consideraueris: illud quoque tibi occurrat velim: vt a tenebrarum ratione seiungas vmbram. Non est vmbra tenebrae: sed vel tenebrarum vestigium in lumine. Vel luminis vestigium in tenebris. Vel particeps lucis & tenebrae. Vel compositum ex luce & tenebris. Vel mixtum ex luce & tenebris. Vel neutrum a luce & tenebris, & ab vtrisqus seiunctum. Et haec vel indè quia non sit plena lucis veritas, vel quia sit falsa lux. Vel quia nec vera nec falsa, sed eius quod vere est aut falsé, vestigium, &c. Habeatur autem in proposito. vt lucis vestigium, lucis particeps, lux non plena.

INTENTIO TERTIA. C.

Porró cum bifariam accidat intelligere lucem; & in regione substantiae, & in regione eorum quae circa substantiam, vel in substantia consistunt (vnde secundum duplicem sumitur vmbra oppositionem) illud te meminisse oportet; lucem quae circa substantiam est tanquam vltimum eius vestigium á luce quae primus actus dicitur proficisci. Umbram quoque quae est circa substantiam ab umbra quae ex substantia dicitur emanare. Ipsa est primum subiectum quod & materiam appellant phisici nostri: Eius omnia participia cum puram non recipiant lucem: sub vmbra lucis esse & operari dicuntur.

INTENTIO QVARTA. D.

Consequenter te non praetereat quod cum vmbra habeat quid de luce, & quid de tenebris. Duplici aliquem accidit esse sub vmbra. Vmbra videlicet tenebrarum & (vt aiunt) mortis: quod est cum potentice superiores emarcescunt, & ociantur, aut subseruiunt inferioribus. Quatenus animus circa vitam tantum corporalem versatur, atque sensum. Et vmbra lucis, quod est cum potentiae inferiores superioribus adspirantibus in aeterna eminentioraque obiecta subiiciuntur, vt accidit in coelis versanti qui spiritu irritamenta carnis inculcat. Illud est vmbram incumbere in tenebras: hoc est vmbram incumbere in lucem. In Orizonte quidem lucis & tenebrarum, nil aliud intelligere possumus quam vmbram. Haec in orizonte boni & mali: veri & falsi. Hic est ipsum quod potest bonificari, & maleficari, falsari, & veritate formari: quodque istorsum tendens sub istius, illorsum veró sub illius vmbra esse dicitur.

INTENTIO QVINTA. E.

Vmbras eas in proposito maximé consideramus quae sunt appetituum, & cognoscitiuae facultatis obiecta, sub specie veri bonique concepta, quae sensim ab vnitate illa supersubstantiali decedentia, per crescentem multitudinem, in infinitam multitudinem (vt Pythagoreorum more loquar) progrediuntur: quae quantum ab vnitate recedunt, tantum ab ipsa quoque veritate elongantur. Fit enim ab ipso superessentiali ad essentias ab essentiis ad ipsa quae sunt, ab iis ad eorum vestigia, imagines, simulachra, & vmbras excursus: tum versus materiam vt in eius sinu producantur; tum versus sensum, atque rationem vt per eorum facultatem dinoscantur.

INTENTIO SEXTA. F.

Vmbra in materia seu natura, in naturalibus ipsis in sensu interno atque externo, vt in motu & alteratione consistit. In intellectu veró, intellectumque consequente memoria est vt in statu. Ideo sapiens ille viraginem supra naturalem & suprasensualem quasi notitiam consequtam: sub illius primi veri bonique desiderabilis vmbra sedentem inducit. Quae sessio seu status quia in naturaliter degentibus non multum perseuerat (mox n. atque statim sensusisti nos insiliunt atque deturbant, ipsique nostri duces phantasmata nos circumueniendo seducunt) sessio illa potius praeterito absoluto vel inchoato, quam praesenti tempore designatur. Dicit. n. sub vmbra sedi, vel sedebam.

INTENTIO SEPTIMA. G.

Cum vero in rebus omnibus ordo sit atque connexio, vt inferiora mediis & media superioribus succedant corporibus; Composita simplicibus, simplicia simplicioribus vniantur. Materialia spiritualibus spiritualia prorsus in materialibus adhaereant. Vt vnum sit universi entis corpus, vnus ordo vna gubernatio, vnum principium, vnus finis, vnum primum, vnum extraemum. Cumque (vt non ignorauerunt Platonicorum principes) demigratio detur continua á luce ad tenebras (cum mentium quaedam per conuersionem ad materiam, & auersionem ab actu; subeunt naturam, atque fatum) nihil impedit quominus ad sonum cytharae vniuersalis Apollinis ad superna gradatim reuocentur inferna: & inferiora per media, superiorum subeant naturam: quemadmodum & sensu constat terram in aquam, aquam in aerem, aerem in ignem rarefieri: sicut ignis in aerem, aer in aquam, aqua in terram densabatur. Ita generaliter videmus in iis quae mutantur, motum statu, & statum motu semper terminari. Quod & in ipso coelo semper esse atque fieri optimé Peripateticorum quidam considerauere: cum quippé ipsum habere actum admixtum cum potentia dicunt (quamuis & aliae sint mixtionis istius rationes) intelligunt eius motum esse in fine ad praeteritum, & in principio ad futurum. Quidquid ergo sit de alia descensus specie de qua Theologorum prudentia decernat: illud obnixé nobis est intentandum, vt pro egregiis animi operationibus naturae schalam ante oculos habentes, semper á motu, & multitudine, ad staturn & vnitatem per intrinsecas operationes tendere contendamus: quod cum pro facultate praestiterimus, pro facultate quoque diuinis multitudini mirabilibus operibus conformabimur. Ad ipsum rerum praesignata connexio, & connexorum consequentia nos confortet & adhortetur. Nouit quidem & docuit antiquitas quomodo proficiat discursus hominis á multis indiuiduis ad speciem, á multis speciebus ad vnum genus ascendens. Insuper quomodo infima intelligentiarum per omnes formas intelligat species distincté, inferioris distincté per plures atque multas formas ipsas omnes species concipiunt; superiores per pauciores, suprema per vnam, & ipsum quod est supra omne non per formam aliquam. Porro si antiquitas nouit quomodo proficiat memoria, á multis speciebus memorabilibus, ad vnam multorum memorabilium speciem se promouendo: ipsum certé non docuit.

INTENTIO OCTAVA. H.

Ad proximius quidem superius proximum inferius per aliquos gradus contracta similitudine promouetur, quos certé gradus cum nactum fuerit omnes: iam non simile: sed idem cum illo dicendum erit. Quod sané quomodo fiat per ipsum edoremur ignem: qui aquam non attrahit nisi in calore & raritate adsimilitam. Per communem igitur similitudinem ab vmbris datur accessus ad vestigia, á vestigiis ad speculares imagines, ab istis ad alia.

INTENTIO NONA. I.

Quoniam veró quod est simile simili; est etiam simile eidem similibus sive per ascensum, siue per descensum, siue per latitudimen: Hinc accidit vt (infra suos limites) natura facere possit omnia ex omnibus, & intellectus, seu ratio cognoscere omnia ex omnibus. Sicut inquam materia formis omnibus informatur ex omnibus, & passiuus (quem vocant) intellectus formis omnibus informari potest ex omnibus: & memoria memorabilibus omnibus ex omnibus. quia omne simile simili fit, omne simile simili cognoscitur, omne simile simili continetur. Porro simile remotum ad suum distans, per simile medium sibique proximum tendit.

Hinc herbae forma spoliata materia, non immediate formam induitur animalis istius, sed formis Chili, sanguinis, & seminis mediantibus. Hinc qui nouerit apta extraemorum media: & naturaliter & rationaliter omnia poterit ex omnibus elicere.

INTENTIO DECIMA. E.

Coeterum. Similitudinem illam quae cum aequalitate currit; & vniformitati (quam aequiparantiam appellant) consonat: in proposito sensu alium operationum, siue ad internos, siue ad externos referantur sensus, inutilem & malè officiosam habeto. Fit enim vt simili caliditate affectum nec similem, nec infra illius similitudinis gradus consistentem sentiat: sed eam quae existentem in sensitiuo subiecto excellit. Hinc qualem redigere in praxim debeas similitudinem praeuideto, ne quae sita ab adeptis quominus ingredi possint repellantur.

INTENTIO INDECIMA. L.

Considera, mundum istum corporeum partibus eius omnino similibus existentibus, formosum esse non potuisse. In variorum ergo connexione, partium pulchritudo manifestatur: & in ipsa varietate totius pulchritudo consistit. Hinc rei vmbratilis visio est visionum imperfectissima: quia quod imago cum varietate demonstrat: vmbra quod est infra extrinsecae figurae terminos vt plurimum etiam ementitos, quasi sine varietate profert. De vmbra dixerim quatenus vmbra est: non autem quá talis quam in proposito recipimus.

INTENTIO XII. M.

Verum Anaxagoricum Chaos est sine ordine varietas. Sicut igitur in ipsa rerum varietate admirabilem concernimus ordinem. Qui supraemorum cum infimis, & infimorum cum supremis connexionem faciens: in pulcherrimam vnius magni animalis (quale est mundus) faciem, vniuersas facit conspirare partes. Cum tantum ordinem tanta diuersitas: & tantam diuersitatem tantus ordo requirat. Nullus enim ordo vbi nulla diuersitas extat reperitur. Vnde primum principium nec ordinatum, nec in ordine licet intelligere.

INTENTIO XIII. N.

Certé si quemadmodum indissolubilis concordia fines primorum connectit principiis secundorum; & calcem eorum quae antecedunt capitibus eorum quae proximé sequntur: cathenam illam auream quae é caelo fingitur ad terram usque tensa contrectare valebis: sicut è coelo per te potest factus esse descensus, facilé ad coelum per ordinatum ascensum remeare valebis. Per hanc artificiosam connegionem magnum experiri possumus memoriae releuamen: quae valet etiam nullam ad inuicem per se retinentia consequentiam memoriae ordinata presentare. Ipsum manifestatur in subsequenti carmine, vbi cum intelligatur Aries agere in Taurum, huncque motum diuerso actionis genere, agere in Geminos. Et inde moti varia, consequentíque actione deferantur in Cancrum. similitérque deinceps in aliis: eueniet vt ex intuitu vnius, alterius mox inmediatéque consequentis occursum collucremur.

Dux gregis, armenti regem sublatus in iram
?? In geminósque pedes, impete fronte ferat.
Vindex menté vacans hinc Taurus concitus, ictu
?? Irruit in Geminos impaciente fratres.
Germanos iuuenes affines protinus vndae
?? Excipiunt. Cancer rosida prata petit.
Repens obliquó lympharum Cancer alumnus,
?? Villosi vultum forte Leonis adit.
Percitus inde leo crinitos surgit in harmos
?? Vnde vagans rapidae visa Puella ferae est.
Hanc petit: illa fugit: quae gressu insana fugaciLibrantem incurrit persica lance virum.
Aestuat hic, cupidis quem dum complexibus haeret:
?? Attriti Vermis cuspis adunca ferit.
Formidans laetum medicas dum currit ad artes
?? Poné Sagittiferum sentit adesse virum.
Qui modo stuprata, quam credit virgine laesus
?? Quo petit hunc iaculo, vulnerat ecce CaprumVt primum intrusum ferrum persensit iniqué
?? Effugit in rapidas praecipitosus Aquas:Sic caper anfoelix á gurgite tractus aquarum;
?? Insueta inclusis Piscibus esca datur.

INTENTIO XIIII. O.

Ascensus quidem qui fit per connexa atque concathenata, in proposito vmbrarum idealium: non est per cathenam similibus constantem annulis, ratione quae concipitur ex proximé dictis, atque deinceps enunciandis. Nec huius cathenae annulus esse debet vmbra sub qua intelligitur Leuiathan dormire: non inquam vmbra abducens á luce; sed conducens ad lucem, quae etiam si non sit veritas: est tamen á veritate, & ad veritatem, ideóque in ipsa non credas esse errorem sed veri latentiam.

INTENTIO XV. P.

Non igitur confundens vmbrarum significatum per occultam omonimyam, omnino hoc stultitias genus incurras, vt sine delectu de vmbris sentias, intelligas, & decernas, opponitur enim ea quam protegunt aliae vmbrae (pro qua dicitur. Protegunt vmbrae vmbram eius) ei quae eleuatur super corporum altitudinem in confinio intelligentiarum. Pro qua dicitur operuit montes vmbra eius. A qua ea quae producunt in nobis intelligentiam & memoriam, deducuntur & emanant: Et in quam tandem scandentia versus lucem terminantur. Hanc, vel huic similem figura tam habent, qui Cabalistae dicuntur, quia velamen quod erat Typicé seu figuratiué in facie Mosis: figuraté veró in facie legis: non erat ad deceptionem; sed ad ordinate promouendos hominum oculos, in quibus accidit laesio si repenté de tenebris in lucem promoueantur.

Neque enim natura patitur inmediatum progressum ab vno extraemorum ad alterum: sed vmbris mediantibus, adumbratogue lumine sensim. Naturalem videndi potentiam perdidere nonnulli de tenebris in repentinam lucem prodeuntes tantum abest vt perquisito potirentur obiecto. Vmbra igitur visum preparat ad lucem. Vmbra lucem temperat. Per vmbram diuinitas oculo esurientis, sitientísque animae caliganti, nuncias rerum species temperat, atque propinat. Eas igitur vmbras quce non extingunt: sed seruant, atque custodiunt lucem in nobis; & per quas ad intellectum, atque memoriam promouemur, atque perducimur, recognosce.

INTENTIO XVl. Q.

In suo genere dixit Theologus nisi credideritis, non intelligetis: & in suo genere confirmant philosophi ex concessis positisque iis quorum fides esse dicitur (quae fides apud Pythagoricos erat de non demonstratis, apud Peripateticos de non demonstrabilibus, apud Platonicos de vtrisque) aucupandas esse scientias: & ex iis quae in virtute, & radice, & implicatione quadam continent, ad formarum explicationem, & per naturalem. & rationalem cursum nobis est progrediendum. Natura dat inuolutas species, antequam tradat easdem explicatas. Similiter Deus, similiter & artes quae diuinum,’ & naturalem ordinem pro dignitate persequntur. Si quibus veró arduum videtur in vmbris exerceri, & vanitatis suspectum si per eas ad lucem non pateat accessus: norint talem defectum non esse ab vmbris. Norint etiam sat expedire vel inuolutum tenere, quod nudum non capias.

INTENTIO XVII. R.

De vmbris physicis, sunt ex arboribus & herbis quae fugant serpentes, & mitiora fovent animantia: sunt & contrariae iis. De vmbris autem idealibus (si veré sint ideales) cum omnes referantur ad intellectum & ad purgatum sensum interiorem non sunt quae maximé non conducant si per eas fiat ascensus, & non dormiatur sub eisdem.

INTENTIO XVIII. S.

Non dormies si ab vmbris physicis inspectis ad proportionalem vmbrarum idealium considerationem promoueris. Si ab oculis nostris elongatum corpus ad distantem lucem accedat: minoratur illius ad oculos nostros vmbra: sed ipso corpore magis á luce recedente, minor ab illo transfunditur vmbra, visuíque maius affertur impedimentum.

INTENTIO XVIIII. T.

Maiora intensione lucis & densitate corporis, vmbra perspicacior efficitur: expressior inquam redditur, atque formatior, quod inde est, quia in densitate, & raritate; continuitate & discontinuitate corpus imitatur. At vero talis imitatio per corpus detegitur.

INTENTIO XX. V.

Vmbra motum corporis simul persequitur atque lucis. Mouetur corpus? Vmbra mouetur. Mouetur lux? Vmbra mouetur. Mouetur vtrumque? Vmbra mouetur. Contra physicas obseruantias idem subiectum (subiectum inquam motus) simul diuersis, contrariisque subest motionibus. Quid. n? nonne necessario motum corporis ad lucem sequitur vmbra? & motum lucis ad corpus sequitur vmbra? numquid soluitur haec necessitas amborum concursu cum oppositis mouebuntur lationibus? Porro aduerte quemadmodum ad lucis motum mouetur vmbra quasi fugiens; ad corporis autem motum quasi sequens: vnde non videtur implicari contrarietas, sed concordantia in fuga vnius, & prosequtione alterius oppositi, atque contrarij. Caeterum quomodo sit in istis, & proportionaliter in aliis: tu ipse perquire & considera: per nos enim res plusquam sat est aperitur iis, qui in haec & alia animum aduertent.

INTENTIO XXI. X.

Non te praetereat tandem vmbrarum cum ideis similitudo tum enim vmbrae, tum & ideae non sunt contrariae contrariorum. Per vnam speciem cognoscitur in hoc genere pulchrum & turpe; conueniens & inconueniens; perfectum, & imperfectum, bonum & malum. Malum enim imperfectum, & turpe proprias quibus cognoscantur non habent ideas: quia tamen cognosci dicuntur & non ignorari, & quidquid cognoscitur intelligibiliter per ideas cognoscitur: in aliena specie cognoscuntur, non in propria quae nulla est. Illud enim quod est eis proprium, est non ens in ente, vel (vt apertius dicam) defectus in effecto.

INTENTIO XXII. Y.

Vmbram si appellaueris accidens corporis á quo proiicitur: habes accidens vnius subiecti á quo recedat, & ad quod redeat vel secundum eandem speciem: vel secundum eumdem numerum: Si volueris eam esse accidens eius in quod proiicitur; iam facies accidens ita ab vno subiecto separabile: vt idem numero diuersa pererret subiecta: vt cum per motum lucis, aut equi, vmbra equina quae proiiciebatur in lapidem; nunc proiicitur in lignum. Hoc est contra physicam accidentis rationem: nisi in Scyllam te transportes negando vmbram esse accidens. Porró quid dicimus de idealibus vmbris? ipsas nec substantias esse intelligas, sec accidentia: sed quasdam substantiarum, & accidentium notiones. Si cui placeat eas animi, rationísque accidentia dicere, imperité dicet: non enim sunt habitus, nec dispositiones, nec facultates innatae vel accedentes: sed quibus, & per quas dispositiones quaedam, habitus, facultatésque producuntur atque consistunt. Recte enim speculantibus substantia & accidens non diuidunt quidquid esse per vniuersum dicitur, vt modo supponimus. Consideratio ista non modicum valet ad vmbrarum rationem habendam.

INTENTIO XXIII. Z.

Vmbra non subest tempori, sed istius tempori, non loco sed istius loco, non motui sed istius motui. Similiter de oppositis est intelligendum. Abstrahitur ergo ab omni veritate, sed non est sine illa. Et non reddit ineptos ad illam (si idealis sit vmbra) concipere enim facit contraria & diuersa, cum sit vnum. Vmbrae enim nihil est contrarium, preciséque nec tenebra, nec lux. Ad vmbram ergo arboris scientiae confugit homo pro cognitione tenebrae, & lucis, veri, & falsi, boni, & mali, cum quaereret ab illo Deus ADAM VBI ES?

INTENTIO XXIIii. ¥.

Illud etiam non est praetermittendum quo minus consideretur, quod vnum corpus opacum duobus vel pluribus oppositum luminaribus: duas vel plures proiicit vmbras. Intellige igitur quomodo, & penes quid umbra sequatur corpus: & quomodo penésque quid lucem consequatur: & considera quemadmodum vmbram producit á corpore vno multiplicem lux multiplex: innumerae luces innumeras vmbras, licet sensibiliter non appareant. Consequitur ergo alio modo lucem vmbra, licet eam alios ratione confugere videatur.

INTENTIO XXV. A.

Nec te praetereat quod vt vmbra lucem fugiat corporis quantitatem mentitur: & non nisi in certa vnicaque distantia, situ, & dispositione: secundum longitudinem, & latitudinem corpori aequalem, ab opposita luce producitur vmbra, adeo vt ipsam lucem nihil magis fugere videatur, quám corporis quantitatem per vmbram insinuare. Sol quippé quibusdam in locis numquam vmbram corpori reddit aequalem, in aliis vero rarius & ad modicum temporis.

INTENTIO XXVI. E.

Si magnitudo corporis opaci lucidi corporis magnitudinem excaedat; producit vmbrae conum in corpore, basim vero proiicit in infinitam seu interminatam distantiam. Si vero magnitudo lucis, corporis opaci magnitudinem excaedat: producit vmbrae basim in corpore, conum veró determinabit in sua extra corpus ipsum proiectione ad talem, tantamque distantiam: quantam magnitudo corporis lucidi supra opaci corporis magnitudinem proportionalem obtinuit rationem. Hinc vmbra quam lunae corpus lucidum produceret de terra in partern oppositam (posito quod sol absit ab hemisphaerio inferiori) haberet pro cono certam terrae

marginem: basis vero eius extra terram quasi in infinitum crescens non esset determinabilis. Vmbra vero quam solis corpus producit de terra: habet certos terrae terminos pro basi: conus autem ipsius Mercurij sphaeram non attingit. Iam simile de ideis vmbrisque ipsarum iudicium facito.

INTENTIO XXVII.

Vnde nota quemadmodum de luce & tenebra (tenebram enim densitatem corporis appello) nascitur vmbra, cuius lux pater est, tenebra mater: & non adest nisi hac & illo praesente: atque ita sequitur lucem, vt eamdem fugiat: quasi pudeat ipsam matris speciem presentare patri: vt pudore saltem regiam progeniem protestetur. Veluti genere nobiles qui nobilitatem ipso habitu monstrare non valentes, ipso satis proprij habitus pudore demonstrant. Hinc crescente luce attenuatur, quae illa se contrahente dilatatur: eademque totum circumplectente corpus fugit.

INTENTIO XXVIII.

Sicut ex interposito perpendiculariter super planum inter Arcton & oculum gnomone, ex vmbra imaginabili lineam lucramur meridianam: & infallibiliter alias multas temporum differentias quae in nocturno polarium stellarum circuitu ad differentias partium circelli quas linea in illius tensa circumferentiam per numeros manifestat. Non minus & ideales vmbrae per physica corpora ad ideas innumeras poterunt tibi rerum significare proprietates & differentias.

INTENTIO XXVIIII.

Et veluti sol sex vmbrarum cardinales immittit differentias. Aliam oriens: cum proiicit vmbram corporis in occasum; Aliam occidens, cum extendit illam in orientem. Aliam meridianus & in Australi latitudine versus Boream. Aliam in latitudine Septentrionali versus Austrum. Aliam si nullam admittit latitudinem. Ex cingulo (quod aiunt) caeli perpendiculares intendens radios, versus nadir suum, terrae producit vmbram. Ab ipso autem emisphaerij alterius opposito versus augem effundet ipso progressu attenuandam vmbram. Ita nobis in orizonte naturae, & in aequilibrata rectáque eiusdem sphaera constitutis sub aequinoctiali sensus, vel intellectus aequidiali; sex sub aeternis ideis formantur vmbrarum differentiae, ex quibus omnimodam ad lucem conuersionem possimus accipere.

INTENTIO XXX. A.

Vt vero intelligis omnes vmbrarum differentias ad sex cardinales tandem referri: non minus scire debes quod omnes tandem ad vnam foecundissimam, aliarumque fontem generalissimum reduci debeant. In proposito (inquam) nostro vna potest esse omnium idearum vmbra, Additione, substractione, & alteratione generaliter dictis omnes alias conflans, iudicans, atque praesentans. Sicut in arte materialiter per substantiuum subiectum, formaliter autem per adiectiuum, quae recipiunt in se ipsis alterantia, transponentia & vniuersaliter diuersificantia: Analogiam enim quandam admittunt methaphysica, & logica, physica: seu ante naturalia, naturalia, & rationalia. Sicut verum imago, & vmbra. Caeterum idea in mente diuina, est in actu toto simul te, vnico. In intelligentiis sunt ideae discretis actibus. In coelo, in potentia actiua multiplici & successiué. In natura per vestigii modum quasi per impressionem. In intentione, & ratione per vmbrae modum.

Adest paradigma vnius, ideae actu infinitas rerum differentias habentis, & vnius vmbrae in facultate in finitarum differentiarum. Linea AB iacens lineam CD perpendiculariter cadentem & duos rectos angulos constituentem excipit. Iam si linea cadens inclinetur versus B: reddet angulum acutum ex vna parte, ex altera vero obtusum. Magis atque magis inclinata in F, G, H, I, K, & ita deinceps; obtusos, acutósque magis hinc inde dabit angulos.

Ruota con lettere - Testi Magici - Ismaell

Ita patet quomodo in facultate duarum illarum rectarum linearum; sint infinitae acutorum, obtusorumque angulorum differentiae. In prima causa haec facultas non differt ab actu, quae, & in qua quidquid esse potest, est. Quandoquidem esse & posse idemtificantur in ea. Ideoque in ipso D infinitae simul; & vnum sunt angulorum differentiae. In motore caelesti est in potentia actiua: sicut in manu quae potest mouere in punctum E, F, G, & alios innumeros: non tamen mouit. In coelo sicut in mixto ex actiuo & passiuo, sicut in linea CD quae potest moueri ad efficiendum angulum hunc & illum: secundum quippè multas rationes coelum intelligitur a Peripateticis habere actum potentiae ad mixtum. In mobilibus consequentibus atque materia, est in potentia passiua, significata per D, quod innumerabiles differentias acuti, & obtusi per modum essendi in materia, & efficiente, & modum participantem de actu, déque potentia vt patet. Hoc quod diximus de differentiis angulorum: referas ad specierum differentias, quae dicuntur esse sicut numeri. Vnde in omnibus & per omnia quaelibet posse figurari manifestum est.

Typus Umbrarum - Libri Magici - Ismaell

DE TRIGINTA IDEARVM CONCEPTIBVS.

Iam ad triginta Idearum conceptus, primo simpliciter; secundo cum intentionibus vmbrarum complexé concipiendis, consequenter progrediamur.

CONCEPTVS PRIMVS. A

Lvciferos (inquit Plotinus) in facie Deus oculos fabricauit: caeterisque sensibus adhibuit instrumenta: vt inde tum naturaliter seruarentur, tum etiam cognata luce aliquid contraherent. Quibus sane verbis manifestat aliquid esse praecipuum, quod de mundo intelligibili ad ipsos pertineat.

CONCEPTVS II. B

Non fas est cogitare mundum istum plures habere principes, & per consequens plures habere ordines praeter vnum. Et consequenter si vnum est ordinatum, membra ipsius alia membris aliis sunt adnexa & subordinata. Ita vt superiora secundum verius esse subsistant, in extensam molem, & multiplicem numerum versus materiam se exporrigentia. Vnde ab eo quod est per se maximé ens; ad id quod minimuln habet entitatis, & prope nihil haud temeré nuncupatur fiat accessus. Quem ordinem cum suis gradibus, qui mente conceperit: similitudinem magni mundi contrahet aliam ab ea quam secundum naturam habet in se ipso. Vnde quasi per naturam agens: sine difficultate peraget vniuersa.

CONCEPTVS III. C

Qvia in iis quae semper fiunt non est consultatio, & argumentatio. Si aliquid demonstratum fuerit semper idem facere: actus argumentationis tollitur ab eo, tollitur & consilium. Sed vt quadam forma se ipsam foras quasi naturaliter exprimente vel aliquid é sua natura explicante, & effundente, opera sua perficit. Ad cuius operantis similitudinem propius accedit quod idem vt plurimum & frequentissime operatur. Fiet enim vt minus, miniméque cogitans & decernens, in perfectum, exquisitumque actum prodeat. Qui ergo in loco consistens atque tempore, á loco rationes idearum absoluet atque tempore: diuinis entibus in suis operibus conformabitur, siue ad intellectum pertineant, siue ad voluntates. Id fortasse faciebat is qui dixit. IN CARNE CONSISTENTES NON SECVNDVM CARNEM VIVIMVS.

CONCEPTVS IIII. D

Qvod si possibile est atque verum: intellectualem animan non veré insitam atque infixam, inexis-tentemque corpori licet apprehendere: sed veré vt adsistentem & gubernantem: ita vt perfectam à corpore seorsum pre se ferre possit speciem. Cui sententiae (sine controuersia) Theologus ille adstipulatur maximé: qui perfectiori eam intitulans nomine, interiorem hominem appellauit. Quod si pro huius confirmatione, operationes sine corpore eidem possibiles exquiras: Ecce certo loco temporique non adstrictis copulatur ideis, quotiescumque mente animo-ue solutus homo materiam destituit atque tempus.

CONCEPTVS V. E

Habet anima substantiam ita ad supernos intellectus se habentem, sicut diaphani corpus ad lumina (vt & principes Platonicorum intellexere) quod pro diaphanitate transparentiáque sua, nonnihil velut innatae luminositatis admittit, quae semper est in actu cum exuta est á corpore, tanquam regionem lucis inhabitans. In corpore veró degens tanquam cristallus cuius diaphanitas opacitate terminatur: habet species sensibiles vagas: quae per conuersionem, & auersionem iuxta temporum, locorumque differentias, accedunt atque recedunt.

CONCEPTVS VI. F

Rerum formae sunt in ideis, sunt quodammodo in se ipsis; sunt in coelo; sunt in periodo caeli, sunt in causis proximis seminalibus; sunt in causis proximis efficientibus, sunt indiuidualiter in effectu, sunt in lumine, sunt in extrinseco sensu, sunt in intrinseco: modo suo.

CONCEPTUS VII. G

Receptione formarum ideó materia non impletur (vt per aeternam nouarum affeectationem protestatur) quia nec veras accipit; nec veré recipit quod recipere videtur. Non enim quae verè sunt, sensibilia ipsa sunt, atque indiuidua: vt autumat qui haec primo, principaliter, & maximé suhstantias appellat. Quae. n. veré sunt semper manent: quae autem generationi subiacent, atque corruptioni non vere dicuntur esse. Quod non solum rectius philosophantibus placet. Sed & Theologorum alios audimus exteriorem hominem sub hac conditione naturali vanitatem appellantes. Alij vero cuncta quae fiunt sub sole, id est quae regionem incolunt materiae vniuersalem vanitatis notam subire volunt. Ab ideis igitur, ab ideis, conceptionum fixionem perquirat anima, si intelligis.

CONCEPTVS VIII. H

Ideam primum hominem. Animam secundum. Tertium veró quasi iam non hominem dixit Plotinus vbi de ratione multitudinis idearum edisserit. Dependet secundus á primo, tertius á secundo, dum per ordinationem, contractionem, & compositionem, ordinatur ad physicam subsistentiam. Pro methaphysico igitur conceptu tertius ascendat in secundum: secundus in primum.

CONCEPTVS IX. I

Idem, manens, & aeternum coincidunt. Idem enim quia idem, manet, & est aeternum. Aeternum quia aeternum, manet, & estidem. Manens, quia manens est idem, & aeternum. Nitaris igitur in ipsum idem oportet, vel id in quod identitatis habet rationem; vt permanenter, & perseueranter habeas. Id si capies: caput habebis quo specierum fixionem facias in anima.

CONCEPTVS X. K

Sententia haec satis digna est vt in ea mentis acies figatur. lntellectus primus lucis amphitrites: ita lucem suam effundit ab intimis ad externa, & ab extraemis attrahit: vt quidlibet ab ipso pro capacitate possit omnia contrahere, & quae libet ad ipsum pro facultate per ipsius luminis viam tendere. Hoc forte est quod quidam intellexit dicens. ATTINGIT A FINE VSQVE AD FINEM. & alius dicens. NOn EST QVI SE ABSC. A’ CAL. EIVS. Lucem hic intelligo intelligibilitatem rerum quae sunt ab illo, & ad illum tendunt, & id quod concomitatur intelligibilitatem. Hae res cum profluunt aliae ab aliis, diuersae á diuersis; in innumerum multiplicantur vt eas nisi qui numerat multitudinem stellarum, non |determinet: Cum veró refluunt vniuntur vsque ad ipsam vnitatem quae vnitatum omnium fons est.

CONCEPTVS XI. L

Primus intellectus foecunditate sua, modo suo propagat ideas non nouas, nec nouiter. Natura nouas res producit in numero, non nouiter tamen (modo suo) si semper eodem modo operatur. Ratio nouas atque nouiter in infinitum species format: componens, diuidens, abstrahens, contrahens, addens, subtrahens, or dinans, deordinans.

CONCEPTVS XII. M

Deformium animalium formae, formosae sunt in caelo. Metallorum in se non lucentium formae, lucent in planetis suis. Non enim homo, nec animalia, nec metalla vt hic sunt, illic existunt. Quod. n. hic discurrit illic actu viget, discursione superiori. Virtutes enim quae versus materiam explicantur: versus actum primum vniuntur: & complicantur. Vnde patet quod dicunt Platonici, ideam quamlibet rerum etiam non viuentium, vitam esse & intelligentiam quandam. Item & in prima mente vnam esse rerum omnium ideam, Illuminando igitur, viuificando, & vniendo, est quod te superioribus agentibus conformans, in conceptionem & retentionem specierum efferaris.

CONCEPTVS XIII. N

Continet lumen, vita intelligentia, vnitásque prima: omnes species, perfectiones veritates, numeros, rerumque gradus. Dum quae in natura sunt differentia, contraria, atque diuersa: in ea sunt eadem, conuenientia, & vnum. Tenta igitur an possis viribus tuis identificare, concordare, & vnire receptas species, & non fatigabis ingenium: mentem non turbabis, & memoriam non confundes.

CONCEPTVS XIII. O

Cvm deueneris ad rationem qua conformabere coelo corpori, quod animalium inferiorum etiam vilium ratione non vili formas continet pedem ne figito, sed nitaris ad intellectualis caeli conformitatem: quod totius mundi formas, praestantiori modo possidet, quam coelesti.

CONCEPTVS XV. P

Talem quidem progressum tunc te veré facere comperies, & experieris cum á confusa pluralitate, ad distinctam vnitatem per te fiat accessio: id enim non est vniuersalia logica conflare, quae ex distinctis infimis speciebus, confusas medias, exque iis confusiores supraemas captant: Sed quasi ex informibus partibus & pluribus, formatum totum & vnum aptare sibi. Sicut manus brachio iuncta: pésque cruri, & oculus fronti, cum sunt composita: maiorem subeunt cognoscibilitatem, quam posita seorsum. Ita cum de partibus & vniuersi speciebus, nil sit seorsum positum & exemptum ab ordine (qui simplicissimus, perfectissimus, & citra numerum est in prima mente) si alias aliis connectendo, & pro ratione vniendo concipimus: quid est quod non possimus intelligere memorari & agere?

CONCEPTVS XVI. Q

Vnum est quod omnia definit. Vnus est pulchritudinis splendor in omnibus. Vnus é multitudine specierum fulgor emicat. Quod si coniicias: tale inter oculos tuos, & vniuersaliter visibilia interpones oculare, ut nil sit quod te fugere possit omnino.

CONCEPTVS XVII. R

Error nobis & obliuio accidit; quia apud nos ex forma, & infirmi viget compositio. Formatio quippe corporei mundi, forma inferior est, ex ipsius enim vestigio, & deformitate componitur. Illuc igitur ascende vbi species sunt purae, nihil informe, & omne formatum ipsa forma est.

CONCEPTVS XVIII. S

Notauit Platonicorum princeps Plotinus. Quamdiu circa figuram oculis duntaxat manifestam quis intuendo versatur, non dum amore corripitur: Sed vbi primum animus se ab illa reuocans, figuram in se ipso concipit non diuiduam, vltráque visibilem: protinus amor oritur. Simile iudicium de obiectis intelligibilibus; ei quod est de appetibilibus. Hinc igitur inuestiga & contemplare quomodo species citius, viuacius, atque tenacius concipiantur.

CONCEPTVS XIX. T

Septem gradibus (quibus duos addimus) constare intellexit Plotinus Schalam qua ascenditur ad principium. Quorum. Primus est animi purgatio. Secundus attentio. Tertius intentio. Quartus ordinis contemplatio. Quintus proportionalis ex ordine collatio. Sextus negatio, seu separatio. Septimus,votum. Octauus transformatio sui in rem. Nonus transformatio rei in seipsum. Ita ab vmbris ad ideas patebit aditus, & accessus, & introitus.

CONCEPTVS XX. V

Omne quod est, post vnum; necessario multiplex est & numerosum. Praeter vnum igitur @tque primum omnia sunt numerus. Vnde sub infimo gradu schalae naturae est infinitus numerus, seu materia: in supraemo vero infinita vnitas, actusque purus. Descensus ergo, dispersio, & euagatio fit versus materiam. Ascensus, aggregatio, & determinatio fit versus actum.

CONCEPTVS XXI. X

Per numeros (inquiunt nonnulli) entia, se habere ad id quod veré est, seu verum ens, sicut materia per inchoationem formarum se habet ad formas.

CONCEPTVS XXII. Y

Triplicem considera formam. Quarum prima est á qua rem ipsam formari contingit, vt poté quae producit actum: & istam non proprié ideam, vel rerum producendarum formam appellamus. Secunda qua res ipsa formatur tanquam parte: & huic non conuenit similitudinem dici eius, cuius est pars. Tertia quae aliquid terminat, & figurat tanquam inhaerens qualitas: & eiusmodi non potest recipere ideae rationem, cum ab eo cuius est forma non separetur. Quarta ad quam aliquid formatur, & quam aliquid imitatur: & haec vsu loquentium consueuit nomen ideae retinere. Et haec quatrifariam dicitur. In artificialibus ipsis, ante artificiata. In intentionibus primis, ante secundas. In principiis naturae, ante naturalia. In diuina mente, ante naturam & vniuersa. In primis dicitur technica, in secundis logica, in tertiis physica, in quartis methaphysica.

CONCEPTVS XXIII. Z

Qvaedam formae imitantur vt ex natura: veluti imago in speculo obiectae rei formam. Quaedam ex institutione: veluti figura impressa sigillum. Rursum quaedam imitantur vt per se: quemadmodum pictura quae ex intentione pictoris aliquem presentat. Quaedam medio modo inter per accidens & per se: vt si fiat pictura ad presentandum quem potest presentare. Quaedam veró vt forté obtigit: quemadmodum cum effigiem depictam accidit praeter intentionem quempiam imitari. Quaedam nec per se neque per accidens quae ad nullum prorsus referuntur nec referri possunt imitandum, si possibile est tales esse formas. In primis est ratio maior idealis. In secundis minor. In tertiis minima, in quartis nulla.

CONCEPTVS XXIIII. 1

Agens ex natura vel á casu, non ex praescripto voluntatis, non supponit ideas. Tale si esset primus efficiens: nullae essent ideae, & agens nullum ex arbitrio operaretur. Caeterum valeat Democritus, Empedocles & Epicurus. Si habes impossibile vt agentis ratio á quocunque separetur: & importunius ipsum id omnibus rimabere ni omnia tibi reddantur possibilia, reddentur plurima.

CONCEPTVS XXV. E

Dixit vnus de nostratibus. Exemplaris forma habet rationem finis, & ab ea accipit agens formam qua agit quod sit extra ipsum. Non est autem conueniens putare deum agere propter finem alium á se, & accipere aliundé quo sit sufficiens ad agendum: idcirco ideas non habet extra se. Nos autem oportet eas extra, & supra nos inquirere: cum vmbras earum tantum in nobis habeamus.

CONCEPTVS XXVI. I

Per speciem quae est in intellectu: melius aliquid apprehenditur, quam per speciem quae est in physico subiecto, quia est in-materialior. Similiter melius cognoscitur aliquid per speciem rei quae est in mente diuina, quam per ipsam eius essentiam cognosci possit. Duo requiruntur ad speciem quae est medium cognoscendi: representatio rei cognitae, quae conuenit ecundum propinquitatem ad cognoscibile, & esse spirituale, & in materiale secundum quod habet esse in cognoscente.

CONCEPTVS XXVII. O

Sicut ideas sunt formae rerum principales, secundum quas formatur omne quod oritur & interit: & non solum habent respectum ad id quod generatur & corrumpitur; sed etiam ad id quod generari & interire potest. Ita tunc verum est nos in nobis idearum vmbras efformasse, quando talem admittunt facultatem & contrectabilitatem: vt sint ad omnes formationes possibiles, adaptabiles. Nos similitudine quadam formauimus eas, quae consistunt in reuolutione rotarum. Tu si aliam potes tentare viam tenta.

CONCEPTVS XXVIII. V

Accidentium ideas non posuit Plato. Cum quippe intelligeret eas esse proximas rerum causas: vnde si quid praeter ideam esset proxima causa rei, illud non volebat habere ideam, ideóque in iis quae dicuntur per prius & posterius non esse voluit communem ideam: sed primum esse ideam secundi. Vnde Clemens philosophus in entibus superiora volebat esse inferiorum ideas.

Accidentium ideas esse volunt Theologi qui intelligunt Deum esse immediatam causam vniuscuiusque rei, licet secundos deos causasque non excludant. Et nos in proposito ideó omnium volumus esse ideas: quia ab omni conceptabili ad easdem conscendimus. De omnibus enim formamus vmbras ideales. Nec propterea destruimus Platonicam doctrinam vt intelligenti patet.

CONCEPTVS XXIX. A

Singularium ideas non posuit Plato, sed specierum tantum. Tum quia ideae pertinent ad formarum productionem tantum, non materiae. Tum etiam quia formae principaliter sunt intentae per naturam, non autem genera & indiuidua.

Singularium ideas ponunt Theologi, quia & quantum ad materiam & quantum ad formam attinet, totalem causam asserunt esse Deum. Et nos in proposito singularium ideas volumus, quia sumimus ideati rationem secundum vniuersalem figurati, & apprehensi similitudinem: siue illa sit ante rem, siue in re, siue res, siue post rem: atque ita siue in sensu, siue in intellectu, & hoc siue practico, siue speculatiuo.

CONCEPTVS XXX.

Ideas minus communes in ideis communioribus generatas quidam collocant, ac tandem omnium idearum genera in ipso ente primo, quod summum intelligibile vocant, vniunt. Tu vmbras idearum minus communes in communioribus: & subiecta earum extrinseca minus communia, in comunioribus collocare memento.

TYPVS IDEALIVM INTENTIONVM.

TYPVS IDEALIVM INTENTIONVM.

 

DE COMPLEXIONE QVAE FIT CONCVRSV PRIMAE

rotae cum secunda.

Oportebit ergo volentem per se ipsum artem generalem ad habitum intellectus, voluntatis, & memoriae captare (licet eam in presentiarum ad memoriae perceptiones contrahamus): Primo callere elementarium primum cum suis significationibus. Secundo secundum. Tertio secundum deducere per primum. Prima duo nos prestitimus, quae optimé peruia sunt versatis in peripateticis doctrinis & Platonicis. Tertium ipsius industriae committimus.

Iam applicationem, & intentionis vniuersalis contractionem, ad artem memoriae aggrediamur.? FINIS

Torna a Archivio: Testi magici

Vocabolario della Magia
A disposizione di tutti i visitatori del sito un introvabile Vocabolario della Magia e della Parapsicologia, con centinaia di voci consultabili in qualsiasi momento gratuitamente. In più è anche interattivo, e potete contribuire voi stessi a segnalare o a richiedere termini nuovi.
Ultimo aggiornamento

12 novembre 2018