magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: Libellus veneri nigro sacer – Dr. John Dee

Libellus veneri nigro sacer

Est VENUS a Superis mihi datum nomen in Astris
Incola mox Stygius dum TUBA cantat adest
Subditus En Dæmon SIGNI virtute gemiscit
Euge! animi mactus victor ab hoste redis. |||

TUBA VENERIS

id est

Vocatus sive Citationes Sex Spirituum sub Veneris dominio existentium, ubi docetur Methodus perficiendi Sigillum Veneris Eiusque Tubam, Circuli, Compositio, Nomina propris Spirituum, Eorum Vocatus et Sigilla cum horum præparatione. Libri consecratio, Operationis Ritus. Spirituum Valedictio cum aliis adhuc pluribus in opere observandis.

Joannes Dee Amatoribus Artis Magicæ S.P.D.

Non de variis Negromanticæ Artis vel definitionibus vel divisionibus vel Speciebus vel etiam multifaria ejusdem praxi hic scribendi nostra intentio Scopusque Libelli nostri est, quippe quam plurimi de his quam plurima pauci tamen pauca clara | ac vera quin || potius tum captu tum praxi difficillima scripsere volumina. Sed Tuba hic tibi canimus Amice Lectori per cujus Sonum Sex Veneris Dominio subjecti Spiritum ad choreas excitantur citantur ad normam et modum à me ipso prout edoctus sum saepe saepius exercitatum.

Citanti enim tibi Daemones ante omnia Vocatus Spiritui cuivis proprius / necesse est. Secus haud quaquam || comparebunt | quamvis eos per fortes conjurationes ceu efficacia vincula cogi posse non negaverim non tamen sine ingenti labore aut circumstantiis prolixis amplivaguis et difficillimis. Si vero hujus Vocatus, id est nominum ac citationum seu vocabulorum propriorum, quibus Spiritus ab ipsis Planetarum Angelis advocantur imperantur tibi notitia est nec requisitis reliquis in hoc Libello nostro assignatis carueris mox || et sine mora strepitu terrore ac | phantasmate omni longe remoto citatos â te Spiritum in forma humana comparere coactos experieris. Scire enim te oportet bonos â Deo teropt. Max. malis praepositos esse Spiritibus ut in illos dominentur; qua propter si â Spiritu bono malo alicui praecipietur quidquam hunc ille competenti suo vocatu vocat jubetque, licet forte in lingua mortalibus / nobis haud propria quin imo incognita. Inter Doctores variae quidem de ea | || opinionem certitudo autem hactenus nulla. Verum enim vero Creator omnium maximus omni creaturae certum imposuit Characterem nomenque utpote qui numerat multitudinem Stellarum et omnibus eis nomina vocat. al.CXLVI. Omnes autem mali Daemones, quum Angeli Stellaeque antecedenter fuerint in coelis, nomina Signaque illis â Summo creatore imposita adhuc dum retinent atque per haec ipsissima || illos | citare et compellere omnino necessarium est, quo modo etiam bonos Angelos advocare possumus, prout alibi docui et demonstravi. Scientiam hanc praefatam ab antiquis Patribum Israëliticis Chaldeis aliisque pluribus pie exercitatam ac hodiedum â piis hominibus

practicandam. Exinde enim revelatæ sunt Scientiæ: / Magia, Qabala et Negromantia, quæ posterior apud Aegyptos, Persas | || et Arabes non parum floruit, licet execrandum in modum usurpata, depravata lacerata, hominibus per Sacrilega pacta in Dæmoniorum malorum mancipia se se sponte tradentibum quod certe horrendum auditu est. Propter pessimum igitur hunc abusum ab Ecclesia et Secularibus Magistratibus hæc Ars piè est interdicta atque ideo paucissimos idoneos de ejus praxi libros reperire fas est. Tubam ergo hancce noctram | studio || peculiari adeptam fideliter tibi in bonum tamen finem nequaquam autem in tuum interitum (:qui ex soli abusione nanciscitur:) communicatam legatamque volumus ut pro bono tui ea utaris et commodo v:g: ad levandos thesauros absconditos ad itinera ad Mercaturam ad Navigationem ad bellum et similia ad quæ Spiritus prodesse tibi et inservire possunt uti. / Praxis et experientia satis docebit. | || Dantur ceteroquin alii adhuc vocatus seu citationes Spirituum quæ fiunt per supremos illorum Principes inter semet ipsos habentes sed hi valde difficulter obediunt haud aliter quam cum ingenti strepitu et in forma maxime terribili comparentes non sine ingenti Operatoris periculo.

Hic noster proinde Vocatus Spirituum de quo scripturi sumus Veneri proprius est et ideo à nobis || Tuba | Veneris nuncupatur siquidem mali Dæmones Septem Planetarum Angelis vix non omnes sunt subjecti qui autem huic inserti sunt Libello sub Veneris duntaxat computantur Dominio ex quo capite Libellus Veneris â nobis fuit intitulatus quin etiam isti Planetæ consecrandus est ad cujus descriptionem jam initium facimus teque ad cuncta diligenter / auscultare et attendere monemus. Vale!

Perfectum Scriptumque Londini Anno
MDLXXX. Pridie Nonis Junij. |||

Tubæ Veneris Caput primum

Quomoda Sigillum sive Character Veneris pediciendum

Primum ad Negromanticam hanc operationem nostram requisitum Sigillum Veneris est quod modo sequenti præparandum.

Accipiatur Pars æris Cyprii novi et nunquam usati perficiatur | || ex eo in magnitudine figuræ paulo post delineatæ Lamina quæ scindi debet secundum Planetæ numerum sibi proprium, id est in sex Angulos: cui deinde instrumento ferreo vel chalybeo nova pariter et munda Character insculpatur fiat autem hoc in die Libellus veneri nigro sacer - testode nocte in tertia et decima hora / â Testo Libellus veneri nigro saceroccasu numeranda. Si unius horæ spatium non suffecerit expectandum est usque || ad alteram id est decimam horam in Veneris | enim duntaxat fieri licet horis et quidem (:quod rursus notendum:) in novilunio, quare si una nocte Novilunioin duabus præscriptis horis sigillum perfici nequit pari ratione expectandum est usque ad alterum novilunium. Perfectum ex post Sigillum infumetur in ipsissima die et hora Sigillum.

Fumigium fiat em Speciebus:

Verbena *puscia et Musco.

Involvatur postea in lintheum || novum | atque iterum in tem-pore prædicto Novilunii diei horæque noctu defodiatur in terram penes aquam fluentem effodiatur in subsequenti die / et hora Noviluniipariter de nocte serveturque pro operationis oportunitate.| ||

Sigillum Veneris

Sigillum VenerisSigillum Veneris - 2

Caput Secundum.

Quomodo Tuba Veneris sit præparanda.

Accipiatur Cornu em Tauro vivo dein sumatur Vitriolum in aceto vineo liquefactum cum quo abluatur purgaturque Cornu, quo facto predicto Instrumento Chalybeo cuivis parti insculpantur Characteres uti in mox sequenti adumbratione extant. Tota || autem hæc prædicta Cornu præparatio incluso | tempore in quo id ex tauro abripitur, pari ratone ac de Sigillo antecedenter indicatum est in temporibus diebus et horis Sigillofieri debet quod bene notandum est. Infumetur postea ac involvatur in lintheum / atque unacum Sigillo Sigillo 2infodiatur, effodiatur et in usum conservetur. | ||

Tuba Veneris

Tuba Veneris

Caput Tertium

Quomodo Circulus faciendus

Antequam ad Spirituum Vocatum seu citationem progrediamur de circuli compositione nobis agendum erit, utpote quo Negromantici omnes in suis semper utantur operationibus per hunc tanquam per fortissimum munimentum contra Dæmonum insidiationes | || sese tuentes. Compositio autem circulorum multifaria est, aliqui operantes in ædibus eundem perficiunt crete carbonibus et coloribus; nonnulli in sylvis vel biviis *exorzisantes faciunt gldio vel certis baculis; Alii vero conficiunt circulum ex pergamento cum inscriptione / Divinorum nominum, quem et nos ad nostram oporationem elegimus, prout etiam fortunatiori hæredi cum cæteris requisitis omnibus jamjam | || confectum reliquimus, nec non formam ejus et rationem pro libelli nostri ordine et integritate hic adjungimus. Accipiatur ergo pergamentum sive charta virginea, scindantur ex eo in latitudine pollicari tres circuli. primus in amplitudine sex pedum reliqui duobus vel tribus digitis angustius, postmodum in præfixis temporibus horisque Tomi magiciNomina divina cum coloribus inscribantur uti in subsequenti Circuli videntur | figura. || Circulus postquam confectus infumetur ac defossu in terram hic intermittente ad usum custodiatur. |||

Forma Circuli

Forma Circuli

Caput Quartum

Vocatus Spirituum eorum nomina propris horumque signa quomodo sint facienda.

Nomen primi Spiritus. Mogarip. sigillum.

Mogarip

Vocatus:

Mogarip! Mogarip! Mogarip! Hamka Temach Algazoth Syrath Amilgos Murzocka Imgat Alaja Amgustaroth Horim Suhaja Mogarip! Mogarip! Mogarip! |||

Nomen secundi Spiritus: Amabosar. Sigillum.

Sigillum

Vocatus:

Amabosar! Amabosar! Amabosar! Pharynthos Egayroth Melustaton Castotis Mugos Nachrim Amabosar! Amabosar! Amabosar! |||

Nomen Tertij Spiritus. Alkyzub. Sigillum.

Alkyzub

Vocatus:

Alkyzub! Alkyzub! Alkyzub! Mergastos Hajagit Agaschar Asmodit Burgum Zephar Largon Cherip Galgadim Uriach Alkyzub! Alkyzub! Alkyzub! |||

Nomen Quarti Spiritus: Belzazel. Sigillum

Belzazel

Vocatus:

Belzazel! Belzazel! Belzazel! Thittersa Zapkyos Brusiat Algior Soryam Ferozim Abdizoth Mulosin Belzazel! Belzazel! Belzazel! |||

Nomen Quinti Spiritus: Falkaroth. Sigillum.

Falkaroth

Vocatus:

Falkaroth! Falkaroth! Falkaroth! Hymelion Lothaia Estachar Indos Nomirim Hamach Felogon Morgoseos Angar Arastus Falkaroth! Farkaroth! Farkaroth! |||

Nomen Sexti Spiritus: Mephgazub. Sigillum

Mephgazub

Vocatus:

Mephgazub! Mephgazub! Mephgazub! Samanthos Garamtin Algaphonteos Zapgaton Osachfat Mergaim Hugal Zerastan Alcasatti Mephgazub! Mephgazub! Mephgazub! |||

Quomodo hæc Sigilla Spirituum sint facienda

Accipiatur Cera viridis cui misceatur de fuligine, fiant ex ea assulæ rotundæ inseranturque in eas instrumento chalybeo Sigillum hujusce Spiritus qui citari intenditur. fiant hæc sicut cætera antedicta simili ratione in tempore die et hora Cerasuffitus cum defossu hic intermittatur verum ad opus custodiatur. |||

Quomodo Libellus iste sit consecrandus.

Libellus (:cui Spirituum nomina et Vocatus inscripti sunt:) antecedenter consecretur necesse est: uti nimirum antiqui fecerunt Magi qui similium librorum consecrationem ita instituere ut apperiendo duntaxat librum spiritus max comparere coëgissent, quod tamen nobis nimium videtur || periculosum præsertim si talis liber infortuite in manus hominum hanc artem penitus ignorantium incidat. Quare libellum nostrum sequenti consecrare libuit modo. Fiat Libellus ex Pergamento cui imprimis insignatur Character Pergamentoet si libet / Imago quædam Planetæ hujus figuram repræsentans cum Imago quædam PlanetæSigno super Caput ejus. Libellus intituletur:

Libellus Veneri nigræ Sacer. ||

Ante Vocatum Spirituum scribatur | in Rubrica Tuba Veneris ad Normam hujus nostri Libelli, qui â me ipso consecratus atque cum reliquis omnibus appertinentiis posteritati relictus est, si secus fortuna hæc omnia tibi ad manus decreverit. Integer proinde libellus in sæpe dictis temporibus Rubrica Tuba Venerisconscribi debet ad quod ulterius requiritur penna ex columba atque attramentum calcanto compositum et a nemine usatum || etiam viridi rubeoque colore | pro libitu uti potest, nam hi colores Planetæ nostro omnino grati sunt.

Libellus postquam compositus et / conscriptus est infumicetur. dein accipiatur aqua Vitrioli cum qua manus impleatur et liber bapticetur dicendo.

Veneri nigrum te Sacro libellum
Veneris esto Tuba tibi nomen
incolis tremena sitque bene notum
Omnibus | Orci. ||

O Magne Princeps Anaël Olympi!
Te rogo supplex robora Volumen
tuo qui perenni semper honori
fonte lavatur.

Veneris horis Dæmon ut inscriptus
advolet velox hæc si Tuba cantat
qua volo præstet, faciat invitus.
Placidus adsta! /

Hoc facto rursum Libellus infumetur atque in pannum vel viridum vel rubrum involvetur, subdatur supter terram cum cæteris rebus || et | in tempore præscripto effodiatur et pro usu conservetur.

Quomodo operatio instituenda sit

Si omnia hæc antedicta tandem rite præparata promptaque ad manus fuerint atque operator se se ipsum satis probaverit præparaveritque idoneum et animosum (:pro uti id imperterritum magnanimumque | omnino desiderat virum:) accedat || in eodem / sæepe indicato tempore hora et nocte Volumi magicilocum ab omni hominum perturbatione securum vel in ædibus vel melius in

Sylvia biviisque absitis atque desertis, disponat ibi circulum et uupendat Sigillum Sylvia Sigillumsuper collum, faciat fumigium et incipiat citare Spiritum ex numero assignato a se electum. Totum autem Vocatum per Spiritum SigillumTubam pronunciet vocetque Spiritum | || suo nomine tum ab initia citationis tum in fine sed semper cum aliqua pausa.

Advenientem Spiritum salutet modo sequenti:

Salve nobilis ac obediens Spiritus (: nominetur hic Spiritus suo nomine 🙂 Impero tibi per tremendum nomen Adonai et per hoc Sigillum (: monstret Spiritui Sigillum 🙂 Angeli / Anaëlis Principis Regentis Planetæ Veneris ut quietem te exhibeas | || et tranquillum atque in omnibus quæ tibi mandaturus sum voluntatem meam adimpleas. Hoc tibi iterato præcipio per Deum Patrem Filium et Spiritum Sanctum et per Triumphatorem Dominum Jesum Christum qui venturus est judicare seculum per ignem.

Post hæc Spiritus Magistrum interragobit quare fuerit citatus, quidnam præcipiat? et desideret atque hoc Magister clare et distincte denominet. ubi notandum quad si Spiritum || in aliquibus pertinaces sese ostenderent, |accipiatur Sigillum Magister Spiritum, detur super ignem vel carbones cum quibus fumigium factum est, / vel si fumigio non utatur (:sicut etiam adeo necessarium non est:) porrigatur Sigillum super candelam ardentem ut fiat calidum et imponatur super illud Sigillum istius Spiritus qui citatur per hoc enim enormiter cruciantur Spiritus et rogabunt magistrum ut cesset illos tormentare et non amplius resistant adimplere ejus | voluntatem. || Non tamen in petitionibus et desideriis Magister nimium excedat, suaserim ne forte Divini Numinis iram provocet; nec inconstantem astutis us monstret spiritibus aut vaticillantem nec minus conditiones ab iis proponendas acceptet. Sed animo forti ac constanti petitionibus â se Spiritibus semel propositis / insistat et Spirituum forte simultaneas difficultates vel etiam minas nauci floccique faciat secus Dominii | sui in || Spiritus frustraretur. Non minus cavendum est, ne Spirituum assistentia pro perpetrandis impiis ac sceleratis facinoribus utatur ad quod quidem eo promptiores se se ostenderent Spiritus: verum sic summum sane anima pateretur detrimentum nam dum suum in Dæmones vellet exercere Dominium animam suam in horrendum illorum traderet mancipatum. Quare paucis rursum de omni abusu artis hujus cunctos et singulos | fideliter || dehortamur. Quod si itaque Spiritus mandata seu voluntatem Magistri adimpleverint licentientur modo sequenti: /

Valedictio Spirituum.

Hæc fit sicut Vocatus per Tubam Valedictio Spirituumhisce verbis:

Norcados Fenoram Anosiren (:vocetur hic Spiritus suo nomine semel et pergatur:) Oparcliim Amosan Zezaphilos Aspairath Anthyras Zyriffon. | ||

His auditis Spiritum mox fient invisibiles et magistro facta pro libitu benedictione e Circulo egredi est licitum. /

Quæ ulterius adhuo in operatione observanda sunt.

Si cum sociis fiat experimentum Ille tantum unicus loquatur Spiritibus, qui Magistrum agit, et illos advocat, reliqui omnes silentium observent. Quod si Spiritus ad adferendum | Thesauros et nummos || compellantur sic pecuniis vel Thesauro imponi debet, Sigillum loquator magister spiritusex post evacuetur Thesaurus ex vasibus suis et in aliud vas novum prius perfurmatum et benedictum transferatur. Hisce igitur libello nostro finem imponimus. Tu vero amice Lector! de ejus abusu cave quæ hic scripta sunt bene perpende ne quid obliviscaris / attendas et si quid || agis prudenter | agas atque animo imperterrito et constanti perficias et magno tibi erit utilitati et solatio.

Ast unicum adhuc restat te admoneamus ut in bono operis successu pauperum quam optime benefaciendo sis memor. Et sic tum in hac tum in altera vita beatus eris at propitius erit omnibus nobis ille qui venturus est judicare vivos et mortuos cujus Regni non erit Finis. 

Torna a Archivio: Testi magici

CONSULTA ISMAELL
Per contattare Ismaell è sufficiente
cliccare qui
e compilare il modulo contatti,
un metodo veloce ed efficace.
Comunicato Importante!
Sta accadendo in questi ultimi giorni un invasione di mail in rete, mail commerciali ed assolutamente non di carattere esoterico, dove personaggi che si definiscono medium, sensitivi, veggenti, etc. fanno intendere di aver analizzato una vostra realtà e vi danno comunicazione (giocando sulla statistica) di essere in grado di aiutarvi. -> Leggi tutto
Ultimo aggiornamento

3 dicembre 2019