magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: HEPTAMERON, ELEMENTORVM MAGICORUM

 

Petri de Abano philosophi

Capolettera Superiore libro, qui est quartus Agripae, satis abvndè dictum est de cæremoniis et initiationibus magicis: verum quoniam doctis & iam in hac arte provectis videtur scripsisse, quòd speciatim de cæremoniis nõ agat, sed in genere potius loquatur, cõsilium fuit addere elementa magica Petri Abano: vt rudes adhuc, & qui superstitiones magicas non gustarunt, in procinctu habeant, quomodo in iis se exercere possint. Videmus enim in hoc libello Isagogen quandam magicæ vanitatis, & quasi versentur in re præsenti, distinctas spirituum functiones conspicient, quomodo illos ad colloquium allicere oporteat, quid quolibet die, quave hora agendum sit, & quomodo quasi syllabatim descriptum legent: in summa omnium magicarum præstigiarum principia in hoc libello, qui verè gradus est ad magicas operationes, tenebunt. Sed quoniam summa vis circulis tribuitur (sunt enim munimenta quædam quæ operantes à malis spiritibus reddant tutos) primò loco de circuli compositione tractabimus.

De circlo, & eius compositione.

Circulorum autem ratio non est vna eadémque semper, sed pro ratione spirituum invocandorum, locorum, temporum, dierum, & horarum mutari solent. Oportet enim in constituendo circulo considerare, quo tempore anni, quo die, & qua hora circulum facias: quos spiritus advocare velis, cui stellæ & regioni præsint, & quas functiones habeant. Fiant igitur tres circuli latitudinis pedum nouem, & qui distent vnus ab alio palmum vnum: & in medio circulo scribe primò nomen horæ in qua tu facis opus: secundo loco nomen angeli horæ; tertio sigillum angeli horæ: quarto nomen angeli, qui præest ei diei qua tu facis opus, & ministrorum eius: quinto, nomen temporis præsentis. Sexto nomen spirituum regnantium in ea tempoiris parte, & ei præsidentium. Septimo, nomen capitis signi regnantis ea temporis parte qua facis opus. Octauo, nomen terræ secundum eam partem temporis in qua facis opus. Nono, & pro complemento medij circuli scribe nomina solis & lunæ secundum prædictam temporis rationem. Mutato enim tempore mutant & nomina. In superiore autem circulo assignentur in quatuor angulis, nomina angelorum aeri præsidentium eo dic, quo facis opus: regis scilicet et trium ministrorum eius. Extra circulum in quatuor angulis sint pentagoni. in inferiore circulo scribantur quatuor nomina diuina, crucibus interpositus. In medio circuli, scilicet ad orientem, scribatur Alpha, et ad occidentem scribatur Omega, diuidatque crux medium circuli. Perfecto circulo, secundum rationem infra scriptam procedes.

De nominibus horarum, & angelorum eis præsidentium.

Sciendum est autem, angelos ordine successiuo, secundum cœlorum & planetarum rationem, quibus præsunt, horis etiam præesse. Adeoq; spiritus, qui præest dici, imperat etiam primæ horæ dici: secundus ab hoc planeta, præest secundæ, tertius tertiæ, & sic consequenter. Septem autem planetis & horis revolutis, rursus reditur ad primum, qui præest diei. De nominibus igitur horarum primò dicemus.

Horæ dici.

Horæ noctis.

1 Yayn.

1 Beron.

2 Ianor.

2 Barol.

3 Nasnia.

3 Thami.

4 Salla. 4 Athir.
5 Sadedali.

5 Mathon.

6 Thamur.

6 Rana.

7 Ourer.

7 Netos.

8 Tamic.

8 Tafrac.

9 Neron.

9 Sassur.

10 Iayon. 10 Aglo.
11 Abai. 11 Calerua.
12 Natalon. 12 Salam.

De nominibus angelorum & sigillis eorum dicetur suo loco. Nunc videndum est de nominibus temporum. Annus igitur quadripartius, diuiditur in ver, æstatem, autumnum & hyemem, quorum sunt hæc nomina:

 

Ver.

Talui.

Aestas.

Casmaran.

Autumnus.

Ardarael.

Hyems.

Farlas.

 

Angeli veris.

  • Caracasa. [sic]
  • Core.
  • Amatiel.
  • Commissoros.

 

Caput signi veris.

  • Spugliguel.

Nomen terræ, vere.

  • Amadai.

Nomina solis & lunæ vere.

Sol.

Luna.

Abraym. Agusita.

________________________________

Angeli æstatis.

  • Gargatel.

  • Tariel.
  • Gauiel.

Caput signi, veris.

  • Tubiel.

Nomen terræ, æstate.

  • Festatui. [sic]

Nomina solis & lunæ, æstate.

Sol.

Luna.

Athemay.

Armatas. [sic]

­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­____________________________________________________________

Angeli autumni.

  • Tarquam.
  • Gualbarel. [sic]

Caput signi autumni.

  • Torquaret.

Nomen terræ in autumno.

  • Rabianira. [sic]

Nomina solis & lunæ, in autumno.

Sol.

Luna.

Abragini. Matasignais.

 

______________________________________________________-

Angeli hyemis.

  • Amabael.
  • Ctarari.

Caput signi hyemis.

  • Altarib.

Nomen terræ, hyeme.

  • Gerenia. [sic]

Nomia solis & lunæ, hyeme.

Sol.

Luna.

Commutaf.

Affaterim.

 

_______________________________________________________________________

De consecrationibus, & benedictionibus: & primò de circuli benedictione.

Postquam ritè perfectus erit circulus, asperge eum aqua benedicta seu lustrali, & dic:

Asperges me Domine hyssopo, & mundabor: lauabis me, & super niuem dealbabor.

 

Benedictio fumigiorum

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, benedic huc creaturas specierum, vt vim & virtutem odorum suorum amplient, ne hostis nec phantasma in eas intrare possit per Dominum nostrum IESVM CHRISTVM, &c.

 

 

 

Deinde aspergantur aqua benedicta.

Exorcismus ignis, cui superponuntur fumigia.

Ignis quo vtendum est ad suffumigations, sit in vase fictili seu terreo, nouo. Exorcizatur autem hoc modo:

Exorcizo te creatura ignis, per illum, per quem facta sunt omnia, vt statim omne phantasma eiicias à te, vt nocere non possit in ali quo.

 

 

Deinde dic:

Benedic Domine creaturam istam ignis, & sanctifica, vt benedicta sit, in collaudationem nominis tui sancti, vt nullo nocumento sit gestantibus nec videntibus, per Dominum nostrum IESVM CHRISTVM, &c

 

De veste & pentaculo.

Vestis sit sacerdotis, si fieri potest: si non possit baberi, sit linea & nitida. Deinde sumat hoc pentaculum factum die et hora Mercurij, crescente Luna, in charta membrana hœdi. Sed prius icatur super illo Missa spiritus sancti, & aspergatur aqua baptismali. De veste & pentaculoOratio dicenda, quando induitur vestis.

Ancor, Amacor, Amides, Theodonias, Anitor, per merita angelorum tuorum sanctorum Domine, induam vestimenta salutis: vt hoc quod desidero, possim per ducere ad effectum, per te sanctissime Adonay, cuius regnum permanet per omnia secula seculorum. Amen

De modo operationis.

Sit luna crescens & par, si fieri potest, & non sit combusta. Operans sit nitidus & purus per nouem dies, ante incœptionem operis, fit confessus & communicatus. Habeat fumigium assignatum diei, in quo facit opus: habeat item aquam benedictam à sacerdote, vas fictile nouum igne plenum, vestem & pentaculum, & sint hæc omnia debitè & ritè consecrata & præparata. Vnus è discipulis ferat vas terrenum igne plenum, & fumigationes: alius portet librum, alius vestem & pentaculum: et magister ferat gladium, super quo dicta sit vna Missa de spiritu S. & in medio cuius sit scriptum hoc nomen, AGLA +. & in alio latere, hoc nomen + ON + eundo ad locum consecrandum, dicat semper Litanias, & discipuli respondeant. Et cùm pervenerit ad locum vbi vult facere circulum, protrahat circuli lineas, vt suprà docuimus. Et postquam perfecerit, aspergat circulum aqua benedicta, dicens: Asperges me Domine, &c.

Magister igitur ieiunio, castitate & abstinentia ab omni luxu purificatus, triduum totum ante diem operationis, die ipso operationis mundis vestibus indutus, cum pentaculis, fumigiis & rebus ad hæc necessariis ingredietur circulum. Et à quatuor mundi partibus invocabit angelos, qui præsunt septem planetis, septem diebus hebdomadis coloribus & metallis: quorum nomina suo loco videbis. Et genibus flexis invocans nominatim dictos angelos, dicet:

O angeli supradicti, estote adiutores meæ petitioni, & in adiutorium mihi in meis rebus & petitionibus.

Deinde invocabit angelos à quatuor partibus mundi, aeri dominantes in die illo, in quo facit opus seu experimentum. Et imploratis speciatim omnibus nominibus & spiritibus in circulo circunscriptis, dicat:

O vos omnes, adiuro atque contestor per sedem Adonay, per hagios, ô Theos, Iscyros, Athanatos, paracletus, alpha & omega, & per hæc tria nomina secreta: Agla, On, Tetragrammaton, quòd hodie debeatis adimplere quod cupio.

His peractis legat coniurationem diei assignatam, in qua facit experimentum, vt infrà dicemus. Quò si pertinaces & refractarij sint, neq; obedientis se præstiterint coniurationi diei assignatæ, neq; precationibus antè factis, tunc vtere sequentibus coniurationibus & exorcismis.

Exorcismus spirituum aereorum.

Nos facti ad imaginem Dei, dodati potentia Dei, & eius facti voluntate, per potentissimum & corroboratum nomen Dei, EL, forte & admirabile vos exorcizamus (hîc nominabit spiritus quos volet, cuiuscunq; ordinis sint) & imperamus per eum qui dixit, & factum est, & per omnia nomina Dei, & per nomen Adonay, El, Elohim, Elohe, Zebaoth, Elion, Escerchie, Iah, Tetragrammaton, Sadai, Dominus Deus, excelsus, exorcizamus vos, atque potenter imperamus, vt appareatis statim nobis hic iuxta circulum in pulchra forma, videlicet humana, & sine deformitate & tortuositate aliqua. Venite vos omnes tales, quia vobis imperamus, per nomen Y & V quod Adam audiuit, & locutus est: & per nomen Dei, AGLA, quod Loth audiuit, & factus saluus cum sua familia: & per nomen Ioth, quod Iacob audiuit ab angelo secum luctante, & liberatus est de manu fratris sui Esau: & per nomen Anephexeton, quot Aaron audiuit, & loquens, & sapiens factus est: & per nomen Zebaoth, quod Moyses nominauit, & omnia flumina & paludes de terra Aegypti, versæ fuerunt in sanguinem: & per nomen Ecerchie Oriston, quod [Moyses] nominauit, & omnes fluuij ebullierunt ranas, & ascenderunt in domos Aegyptiorum, omnia destruentes: & per nomen Elion, quod Moyses nominauit, & fuit grando talis, qualis non fuit ab initio mundi: & per nomen Adonay, quod Moyses nominauit, & fuerunt locustæ, & apparuerunt super terram Aegyptiorum, & comederunt quæ residua erant grandini: & per nomen [Schemes amathia, quod Ioshua vocauit, & remoratus est Sol cursum: & per nomen] Alpha & Omega, quod Daniel nominauit, & destruxit Beel, & draconem interfecit: & in nomine Emanuel, quod tres pueri, Sidrach, Misach & Abednago in camino ignis ardentis cantauerunt, & liberati fuerunt: & per nomen hagios, & sedem Adonay, & per ô Theos, iscyros, athanatos, paracletus: & per hæc tria secreta nomina, AGLA, ON, Tetragrammaton adiuro, contestor, & per hæc nomina, & per alia nomina Domini nostri Dei omnipotentis, viui & veri vos qui vestra culpa de cœlis eiecti fuistis vsque ad infernum locum, exorcizamus, & viriliter imperamus per eum qui dixit, & factum est: cui omnes obediunt creaturæ, & per illud tremendum Dei iudicium: & per mare omnibus incertum, vitreum, quod est ante conspectum diuinæ maiestatis, gradiens & potentiale: & per quatuor diuina animalia. T. ante sedem diuinæ Maiestatis gradientia, & oculos antè & retrò habentia: & per ignem ante eius thronum circumstantem, & per sanctos angelos cœlorum. T. & per eam, quæ Ecclesia Dei nominatur: et per summam sapientiam omnipotentis Dei viriliter exorcizamus, vt nobis hic ante circulum appareatis, ad faciendam nostram voluntatem, in omnibus, provt placuerit nobis: per sedem Baldachiæ. & per hoc nomen Primeumaton, quod Moyses nominauit, & in cauernis abyssi fuerunt profundati vel absorpti, Datan, Corah, & Abiron: et in virtute istius nominis Primeumaton, tota cœli militia compellente, maledicimus vos, priuamus vos omni officio, loco & gaudio vestro vsque in profundum abyssi, & vsq; ad vltimum diem iudicij vos ponimus, et relegamus in ignem æternum, & in stagnum ignis & sulphuris, nisi statim appareatis hic coram nobis, ante circulum ad faciendum voluntatem nostram. In omnibus venite per hæc nomina, Adonay, Zebaoth, Adonay, Amioram. Venite venite, imperat vobis Adonay, Saday, Rex regum potentissimus & tremendissimus, cuius vires nulla subterfugere potest creatura, vobis pertinacissimis futuris nisi obedieritis & appareatis ante hunc circulum, affabiles subitò, tandem ruina flebilis miserabilisq;, & ignis in perpetuum inextinguibilis vos manet. Venite ergo in nomine Adonay, Zebaoth, Adonay, Amioram: venite, venite, quid tardatis? festinate, imperat vobis Adonay Saday, Rex regum, El, Aty, Titeip, Azia, Hyn, Ien, Minosel, Achadan, Vay, Vaa, Ey, Haa, Eye, Exe, a El, El, El, a, Hy, Hau, Hau, Hau, Va, Va, Va, Va.

 

Oratio ad Deum, quæ dici debet in quatuor partibus mundi, in circulo.

A Morule, Taneha, Latisten, Rabur, Taneha, Latisten, Escha, Aladia, Alpha & Omega, Leyste, Oriston, Adonay: Clementissime pater mi cœlestis, miserere mei, licet peccatoris, clarifica in me hodierno die, licet indigno filio tuo tuæ potentiæ brachium, contra hos spiritus perticinacissimos: vt ego, te volente, factus tuorum diuinorum operum contemplator, possim illustirari omni sapientia, & semper glorificare & adorare nomen tuum. Suppliciter exoro te, & invoco, vt tuo iudicio hi spiritus: quos invoco, convicti & constricti, veniant vocati & dent vera responsa, de quibus eos interrogauero: dentq; & deferant nobis ea quæ per me vel nos præcipietur eis, non nocentes alicui creaturæ, non lædentes, non frementes, nec me sociósque meos vel aliam creaturam lædentes, & neminem terrentes: sed petitionibus meis, in omnibus quæ præcipiam eis, sint obedientes.

 

Tunc stans in medio circuli, teneat manum prope pentaculum, & dicat:

Per pentaculum Salomonis advocati, dent mihi responsum verum.

 

Deinde dicat:

Beralanensis, Baldachiensis, Paumachiæ & Apologiæ sedes, per Reges potestatesq; magnanimas, ac principes præpotentes, genio, Liachidæ, ministri tartareæ sedis: Primac, hic princeps sedis Apologiæ, nona cohorte: Ego vos invoco, & invocando vos coniuro, atq; supernæ Maiestatis munitus virtute, potenter impero, per eum qui dixit, & factum est, & cui obediunt omnes creaturæ: & per hoc nomen ineffabile, Tetragrammaton TetragrammatonIehouah, in quo est plasmatum omne seculum, quo audito elementa corruunt, aer concutitur, mare retrogradatur, ignis extinguitur, terra tremit, omnesq; exercitus cœlestium, terrestrium & infernorum tremunt, turbantur & corruunt: quatenus citò & sine mora & omni occasione remota, ab vniversis mundi partibus veniatis, & rationabiliter de omnibus quæcunque interrogavero, respondeatis vos, & veniatis pacifice, visibiles, & affabiles: nunc & sine mora manifestantes quod cupimus: conjurati per nomen æterni vivi & veri Dei Helioren, & mandata nostra per ficientes, persistentes semper usque ad finem, & intentionem meam, visibiles nobis, & affabiles, clara voce nobis, intelligibile, & sine omni ambiguitate.

 

Visiones & apparitiones.

Qvibus ritè peractis, apparebunt infinitæ visiones, & phantasmata pulsantia organa, & omnis generis instrumenta musica: idq; fit à spiritibus, vt terrore compulsi socij abeant à circulo, quia nihil adversus magistrum possunt. Post hæc videbis infinitos sagittarios cum infinita multitudine bestiarum horribilem: quæ ita se componunt, ac si vellent devorare socios: & tamen nil timeant. Tunc sacerdos sive magister, adhibens manum pentaculo, dicat:

 

Fugiat hinc iniquitas vestra, virtute vexilli Dei.

Et tunc spiritus obedire magistro coguntur, & socij nil amplius videbunt.

Deinde exorcizator, tenens manum propre pentaculum, dicat:

Ecce pentaculum Salomonis, quod ante vestram adduxi præsentiam: ecce personam exorcizatoris, in medio exorcismi, qui est optimà à Deo munitus, intrepidus, providus, qui viribus potens vos exorcizando invocauit & vocat. Venite ergo cum festinatione in virtute nominum istorum, Aye, Saraye, Aye, Saraye, Aye Saraye, ne differatis venire, per nomina æterna Dei viui & veri Eloy, Archima, Rabur: & per hoc præsens pentaculum quod super vos potenter imperat: & per virutem cœlestium spirituum, dominorum vestrorum: & per personam exorcizatoris, coniurati, festinati venire & obedire præceptori vestro, qui vocatur Octinomos.

His peractis, sibilet in quatuor angulis mundi. Et videbis immediate magnos motus: & cùm videris, dicas:

Quid tardatis? quid moramini? quid facitis? præparate vos, & obedite præceptori vesto, in nomine Domini Bathat, vel Vachat super Abrac ruens, super veniens, Abeor, super Aberer.

 

Tunc immediatè venient in sua forma propria. Et quando videbis eos iuxta circulum, ostende illis pentaculum coopertum syndone sacro, & discooperiatur, & dicat:

 

Ecce conclusionem vestram, nolite fieri inobedientes.

 

Et subitò videbis eos in pacifica forma: & dicent tibi, Pete quid vis, quia nos sumus parati complere omnia mandata tua, quia Dominus ad hæc nos subiugauit. Cùm autem apparuerint spiritus, tunc dicas:

Bene veneritis spiritus, vel reges nobilissimi quia vos vocaui per illum cui omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium & infernorum: cuius in manu omnia regna regum sunt, nec est qui suæ contrarius esse possit maiestati. Quatenus constringo vos, vt hic ante circulum visibes, affabiles permanetis, tamdiu tamq; constantes, nec sine licentia mea recedatis, donec meam sine fallacia aliqua & veredicè perficiatis voluntatem, per potentiæ illius virtutem, qui mari posuit terminum suum, quem præterire non potest, & lege illius potentiæ nõ pertransit fines suos, Dei scilicet altissimi, regis, domini, qui cuncta creauit, Amen.

 

Tunc iube quod vis, & fiet. Post hæc licentia eos sic:

+ In nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti, ite in pace ad loca vestra: & pax sit inter nos & vos, parati sitis venire vocati.

 

Hæc sunt quæ Petrus de Abano de Magicis elementis dixit.

Vt autem facilius rationes circuli possis cognoscere subiiciam schema vnum. Sit ita vt aliquis velit veris tempore, prima hora diei Dominicæ circulum facere, is erit eiusmodi, qui in figura sequenti conspicitur.

 

Figura circuli pro prima hora diei Dominicæ, veris tempore.

 

Figura circuli pro prima hora diei Dominicæ, veris tempore.

 

Super est nunc vt hebdomadam exploremus, singulosq; illius dies & spiritus qui illis præsunt: & primò de die Dominico.

Super est nunc vt hebdomadam exploremus, singulosq; illius dies & spiritus qui illis præsunt: & primò de die Dominico.

 

Considerationes diei Dominicæ

Angelus diei Dominicæ, & sigillum eius, planeta eius, & signum planetæ & nomen quarti cœli.

Arcangelo Michele

 

 

Angeli diei Dominicæ.

Michael, Dardiel, Huratapel.

Angeli aerius regnantes die Dominico.

Varcan rex

Ministri eius.

Tus, Andas, Cynabal.

Ventus cui subsunt angeli aeris supradicti.

Boreas.

Angeli quarti cœli regnantes die Dominico, quos advocare oportet à quatuor mundi partibus.

 

  • Ad Orientem.
    • Samael. Baciel. Atel. Fabriel [sic]. Vionatraba [sic].
  • Ad Occidentem.
    • Anael. Pabel. Vstael. Burchat. Suceratos. Capabili.
  • Ad Septentrionem.

    • Aiel. Aniel, vel Aquiel. Masgabriel. Sapiel. Matuyel.
  • Ad Meridiem.
    • Habudiel. Machasiel. Charsiel. Vriel. Naromiel.

 

Fumigium diei Dominicæ.

Sandalum rubeum.

Coniuratio diei Dominicæ.

Coniuro & confirmo super vos angeli fortes Dei, & sancti, in nomine Adonay, Eye, Eye, Eye, qui est ille, qui fuit, est & erit, Eye, Abraye: & in nomine Saday, Cados, Cados, Cados, altè sedentis super Cherubin, & per nomen magnum ipsius Dei fortis & potentis, exaltatiq; super omnes cœlos Eye, Saraye, plasmatoris seculorum, qui creauit mundum, cœlum, terram, mare, & omnia quæ in eis sunt in primo die, & sigillauit ea sancto nomine suo Phaa: & per nomina sanctorum angelorum, qui dominantur in quarto exercitu, & seruiunt coram potentissimo Salamia, angelo magno & honorato: & per nomen stellæ, quæ est sol, & per signum, et per immensum nomen Dei viui, & per nomina omnia prædicta, coniuro te Michael angele magne, qui es præpositus diei Dominicæ: & per nomen Adonay, Dei Israel, qui creauit mundum, & quicquid in eo est, quòd pro me labores, & adimpleas omnem meam petitionem, iuxta meum velle & votum meum, in negotio & causa mea:

 

& hic dicas causam tuam & negocium tuum. Dic præterea pro qua re coniurationem hanc suscipis.

Spiritus aeris diei Dominicæ sunt subditi vento Boreæ. Eorum natura est aurum, gemmas, carbunculos, diuitias, gratiam & benevolentiam impetrare: inimicias hominum dissoluere, hominibus honores tribuere, infirmitates inferre vel avferre. Quomodo autem compaream, dictum est libro superiore de Ceremoniis magicis. ______________________________________________________________________________

Considerationes diei Lunæ.

Angelus diei Lunæ, sigillum eius, planeta eius, & signum planetæ, & nomen primi cæli.

Arcangelo Gabriele

 

 

Angeli diei Lunæ.

Gabriel. Michael. Samael.

Angeli aeris regnantes die Lunæ.

Arcan rex.

Ministri.

Bilet. Missabu. Abuzaha.

Ventus cui subsunt angeli aeris supradicti.

Zephyrus.

Angeli primi cœli, regnantes die Lunæ, quos advocare oportet è quatuor mundi partibus.

  • Ad Orientem.
    • Gabriel. Gabrael. Madiel. Deamiel. Ianael.
  • Ad Occidentem.
    • Sachiel. Zaniel. Habaiel. Bachanael. Corabael.
  • Ad Septentrionem.
    • Mael. Vuael. Valnum. Baliel. Balay. Humastrau.
  • Ad Meridiem.
    • Curaniel. Dabriel. Darquiel. Hanun. Anayl. Vetuel.

 

Fumigium diei Lunæ.

Aloe.

Coniuratio diei Lunæ.

COniuro & confirmo super vos angeli fortes & boni, in nomine Adonay, Adonay, Adonay, Eie, Eie, Eie, Cados, Cados, Cados, Achim, Achim, Ia, Ia, Fortis, Ia, qui apparuis monte Sinai, cum glorificatione regis Adonay, Saday, Zebaoth, Anathay, Ya, Ya, Ya, Marinata, Abim, Ieia, qui maria creauit, stagna & omnes aquas in secundo die, quasdam super cœlos, & quasdam in terra. Sigillauit mare in alto nomine suo, & terminum, quem sibi posuit, non præteribit: & per nomina angelorum, qui dominantur in primo exercitu, qui seruiunt Orphaniel angelo magno, precioso & honorato: & per nomen stellæ, quæ est luna: & per nomina prædicta, super te coniuro, scilicet Gabriel, qui es præpositus diei Lunæ secundo, quòd pro me labores & adimpleas, &c.

vt in coniuratione diei dominicae.

Spiritus aeris Lunæ sunt subdicti Zephyro, qui ventus est lunæ. Eorum natura, argentum dare, res de loco ad locum deferre, equos veloces tribuere, secreta præsentia & præterita personarum, dicere, quomodo autem compareant, vide libro superiore.

­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­__________________________________________________________________________________

Considerationes diei Martis.

 

Angelus diei Martis, sigillum eius, planeta eius, & signum dominans illi planetæ, nomen item quinti cœli.

Samaele

Angeli diei Martis.

Samael. Satael. Amabiel.

Angeli aeris regnantes die Martis.

Samax rex.

Ministri.

Carmax, Ismoli, Paffran.

venti cui subsunt angeli aetis supradicti.

Subsolanus.

Angeli quinti cœli, regnantes die Martis, quos advocare oportet à quatuor mundi partibus.

  • Ad Orientem.

    • Friagne. Guael. Damael. Calzas. Arragon.

  • Ad Occidentem.
    • Lama. Astagna. Lobquin. Soncas. Iaxel. Isiael [Istael?]. Irel.
  • Ad Septentrionem.

    • Rahumel. Hyniel. Rayel. Seraphiel. Mathiel. Fraciel.
  • Ad Meridiem.
    • Sacriel. Ianiel. Galdel. Osael. Vianuel. Zaliel.

 

Fumigium diei Martis.

Piper.

Conjuratio diei Martis.

Coniuro & confirmo super vos, angeli fortes & sancti, per nomen Ya, Ya, Ya, He, He, He, Va, Hy, Hy, Ha, Ha, Ha, Va, Va, Va, An, An, An, Aie, Aie, Aie, El, Ay, Elibra, Eloim, Eloim: & per nomina ipsius Alti Dei qui fecit aquam aridam apparere, & vocauit terram, & produxit arbores, & herbas de ea, & sigillauit super eam cum precioso, honorato, metuendo & sancto nomine suo: & per nomen angelorum dominantium in quinto exercitu, qui seruiunt Acimoy angelo magno, forti, potenti & honorato: & per nomen stellæ, quæ est Mars: & per nomina prædicta cõiuro super te Samael angele magne, qui præpositus es diei Martis: & per nomina Adonay, Dei viui & veri, quod pro me labores, & adimpleas, &c.

 

vt in coniuratione diei dominicae.

Spiritus aeris diei Martis subditi sunt Subsolano. Eorum natura est, prælia, mortalitates, occisiones & combustiones facere: & bis mille milites dare ad tempus: mortem, infirmatem, aut sanitatem tribuere. Quomodo autem compareant, vide LIBRO SUPERIORE..

 

____________________________________________________________________________

 

Consideratio diei Mercurij

 

Angelus diei Mercurij, sigillum eius, planeta eius, signum dominans illi planetæ, nomen item secundi cœli.

Angelo Raffaele

Angeli diei Mercurij.

Raphael. Miel. Saraphiel.

Angeli aeris regnantes die Mercurij.

  • Mediat vel Modiat, rex.

Ministri.

Suquinos. Sallales.

Ventus cui subsunt angeli aeris supradicti.

Africus.

Angeli secundi cœli regnantes die Mercurij, quos advocare oportet à quatuor mundi partibus.

  • Ad Orientem.

    • Mathlai. Tarmiel. Baraborat.
  • Ad Occidentem.
    • Ierescue (?). Mitraton.
  • Ad Septentrionem.
    • Thiel. Rael. Iariahel. Venahel. Velel. Abuiori. Vcirnuel.
  • Ad Meridiem.
    • Milliel. Nelapa. Babel. Caluel. Vel. Laquel.

Fumigium diei Mercurij.

Mastix.

Coniuratio diei Mercurij.

Coniuro & confirmo vos angeli fortes, sancti & potentes, in nomine fortis, metuendissimi & benedicti Ia, Adonay, Eloim, Saday, Saday, Saday, Eie, Eie, Eie, Asamie, Asaraie: & in nomine Adonay Dei Israel, qui creauit luminaria magna, ad distinguendum diem à nocte: & per nomen omnium angelorum deseruientium in exercitu secundo coram Tetra angelo maiori, atque forti & potenti: & per nomen stellæ, quæ est Mercurius, & per nomen sigilli quæ sigillatur à Deo fortissimo & honoratio: per omnia prædicta super te Raphael angele magne, coniuro, qui es præpositus diei quartæ: & per nomen sanctum, quod erat scriptum in fronte Aaron sacerdotis altissimi creatoris: & per nomina angelorum, qui in gratia saluatoris confirmati sunt: & per nomen sedis animalium, habentium senas alas, quòd pro me labores, &c.

vt in coniuratione diei dominicae.

Spiritus aeris diei Mercurij, subiiciuntur Africo. Eorum natura est, omnia metalla dare, omnia terrena, præterita, præsentia & futura revelare, iudices placare, victorias in prælio dare, experimenta, & omnes scientias destructas, reædificare, docere: & corpora ex elementis mixta, conditionaliter vnum in aliud transmutare, infirmitates vel sanitatem dare, pauperes sublimare, sublimes deprimere, spiritum vel spiritus ligare vel dissoluere, seras aperire. Tales spiritus operationes aliorum habent, sed non ex perfecta potentia, sed in virtute vel scientia. Quomodo autem compareant, dictum est libro superiore.

 

______________________________________________________________________

Consideratio diei Iouis.

Angelus diei Iouis, sigillum eius, planeta eius, signum dominans illi planetæ, nomen item sexti cœli.

Sachiel

Angeli die Iouis.

Sachiel. Castiel. Asasiel.

Angeli aeris regnantes die Iouis.

Suth rex.

Ministri.

Maguth. Gutriz.

Ventus, cui subsunt angeli aeris supradicti.

  • Auster.

Sed quoniam vltra quintum cœlum, angeli aeris non reperiuntur, ideo die Iouis, dic in quatuor mundi partibus, orationes sequentes.

  • Ad Orientem.
    • O Deus magne & excelse, & honorate, per infinita secula.
  • Ad Occidentem.
    • O Deus sapiens, & clare & iuste, ac diuina clementia: ego rogo te piissime pater, quòd meam petitionem, quòd meum opus & meum laborem hodie debeam complere, & perfectè intelligere. Tu qui viuis & regnas per infinita secula seculorum, Amen.
  • Ad Septentrionem.
    • O Deus potens, fortis & sine principio.
  • Ad Meridiem.
    • O Deus potens, & misericors.

Fumigium diei Iouis.

Crocus.

Conjuratio diei Iouis.

 

Coniuro & confirmo super vos, angeli sancti, per nomen, Cados, Cados, Cados, Eschereie, Eschereie, Eschereie, Hatim ya, fortis, firmator seculorum, Cantine, Iaym, Ianic, Anic, Calbat, Sabbac, Berifay, Alnaym: & per nomen adonay qui creauit pisces reptilia in aquis, & aues super faciem terræ, volantes versus cœlos die quinto: & per nomina angelorum seruentium in sexto exercitu coram pastore angelo sancto & magno & potenti principe: & per nomen stellæ, quæ est Iupiter: & per nomen sigilli sui: & per nomen Adonay, summi Dei, omnium creatoris: & per nomen omnium stellarum, & per vim & virtutem earum, & per nomina prædicta, coniuro te Sachiel angele magne, qui es præpositus diei Iouis, vt pro me labores, &c.

 

vt in coniuratione diei dominicae.

Spiritus aeris diei Iouis subiiciuntur Austro. Eorum natura est, mulierum amorem conciliare, lætos & gaudentes homines reddere, lites pacificare, inimicos mitigare, sanare infirmos, sanos infirmare, adferre vel auferre damna. Quomodo autem compareant, dictum est libro superiore.

­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­_____________________________________________________________________

Consideratio diei Veneris.

Angelus diei Veneris, sigillum eius, planeta eius, signum dominans illi planetæ: item nomen tertij cœli.

Anaele

Angeli diei Veneris.

Anael. Rachiel. Sachiel.

Angeli aeris regnantes die Veneris.

Sarabotres rex. [sic]

Ministri.

Amabiel. Aba. Abalidoth. Flaef.

Ventus cui subsunt angeli aeris supradicti.

Zephyrus

Angeli tertij cœli, regnantes die Veneris, quos advocare oportet à quatuor mundi partibus.

  • Ad Orientem.
    • Setchiel. Chedisutaniel. Corat. Tamael. Tenaciel.
  • Ad Occidentem.
    • Turiel. Coniel. Babiel. Kadie. Maltiel. Hufaltiel.
  • Ad Septentrionem.
    • Peniel. Penael. Penat. Raphael. Raniel. Doremiel.
  • Ad Meridiem.
    • Porna. Sachiel. Chermiel. Samael. Santanael. Famiel.

 

Fumigium die Veneris.

Costus.

Conjuratio diei Veneris.

Coniuro & confirmo super vos, angeli fortes, sancti atque potentes, in nomine On, Hey, Heya, Ia, Ie, Adonay, Saday, & in nomine Saday, qui creauit quadrupedia & animalia reptilia, & homines in sexto die, & Adæ dedit potestatem super omnia animalia: vnde benedictum sit nomen creatoris in loco suo: & per nomina angelorum seruientium in tertio exercitu, coram Dagiel angelo magno, principe forti atq; potenti: & per nomen stellæ, quæ est Venus: et per sigillum eius, quod quidem est sanctum: & per nomina prædicta coniuro super te Anael, qui es præpositus diei sextæ, vt pro me labores, &c.

vt in coniuratione diei dominicae. habentur.

Spiritus aeris diei Veneris subiiciuntur Zephyro. Eorum natura est, dare argentum, homines excitare, & procliuiores reddare ad luxuriam, inimicos per luxuriam concordare, & matrimonia facere, homines in amorem mulierum allicere, infirmitates dare vel auferre, & omnia quæ habent motum, facere.

­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­­___________________________________________

Consideration diei Saturni, seu Sabbati.

Angelus diei Saturni, sigillum eius, planeta eius, signum dominans illi planetæ.

Cabiel

Angeli diei Saturni.

Cassiel. Machatan. Vriel.

Angeli aeris, regnantes die Saturni.

Maymon rex

Ministri.

Abumalith. Assaibi (Asatbi?). Balidet.

Ventus cui subsunt angeli aeris prædicti.

Africus.

Fumigium diei Saturni.

Sulphur.

Dictum est suprà in consideratione diei Iouis, quò vltra quintum cœlum nulli sunt angeli aeri dominantes: ideo vtere in quatuor cardinibus mundi orationibus iis, quas ad id vides accommodatas die Iouis.

Coniuratio diei Saturni.

Coniuro & confirmo super vos Caphriel vel Cassiel Machatori, & Seraquiel angeli fortes & potentes: & per nomen Adonay, Adonay, Adonay, Eie, Eie, Eie, Acim, Acim Acim, Cados, Cados, Ina vel Ima, Ima, Saclay, Ia, Sar, Domini formatoris seculorum, qui in septimo die quieuit: & per illum qui in beneplacito suo filiis Israel in hæreditatem obseruandum dedit, vt eum firmiter custodirent & sanctificarent, ad habendum inde bonam in alio seculo remunerationem: & per nomina angelorum seruientium in exercitu septimo Booel angelo magno & potenti principi: & per nomen stellæ, quæ est Saturnus: & per sanctum sigillum eius, & per nomina prædicta. Coniuro super te Caphriel, qui præpositus es diei septimæ, quæ est dies Sabbati, quod pro me labores, &c.

 

vt habetur in coniuratione diei dominicae.

Spiritus aeris diei Saturni subiiciuntur vento Africo. Eorum natura est, seminare discordias, odia, & malas cognitationes, plumbum ad libitum dare, quemlibet interficere, & quodlibet membrum mutilare. Quomodo autem compareant, superiore libro dictum est.

 

DE ANGELIS HORARVM,
secundum dierum rationem Tabulæ.

 

dies Dominicus.

 

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn.

Michael.

1. Beron.

Sachiel.

2. Ianor. Anael. 2. Barol. Samael.
3. Nasnia.

Raphael.

3. Thanu.

Michael.

4. Salla.

Gabriel.

4. Athir.

Anael.
5. Sadedali. Cassiel.

5. Mathon.

Raphael.

6. Thamur.

Sachiel.

6. Rana.

Gabriel.

7. Ourer.

Samael. 7. Netos. Cassiel.
8. Tanic. Michael. 8. Tafrac. Sachyel.
9. Neron. Anael. 9. Saffur. Samael.
10. Iayon. Raphael. 10. Aglo. Michael.
11. Abay. Gabriel. 11. Calerna. Anael.
12. Natalon.

Cassiel.

12. Salam.

Raphael.

 

Dies Lunæ.

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn. Gabriel. 1. Beron. Anael.
2. Ianor. Cassiel. 2. Barol. Raphael.
3. Nasnia.

Sachiel.

3. Thanu.

Gabriel.

4. Salla. Samael. 4. Athir. Cassiel.
5. Sadedali.

Michael.

5. Mathon.

Sahiel. [sic]

6. Thamur.

Anael.

6. Rana.

Samael.

7. Ourer.

Raphael. 7. Netos. Michael.
8. Tanic.

Gabriel.

8. Tafrac.

Anael.

9. Neron.

Cassiel.

9. Sassur.

Raphael.

10. Iayon.

Sachiel.

10. Aglo. Gabriel.
11. Abay. Samael. 11. Calerna. Cassiel.

12. Natalon.

Michael.

12. Salam.

Sachiel.

 

 

 

Dies Martis.

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn. Samael. 1. Beron. Cassiel.
2. Ianor. Michael. 2. Barol. Sachiel.
3. Nasnia.

Anael.

3. Thanu.

Samael.

4. Salla.

Raphael.

4. Athir.

Michael.
5. Sadedali. Gabriel.

5. Mathon.

Anael.

6. Thamur.

Cassiel. 6. Rana. Raphael.

7. Ourer.

Sachiel.

7. Netos.

Gabriel.

8. Tanic.

Samael.

8. Tafrac.

Cassiel.

9. Neron.

Michael.

9. Sassur.

Sachiel.

10. Iayon.

Anael.

10. Aglo.

Samahel. [sic]

11. Abay.

Raphael. 11. Calerna. Michael.

12. Natalon.

Gabriel.

12. Salam.

Anael.

 

Dies Mercurij.

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn. Raphael. 1. Beron. Michael.
2. Ianitor [sic]. Gabriel. 2. Barol. Anael.
3. Nasnia.

Cassiel.

3. Thanu.

Raphael.

4. Salla. Sachiel [sic]. 4. Athir. Gabriel.
5. Sadedali. Samael. 5. Mathon. Cassiel.
6. Thamur. Michael. 6. Rana. Sachiel.
7. Ourer. Anael. 7. Netos. Samahel. [sic]

8. Tanic.

Raphael.

8. Tafrac.

Michael.

9. Neron.

Gabriel.

9. Sassur.

Anael.

10. Iayon.

Cassiel.

10. Aglo.

Raphael.

11. Abay.

Sachiel.

11. Calerna.

Gabriel.

12. Neron [sic].

Gabriel [sic].

12. Salam.

Cassiel.

 

Dies Iouis.

Horæ Iouis.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn.

Sachiel.

1. Beron.

Gabriel.

2. Ianor.

Samael.

2. Barol. Cassiel.
3. Nasnia. Michael. 3. Thanu. Sachiel.
4. Salla. Anael. 4. Athir. Samael.
5. Sapedali [sic]. Raphael. 5. Maton [sic]. Michael.
6. Thamur. Gabriel. 6. Rana. Anael.

7. Ourer.

Cassiel.

7. Netos.

Raphael.

8. Tanic.

Sachiel.

8. Tafrac.

Gabriel.

9. Neron.

Samael.

9. Sassur.

Cassiel.
10. Iayon. Michael. 10. Aglo. Sachiel.
11. Abay. Anael. 11. Calerna. Samael.

12. Natalon.

Raphael.

12. Salam.

Michael.

 

Dies Veneris.

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1. Yayn. Anael. 1. Beron. Samael.
2. Ianor. Raphael. 2. Barol. Michael.
3. Nasnia. Gabriel. 3. Thanu. Anael.
4. Salla. Cassiel.

4. Athir.

Raphael.

5. Sadedali.

Sachiel.

5. Maton [sic].

Gabriel.
6. Thamur. Samael. 6. Rana. Cassiel.

7. Ourer.

Michael.

7. Netos.

Sachiel.

8. Tanic.

Anael.

8. Tafrac.

Samael.

9. Neron.

Raphael.

9. Sassur.

Michael.

10. Iayon.

Gabriel.

10. Aglo. Anael.
11. Abay. Cassiel. 11. Calerna. Raphael.

12. Natalon.

Sachiel.

12. Salam.

Gabriel.

 

Dies Saturni.

Horæ diei.

Angeli horarum.

Horæ noctis.

Angeli horarum.

1 Yayn.

Cassiel. 1 Beron. Raphael.
2 Ianor.

Sachiel.

2 Barol.

Gabriel.

3 Nasnia. Samael. 3 Thanu. Cassiel.

4 Salla.

Michael.

4 Athir.

Sachiel.
5 Sadedali. Anael.

5 Mathon.

Samael.

6 Thamur.

Raphael. 6 Rana. Michael.
7 Ourer. Gabriel. 7 Netos. Anael.
8 Tanic. Cassiel. 8 Tafrac. Raphael.
9 Neron. Sachiel. 9 Sassur. Gabriel.
10 Iayon. Samael. 10 Aglo. Cassiel.
11 Abay. Michael. 11 Calerna. Sachiel.
12 Natalon. Anael. 12 Salam. Samael.

 

Illud autem obiter notandum, primam horam diei, ubilibet gentium & quocunque tempore assignari soli orienti, ubi primum apparet in horizonte oriente: primam autem horam noctis, esse, decimam tertiam à prima hora diei, sed de hactenum.

ELEMENTORVM MAGICORUM
Petri de Abano,
Finis.

 

Vocabolario della Magia
A disposizione di tutti i visitatori del sito un introvabile Vocabolario della Magia e della Parapsicologia, con centinaia di voci consultabili in qualsiasi momento gratuitamente. In più è anche interattivo, e potete contribuire voi stessi a segnalare o a richiedere termini nuovi.
Ultimo aggiornamento

16 luglio 2018