magia rossa legamenti d'amore
  ismaell.net   ismaell.net   ismaell.net  
magia rossa legamenti d'amore

Testi magici: Tabula bonorum angelorum invocationes – Dr. John Dee

Invocations or Calls

 

 

Ruota 1 - Libri Magici - Ismaell

Schema 1 - Libri Magici - Ismaell

Schema 2 - Libri Magici - Ismaell

Die

20 aprilis 158720 Aprilis, 1587.

thus reformed by Raphael.

Tabula Bonorum - Libri Magici - Ismaell

Tabula Bonorum 2 - Libri Magici - Ismaell

Tabula Bonorum 3 - Libri Magici - Ismaell

Tabula Bonorum 4 - Libri Magici - Ismaell

Tabula Bonorum 5 - Libri Magici - Ismaell

Tabula Bonorum 6 e regole - Libri Magici - Ismaell

Quater Tria, Nomina Dei, (ex quatuor lineis
Spiritus Sancti extracta) quæ, omnes
Super Terram, Creaturas gubernant,
(tam Invisibiles, quam visibiles)
Duodecim gestata Vexillis

Ruota della Tabula Bonorum - Libri Magici - Ismaell

 

+

Fundamentalis ad DEVM Supplicatio, et Obtestatio
pro Angelorum Bonorum, benigno, habendo
Ministerio

O IEOVA ZEBAOTH, Diuinam tuam Potentiam, Sapientiam, et Bonitatem, enixissimè Invoco et Imploro (Ego Ioannes Dee, Seruulus tuus indignus) et mihi semper fauorabilem, assistentemque esse, humillimè, et fideliter peto: in omnibus meis factis, verbis et Cogitationibus, laudem, honorem et gloriam tuam concernentibus, promouentibus vel procurantibus: Et per hæc 12 Mystica Nomina tua, ORO, IBAH, AOZPI, MOR, DIAL, HCTGA, OIP, TEAA, PDOCE, MPH, ARSL, GAIOL, Diuinam et Omnipotentem Maiestatem tuam ardentissimè Obtestor et Obsecro: Vt fideles omnes tui Spiritus Angelici (quorum Mystica Nomina, hoc libro continentur expressa, breuissimeque notantur Officia,) in quibuscunque Mundi partibus fuerint, et quocunque posthac tempore vitæ meæ, à me (prædicto Ioanne) per peculiaria illis Dominantia, siue Imperitantia Sancta tua Nomina (hoc itidem libro contenta) fuerint VOCATI, VT citissime ad me (prædictum Ioannem) veniant: visibiles, affabiles, placidique mihi appareant: ac mecum, iuxta voluntatem meam, visibiles morentur: et ut à me, et ex aspectu meo, per me rogati recedant: ET propter te, et illam quam tibi, in 12 illis Mysticis, supra expressis, Nominibus, debent Reuerentiam et Obedientiam, Vt mihi etiam (Ioanni præfato) amicè SATISFACIANT, omni et quocunque tempore vitæ meæ, In Omnibus et Singulis, ad eos, (Omnes, aliquos, vel aliquem eorum) factis vel faciendis Petitionibus meis, quibuscunque: Cito, bene, plenè, perfecteque præstandis perficiendis et complendis, iuxta eorum virtutes, ac potentias, tam generales, quam proprias, propriaque illis à te (O DEVS) iniuncta commissaque Officia et Ministeria. AMEN

Per te, IESV CHRISTE,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

VIGINTI QVATVOR SENIORVM (de quibus
in Apocalypsi Beati Ioannis est mentio) ex
Patris, Filij et Spiritus Sancti lineis, collecta
Nomina: Istorum Bonorum Angelorum
Munus est, Hominibus, Rerum humanarum
Scientiam, Iudiciumque impertire, &c
.

-------------------------------------------------
 ???????????Numen Diuinum BATAIVA, siue BATAIVH.
-------------------------------------------------
??????????? Abioro, siue Habioro
??????????? Aaoxaif
ORIENS????? Htmorda
??????????? Haozpi, siue Ahaozpi
??????????? Hipotga
??????????? Autotar
-------------------------------------------------
??????????? Numen Diuinum ICZHHCA, siue ICZHHCL
-------------------------------------------------
??????????? Aidrom, siue Laidrom
??????????? Aczinor
MERIDIES??? Lzinopo
??????????? Lhctga, siue Alhctga
??????????? Lhiansa
??????????? Acmlicu
?????????????? b
-------------------------------------------------
??????????? Numen Diuinum RAAGIOS, siue RAAGIOL
-------------------------------------------------
??????????? Srahpm, siue Lsrahpm
??????????? Sailnou [Saiinou?]
OCCIDENS??? Laoaxrp
??????????? Lgaiol, siue Slgaiol
??????????? Ligdisa?????????? ch
??????????? Soaixnt
-------------------------------------------------
??????????? Numen Diuinum EDLPRNA, siue EDLPRNA~
??????????? Aetpio, siue AAetpio
??????????? Adoeoet
??????????? Alndood
SEPTENT.??? Apdoce, siue Aapdoce
??????????? Arinnap
??????????? Anodoin
-------------------------------------------------

 

SEX SENIORVM Orientalium Invitatio

O vos Sex SENIORES, Orientales, præpotentes, fidelesque Omnipotentis DEI nostri Ministri, In Nomine eiusdem DEI, (Vnius et Trini) O vos (inquam) ABIORO, siue HABIORO, AAOXAIF, HTMORDA, HAOZPI, siue AHAOZPI, HIPOTGA et AVTOTAR, per vobis peculiariter prædominans Diuinum Numen, Nomenque Angelicum BATAIVA, siue BATAIVH, Ego Ioannes Dee, fidelis eiusdem Omnipotentis Dei Seruulus, à vobis omnibus, coniunctim, et quomodocunque diuisim, amicè, vehementer, et confidenter requiro et Peto, VT posthac, quocunque tempore voluero, per reliquum totius vitæ meæ cursum, vel omnes vos, vel ex vobis, illi quos ego nominauero (per prædictum Mysticum Diuinumque Nomen BATAIVA siue BATAIVH, à me, præfato Ioanne, Vocati, Invocati, siue requisiti) statim et sine mora, mihi, prædicto Ioanni, Adesse, visibiles, affabiles ac placidi Præterea adeo Fauorabiles mihi esse velitis, VT Petitiones meas omnes et quascunque, DE RERVM HVMANARVM SCIENTIA ET IVDICIO, alijsque rebus, vestro, Diuinitus assignatis, pertinentibusque Officio, siue Ministerio (vobis omnibus, vni, vel pluribus), factas faciendasque, Cito, bene, verè, planè, plene, perfecteque præstare, perficere et complere velitis: iuxta vestrarum virtutum, potentiarum, Officiorumq siue Ministeriorum vestrorum Mensuram, à DEO Omipotente vobis concreditam et commissam. AMEN.

Per Sanctum Dei Nomen,
BATAIVA, siue BATAIVH
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

SEX SENIORVM Meridionalium, Invitatio

O vos Sex SENIORES Meridionales, præpotentes, fidelesque Omnipotentis DEI nostri Ministri: In Nomine eiusdem Dei (vnius et Trini) O vos, (inquam,) AIDROM, siue LAIDROM, ACZINOR, LZINOPO, Lhctga, siue ALHCTGA, LHIANSA, et ACMLICV per vobis peculiariter prædominans Diuinum Numen Nomenque Angelicum ICZHHCA siue ICZHHCL, Ego Ioannes Dee, fidelis eiusdem Omnipotentis DEI Seruulus, à vobis Omnibus, (coniunctim, et quomodocunque diuisim,) amicè, vehementer et confidenter requiro et Peto, VT posthac, quocunque tempore voluero, (per reliquum totius vitæ meæ cursum,) vel omnes vos, vel ex vobis, illi, quos ego Nominauero, (per prædictum Mysticum Diuinumque Nomen ICZHHCA siue ICZHHCL, à me, præfato Ioanne, VOCATI, Invocati, siue requisiti) Statim et sine mora, mihi, prædicto Ioanni, Adesse, visibiles, affabiles ac placidi: Præterea adeo mihi Fauorabiles esse velitis, VT Petitiones meas omnes et quascunque, DE RERVM HVMANARVM SCIENTIA, ET IVDICIO, alijsque rebus, vestro, diuinitus assignatis, pertinentibusque Officio, siue Ministerio, (vobis Omnibus vni, vel pluribus) factas faciendasque, Cito, bene, verè, planè, plenè perfecteque præstare, perficere, et complere velitis: iuxta vestrarum virtutum, Potentiarum Officiorumque siue Ministeriorum vestrorum Mensuram, à DEO Omnipotente, vobis concreditam, et commissam. AMEN

Per sanctum DEI Nomen
ICZHHCA, siue ICZHHCL
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

SEX SENIORVM Occidentalium Invitatio

O vos Sex SENIORES Occidentales, præpotentes, fidelesque Omnipotentis DEI nostri Ministri: In Nomine eiusdem Dei, (vnius et Trini) O vos, (inquam) SRAHPM, siue LSRAHPM SAIINOV, LAOAXRP, LGAIOL siue SLGAIOL, LIGDISA, SOAIXNT per vobis peculiariter prædominans Diuinum Numen Nomenque Angelicum RAAGIOS, siue RAAGIOL, Ego Ioannes Dee, fidelis eiusdem Omnipotentis DEI Seruulus, à vobis omnibus, (coniunctim et quomodocunque diuisim) amicè vehementer et confidenter requiro et Peto, VT posthac, quocunque tempore voluero, (per reliquum totius vitæ meæ cursum) vel omnes vos, vel ex vobis, illi, quos ego Nominauero (per prædictum Mysticum, Diuinumque Nomen RAAGIOS siue RAAGIOL à me, præfato Ioanne, VOCATI, Invocati, siue requisiti) statim et sine mora, mihi, prædicto Ioanni, Adesse, Visibiles, affabiles ac placidi: Præterea adeo mihi Fauorabiles esse velitis, VT Petitiones meas omnes et quascunque DE RERVM HVMANARVM SCIENTIA ET IVDICIO, alijsque rebus, vestro diuinitus assignatis pertinentibusque Officio siue Ministerio, (vobis omnibus, vni vel vestrum pluribus) factas faciendasque, Cito, bene, verè, plane, plene, perfecteque præstare perficere et complere velitis: iuxta vestrarum virtutum, Potentiarum, Officiorumque siue Ministeriorum vestrorum Mensuram, à DEO Omnipotente vobis concreditam et commissam. AMEN.

Per Sanctum DEI Nomen
RAAGIOS, siue RAAGIOL
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

SEX SENIORVM Septentrionalium Invitatio.

O vos Sex SENIORES Septentrionales, Præpotentes, fidelesque Omnipotentis DEI nostri Ministri: In Nomine eiusdem DEI (vnius et Trini) O vos, (inquam,) AETPIO, siue AAETPIO, ADOEOET, ALNDOOD, APDOCE, siue AAPDOCE, ARINNAP et ANODOIN per vobis peculiariter prædominans Diuinum Numen, Nomenque Angelicum EDLPRNA, siue EDLPRNA~, Ego Ioannes Dee fidelis eiusdem Omnipotentis DEI Servulus, à vobis omnibus, (coniunctim, et quomodocunque diuisim,) amicè, vehementer et confidenter requiro et Peto, VT posthac, quocunque tempore voluero, per reliquum totius meæ vitæ cursum, vel omnes vos, vel ex vobis, illi, quos Ego nominauero (Per prædictum Mysticum, Diuinumque Nomen EDLPRNA siue EDLPRNA~ à me, præfato Ioanne, VOCATI, Invocati, siue requisiti) Statim, et sine mora mihi (prædicto Ioanni) Adesse, visibiles, affabiles, ac placidi; præterea adeo Fauorabiles mihi velitis esse, VT Petitiones meas omnes et quascunque DE RERVM HVMANARVM SCIENTIA ET IVDICO alijsque rebus, vestro, diuinitus assignatis pertinentibusque Officio siue Ministerio (vobis omnibus, vni vel pluribus vestrum) factas, faciendasque, Cito, bene, vere, plane, plene, perfecteque præstare, perficere et complere velitis iuxta vestrarum virtutum, Potentiarum Officiorumque siue Ministeriorum vestrorum Mensuram à DEO Omnipotente, vobis concreditam & commissam: AMEN

Per Sanctum DEI Nomen
EDLPRNA siue EDLPRNA~
AMEN
D
DDD
D
D
D


 

NOMINA SEDECIM BONORVM ANGELORVM
Peritissimorum & Potentium in MEDICINA
Curisque Morborum: Annexis sedecim Caco-
dæmonum nominibus, qui morbos inferre possunt: &c
.

--------------------------------------------------------
???????????? Nomina Diuina IDOIGO??? ARDZA
--------------------------------------------------------
ORIENS?????? Czns, siue Czons?????????????? Xcz????? OGIODI
???????????? Tott, siue Toitt?????????????? Ato????? AZDRA
???????????? Sias, siue Sigas?????????????? Rsi
???????????? Fmnd, siue Fmond?????????????? Pfm
--------------------------------------------------------
???????????? Nomina Diuina ANGPOI??? VNNAX
--------------------------------------------------------
MERIDIES???? Aira, siue Aigra?????????????? Xai????? IOPGNA
???????????? Ormn, siue Orpmn?????????????? Aor????? XANNV
???????????? Rsni, siue Rsoni?????????????? Rrs
???????????? Iznr, siue Izinr?????????????? Piz
--------------------------------------------------------
???????????? Nomina Diuina OBGOTA AABCO (Olgota Oalco?*)
--------------------------------------------------------
OCCIDENS???? Toca, siue Togco (Taco, siue Tagco?)??? ATOGBO
??????????????????????????????????????????? Mto
???????????? Nhdd, siue Nhodd?????????????? Onh????? OCBAA
OCCIDENS???? Paax, siue Patax (Faax, siue Fatax?)
????????????????????? ??????????????????????Cpa (Cfa?)
???????????? Saix, siue Saaix (Saiz, siue Saaiz?)
??????????????????????????????????????????? Hsa
--------------------------------------------------------
???????????? Nomina Diuina NOALMR OLOAG
--------------------------------------------------------
SEPTENTRIO?? Opmn, siue Opamn?????????????? Mop????? RMLAON
???????????? Apst, siue Aplst?????????????? Oap????? GAOLO
???????????? Scio, siue Scmio?????????????? Csc
???????????? Vasg, siue Varsg?????????????? Hua
--------------------------------------------------------

[* NOTE: Manuscript has alternate letters written underneath, e.g.:

???? OBGOTA AABCO
????? L???? O L

?

 

QVATOR BONORVM ANGELORVM Orientalium
in MEDICINA et Curis Morborum peritissi-
morum et Potentium Invitatio

O vos Quatuor Angeli Lucis, CZNS, siue CZONS, TOTT siue TOITT, SIAS siue SIGAS, FMND, siue FMOND, in Orientali Mundi parte, Medicinalium DEI Virtutum Sanitatum et Curationum Dispositores et Ministri Potentes: In Nomine Omnipotentis, Viui et Veri Dei, Ego Ioannes Dee (eiusdem DEI gratia, Cælestis Hierusalem futurus Ciuis) PER reuerentiam et Obedientiam, quam eidem DEO nostro debetis, et per hæc Diuina illius, ac Mystica Nomina, IDOIGO et ARDZA, à vobis omnibus et singulis, serio, vehementer et confidenter requiro et Peto, VT mihi, (Ioanni prædicto) posthac, quocunque temporis momento voluero, durante vita mea naturali, Adesse, ac mihi placidi, visibiles, et FAVORABILES esse velitis, in Omnibus meis Petitionibus quam citissime, perfectissime, plenissimeque perficiendis et complendis: quas à vobis, omnibus vel vestrorum aliquibus vel aliquo, per hæc DEI Nomina (præfata), IDOIGO et ARDZA Petiuero: et quas per vestram virtutem, Potentiam, peculiaremque vestrorum Officiorum siue Ministeriorum Medicinalium quorumcunque tenorem, ac rationem, citissimè perfectissimè, plenissime, placidissimeque præstare, perficere complereque poteritis: AMEN

Per hæc prædicta Sacrosancta
DEI Nomina
IDOIGO et ARDZA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

QVATVOR BONORVM ANGELORVM Meri-
dionalium, in MEDICINA et Curis Mor-
borum Peritissimorum et Potentium Invitatio:

O vos Quatuor Angeli Lucis AIRA, siue AIGRA, ORMN, siue ORPMN, RSNI, siue RSONI, IZNR siue IZINR, in Meridionali Mundi parte, Medicinalium DEI Virtutum, Sanitatum, et Curationum Dispositores et Ministri Potentes: In Nomine Omnipotentis, viui et veri DEI, Ego Ioannes Dee (eiusdem Dei gratia, Cælestis Hierusalem futurus Ciuis) Per Reuerentiam et Obedientiam quam eidem DEO nostro debetis: Et per hæc Diuina illius ac Mystica Nomina ANGPOI et VNNAX, à vobis omnibus et singulis, serio, vehementer et confidenter requiro et Peto, VT mihi (Ioanni prædicto) posthac, quocunque temporis momento voluero, durante vita mea naturali, Adesse, ac mihi placidi visibiles, et FAVORABILES esse velitis, in omnibus meis Petitionibus quam citissimè, perfectissimè, plenissimeque perficiendis et Complendis: quas à vobis, omnibus, vel vestrorum aliquibus vel aliquo, per hæc DEI Nomina præfata ANGPOI et VNNAX Petiuero: et quas per vestram virtutem, Potentiam, peculiaremque vestrorum Officiorum, siue Ministeriorum Medicinalium quorumcunque tenorem ac rationem, citissimè, perfectissimè, plenissimè, placidissimeque præstare, perficere, complereque poteritis. AMEN

Per hæc sacrosancta Dei Nomina
ANGPOI et VNNAX
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

QVATVOR BONORVM ANGELORVM Occidentalium
in MEDICINA et Curis Morborum, Peri-
tissimorum et Potentium, Invitatio.

O vos quatuor Angeli Lucis TOCO, siue TOGCO, NHDD, siue NHODD, PAAX, siue PATAX, SAIX siue SAAIX in Occidentali Mundi parte, Medicinalium DEI virtutum, Sanitatum, et Curationum Dispositores et Ministri potentes: In Nomine Omnipotentis, viui et veri DEI, Ego Ioannes Dee (eiusdem DEI gratia, Cælestis Hierusalem futurus Ciuis) Per Reuerentiam et Obedientiam, quam eidem DEO nostro debetis: et per hæc Diuina illius ac Mystica Nomina OBGOTA, et AABCO, à vobis omnibus et singulis, seriò, vehementer, constanter, et confidenter requiro et Peto, VT mihi (Ioanni prædicto) posthac, quocunque temporis momento voluero, durante vita mea naturali, Adesse, ac mihi placidi, visibiles, affabiles, et FAVORABILES esse velitis, in omnibus meis Petitionibus quam citissimè, perfectissimè, plenissimeque perficiendis et Complendis: quam à vobis, (omnibus, vel vestrorum aliquibus, vel aliquo) per hæc DEI Nomina (præfata) OBGOTA et AABCO petiuero: et quas per vestram virtutem, potentiam, peculiaremque vestrorum Officiorum, siue Ministeriorum Medicinalium quorumcunque tenorem ac rationem, citissimè, perfectissimè, plenissime, placidissimeque præstare, perficere, complereque poteritis. AMEN

Per hæc sacrosancta DEI Nomina
OBGOTA, et AABCO
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

QVATVOR BONORVM ANGELORVM Septentriona-
lium, in MEDICINA et Curis Morborum Pe-
ritissimorum et Potentium, Invitatio.

O vos Quatuor Angeli Lucis OPMN siue OPAMN, APST siue APLST, SCIO, siue SCMIO, VASG siue VARSG, in Septentrionali Mundi parte, Medicinalium DEI Virtutum, sanitatum et Curationum Dispositores et Ministri Potentes: In Nomine Omnipotentis, viui et veri DEI, Ego Ioannes Dee (eiusdem Dei gratia, Cælestis Hierusalem futurus Ciuis) Per Reuerentiam et Obedientiam, quam eidem DEO nostro debetis, et Per hæc Diuina illius ac Mystica Nomina NOALMR et OLOAG, à vobis omnibus et singulis, seriò, vehementer, constanter et confidenter requiro et Peto, VT mihi (Ioanni prædicto) posthac, quocunque temporis momento voluero, durante vita mea naturali, Adesse, ac mihi placidi, visibiles, affabiles, et FAVORABILES esse velitis, in omnibus meis Petitionibus quàm citissimè, perfectissimè plenissimèque præstandis, perficiendis et Complendis, quas à vobis, (omnibus, vel vestrorum aliquibus, vel aliquo) per hæc Dei Nomina (præfata) NOALMR et OLOAG petiuero: et quas per vestram virtutem, Potentiam, peculiaremque vestrorum Officiorum, siue Ministeriorum Medicinalium quorumcunque tenorem ac rationem, citissime, perfectissimè, plenissimè, placidissimeque, præstare, perficere, Complereque poteritis. AMEN

Per hæc sacrosancta DEI Nomina,
NOALMR et OLOAG,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

NOMINA SEDECIM BONORVM ANGELORVM
Qui in METALLORVM Inventione, Collectione,
vsu et virtute: ac etiam in LAPIDVM Coagula-
tione, virtuteque periti, et Potentes sunt
: &c.

--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina LLACZA??? PALAM
--------------------------------------------------------
ORIENS ?????Oyub, siue Oyaub???????????? Xoy??????? AZCALL
??????????? Paoc, siue Pacoc???????????? Apa??????? MALAP
??????????? Rbnh, siue Rbznh???????????? Rrb
??????????? Diri, siue Diari???????????? Pdi
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina ANAEEM??? SONDN
--------------------------------------------------------
MERIDIES??? Omgg, siue Omagg???????????? Xom??????? MEEANA
??????????? Gbal, siue Gbeal???????????? Agb??????? NDNOS
??????????? Rlmu, siue Rlemu?????????? ??Rrl
??????????? Iahl, siue Iamhl???????????? Pia
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina NELAPR??? OMEBB
--------------------------------------------------------
OCCIDENS??? Magm, siue Malgm???????????? Mma???? ???RPALEN
??????????? Leoc, siue Leaoc???????????? Ole??????? BBEMO
??????????? Vssn, siue Vspsn???????????? Cus
??????????? Ruoi, siue Ruroi???????????? Hru
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina VADALI??? OBAVA
--------------------------------------------------------
SEPTENTRIO? Gmnm, siue Gmdnm???????????? Mgm??????? ILADAV
??????????? Ecop, siue Ecaop???????????? Oec??????? AVABO
??????????? Amox, siue Amlox???????????? Cam
??????????? Brap, siue Briap??????? ?????Hbr
--------------------------------------------------------

 

Orientalium QVATVOR BONORVM ANGELORVM,
in METALLIS, et LAPIDIBVS Peritorum, &
Potentium, Invitatio
.

O vos QVATVOR ANGELI LVCIS, fideles DEI (Creatoris nostri) Ministri: O vos (inquam) OYVB, siue OYAVB, PAOC, siue PACOC, RBNH, siue RBZNH, et DIRI, siue DIARI, in Mundi parte Orientali Dominantes, ac (ex DEI dispensatione et Dono peculiari) in Metallicarum venarum, siue Metallorum Inventione, Materiæ Metallicæ Collectione, siue Coaceruatione, Metallorum vsu et virtute: Nec non in LAPIDVM Coagulatione et virtute; alijsque multis (de Metallorum Lapidumque loco, collectione, Natura, proprietate, virtute et vsu Secretis et Arcanis, Peritissimi et Potentissimi: Ego Ioannes Dee, Omnipotentis, viui, et veri DEI (ipsius IEOVA ZEBAOTH) humilis et deuotus Servulus: in Nomine eiusdem Dei nostri, et Per inevitabilem, quam eidem DEO nostro, in nominibus istis, Notificato, videlicet, LLACZA et PALAM, debetis Reuerentiam et Obedientiam, à vobis omnibus et Singulis, vehementer et confidenter requiro et Peto, VT mihi, (prædicto Ioanni) totius meæ reliquæ vitæ, quocunque voluero tempore, Benigni, placidi, visibiles, affabilesque Adesse velitis: Adeoque mihi (eidem Ioanni) FAVORABILES esse dignemini, VT Petitiones meas omnes et quascunque, vobis, omnibus, quibuscunque, vel cuicunque vestrum, propositas factasve, et proponendas, faciendasve, Citissime, euidentissimè, certissimè, perfectè, pleneque perficere, et per implere velitis: Sub hac tamen arctari Conditione contentus sum, quòd dictæ Petitiones meæ, totaliter, vel maxima ex parte, vel aliquo saltem modo, peculiarem vestram (supra expressam) circa Metalla vel Lapides, peritiam virtutem, Potentiam, facultatemve respiciant: Ac etiam cum debita Contestatione dictorum Diuinorum Nominum LLACZA et PALAM per me (prædictu Ioannem) à vobis, vestrum aliquibus, vel aliquo, requirantur siue petantur: AMEN

Per dicta sancta et Mystica DEI Nomina
LLACZA et PALAM
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Meridionalium QVATVOR BONORVM ANGELORVM
in METALLIS et LAPIDIBVS Peritorum
& Potentium Invitatio

O vos QVATVOR ANGELI LVCIS, fideles, DEI (nostri Creatoris) Ministri: O vos (inquam) OMGG, siue OMAGG, GBAL, siue GBEAL, RLMV, siue RLEMV, et IAHL, siue IAMHL in Mundi parte Meridionali Dominantes, ac (ex DEI dispensatione et dono peculiari) in Metallicarum venarum, siue Metallorum Inventione, Materiæ Metallicæ collectione siue Coaceruatione, Metallorum vsu, et virtute: Nec non in LAPIDVM COAGVLATIONE et virtute: alijsque multis (De Metallorum, Lapidumque loco, collectione, natura, proprietate, virtute et vsu) Secretis et Arcanis Peritissimi et Potentissimi: Ego Ioannes Dee, Omnipotentis, viui et veri Dei (ipsius IEOVA ZEBAOTH) humilis et deuotus Servulus. In Nomine eiusdem DEI nostri, et Per inevitabilem, quam eidem DEO nostro (in nominibus istis Notificato) videlicet, ANAEEM et SONDN, debetis Reuerentiam et Obedientiam, à vobis, omnibus et singulis, vehementer, constanter et confidenter requiro et peto, VT mihi (prædicto Ioanni) totius meæ reliquæ vitæ, quocunque voluero tempore, benigni, placidi, visibiles, Affabilesque Adesse velitis: Adeoque mihi (eidem Ioanni) FAVORABILES esse dignemini, VT Petitiones meas omnes, et quascunque, vobis, omnibus, quibuscunque vel cuicunque vestrûm, propositas, factasve, et proponendas, faciendasve, Citissimè, euidentissimè, certissimè, perfecte, pleneque præstare, perficere et perimplere velitis: Sub hac tamen conditione arctari contentus sum: Quòd dictæ Petitiones meæ, totaliter, vel maxima ex parte, vel aliquo saltem modo, peculiarem vestram, (supra expressà) circa Metalla vel lapides, peritiam, virtutem, potentiam, facultatemve respiciant: Ac etiam cum debita Contestatione dictorum Diuinorum Nominum ANAEEM et SONDN, per me (prædictum Ioannem) à vobis, vestrum aliquibus, vel aliquo requirantur, siue Petantur: AMEN:

Per dicta Sancta et Mystica DEI Nomina
ANAEEM et SONDN
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Occidentalium QVATVOR BONORVM ANGELORVM
in METALLIS et LAPIDIBVS Peritorum
& Potentium, Invitatio

O vos QVATVOR ANGELI LVCIS, fideles, DEI (nostri Creatoris) Ministri Ô vos (inquam) MAGM siue MALGM, LEOC, siue LEAOC, VSSN siue VSPSN, et RVOI, siue RVROI, in Mundi parte Occidentali Dominantes ac ex DEI dispensatione, et dono peculiari) in Metallicarum venarum, siue Metallorum Inventione, Materiæ, Metallicæ Collectione, siue Coaceruatione, Metallorum vsu, et virtute: Nec non in LAPIDVM COAGVLATIONE et virtute: alijsque multis (De Metallorum Lapidumque Loco, collectione, natura, proprietate, virtute, et vsu) Secretis et Arcanis Peritissimi et Potentissimi: Ego, Ioannes Dee, Omnipotentis, viui et veri DEI (ipsius IEOVA ZEBAOTH) humilis et deuotus Servulus: IN NOMINE eiusdem DEI nostri, ET Per inevitabilem, quam eidem DEO nostro (in nominibus istis Notificato) videlicet NELAPR et OMEBB debetis Reuerentiam et Obedientiam, à vobis, omnibus et singulus, vehementer, constanter, et confidenter requiro et Peto, VT mihi, (prædicto Ioanni) totius meæ reliquæ vitæ, quocunque voluero, tempore, benigni, placidi, visibiles, Affabilesque Adesse velitis: Adeoque mihi (eidem Ioanni) FAVORABILES esse dignemini, VT Petitiones meas omnes et quascunque, vobis, omnibus, quibuscunque vel cuicunque vestrum propositas, factasve, et proponendas faciendasve (aliquo modo peculiarem vestram, supra expositam; circa Metalla vel Lapides, peritiam, virtutem, Potentiam facultatemve respicientes aut concernentes: ac etiam cum debita contestatione dictorum Diuinorum Nominum NELAPR et OMEBB requisitas vel petitas) Citissimè, euidentissimè, certissimè, perfecte, pleneque præstare, perficere, et perimplere velitis: AMEN

Per dicta sancta et Mystica Dei Nomina
NELAPR et OMEBB
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Septentrionalium QVATVOR BONORVM ANGELORVM
in METALLIS, et LAPIDIBVS, Peritorum,
& Potentium, Invitatio D D D

O vos QVATVOR ANGELI LVCIS, fideles, DEI (nostri Creatoris) Ministri, Ô vos (inquam) GMNM, siue GMDNM, ECOP, siue ECAOP, AMOX, siue AMLOX, et BRAP siue BRIAP, in Mundi parte Septentrionali Dominantes: ac (ex Dei dispensatione et dono peculiari) in Metallicarum venarum siue Metallorum Inventione, Materiæ Metallicæ collectione siue Coaceruatione, Metallorum vsu et virtute: Nec non in Lapidum Coagulatione, et virtute: alijsque multis de Metallorum Lapidumque Loco, collectione, natura, proprietate, virtute, et vsu) Secretis et Arcanis, Peritissimi et Potentissimi Ego Ioannes Dee, Omnipotentis, viui et veri DEI (ipsius IEOVA ZEBAOTH) humilis et deuotus Servulus: IN NOMINE eiusdem DEI nostri: Et Per inevitabilem, quam eidem DEO nostro (in Nominibus istis Notificato) videlicet VADALI et OBAVA, debetis Reuerentiam et Obedientiam, à vobis, omnibus et singulis, vehementer, constanter et confidenter requiro et Peto, VT mihi (prædicto Ioanni) totius meæ reliquæ vitæ, quocunque voluero tempore, Benigni, placidi, visibiles, Affabilesque adesse velitis; adeoque mihi (eidem Ioanni) FAVORABILES esse dignemini, VT Petitiones meas omnes et quascunque, vobis, omnibus, quibuscunque vel cuicunque vestrûm propositas factasve, et proponendas faciendasve, (aliquo modo, peculiarem vestram, supra expressam, circa Metalla, vel Lapides, peritiam, virtutem, potentiam, faculiatemve, respicientes, aut concernentes: et cum debita Contestatione dictorum Diuinorum Nominum VADALI et OBAVA requisitas vel Petitas) Citissime, euidentissimè, certissimè, perfectè, pleneque præstare, perficere, et perimplere velitis, AMEN

Per dicta Sancta, et Mystica Dei Nomina,
VADALI et OBAVA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

NOMINA SEDECIM BONORVM ANGELORVM
qui in TRANSFORMATIONE Periti, et
Potentes sunt: Sedecim etiam Cacodæmonum
manifestatis Nominibus
*

--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina AIAOAI??? OIIIT
--------------------------------------------------------
ORIENS????? Abmo, siue Abamo????????????? Cab
??????????? Naco, siue Naoco????????????? Ona
??????????? Ocnm, siue Ocanm????????????? Moc
??????????? Shal, siue Shial????????????? Ash
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina CBALPT??? ARBIZ
--------------------------------------------------------
MERIDIES??? Opna, siue Opana????????????? Cop
??????????? Doop, siue Dolop????????????? Odo
??????????? Rxao, siue Rxpao????????????? Mrx
??????????? Axir, siue Axtir????????????? Aax
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina MALADI??? OLAAD
--------------------------------------------------------
OCCIDENS??? Paco, siue Palco????????????? Rpa
??????????? Ndzn, siue Ndazn????????????? And
??????????? Iipo, siue Iidpo????????????? Xii
??????????? Xrnh, siue Xrinh????????????? Exr
--------------------------------------------------------
??????????? Nomina Diuina VOLXDO??? SIODA
--------------------------------------------------------
SEPTENTR.?? Datt, siue Daltt????????????? Rda
??????????? Diom, siue Dixom????????????? Adi
??????????? Oopz, siue Oodpz????????????? Xoo
??????????? Rgan, siue Rgoan????????????? Erg
--------------------------------------------------------

 

Orientalium QVATVOR BONORVM ANGELORVM
in TRANSFORMATIONE Peritorum, &
Potentium, Invitatio
.

O vos QVATVOR Boni, veracesque, DEI (Creatoris nostri) ANGELI ABMO, siue ABAMO, NACO, siue NAOCO, OCNM siue OCANM, et SHAL, siue SHIAL, qui in Mundi Orientali parte Dominantes, peculiarem virtutem, Scientiam veram, Potentiamque perfectam et absolutam TRANSFORMATIONVM, in Creatione vestra, ab eodem (Creatore nostro, et vestro) recepistis: tanquam Munus et Officium quoddam: Vt hominibus (ab eodem DEO nostro præordinatis) per vos, eadem talis vestra Scientia vera, et Potentia perfecta, manifesta fieret, et impertiretur: propter eiusdem Creatoris nostris laudem, honorem et Gloriam: Propterea, Ego Ioannes Dee, eiusdem Creatoris et Dei nostri deuotus Servulus, valde Cupiens Dei nostri laudes, honorem, et gloriam vere, diligenter, et fideliter, per hanc vestram (supradictam) Scientiam, et eiusdem verum vsum, inter homines promouere et amplificare PER eundem DEVM Creatorem nostrum, et per hæc (vobis peculiariter præeminentia et prædominantia) DEI nostri Mystica Nomina AIAOAI et OIIIT, à vobis, omnibus, et singulis, vehementer requiro, et confidenter Peto, VT quocunque temporis momento, et quotiescunque, per totius vitæ meæ residuum tempus, Ego (dictus Ioannes) voluero, eodem etiam temporis Momento, et toties, Benigni, placidi, visibilesque mihi (dicto Ioanni) Adesse velitis: et adeo Amici, Fauorabilesque mihi (dicto Ioanni) esse dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas, quocunque modo, quamcumque vestram TRANSFORMATIONVM peritiam, scientiam, potentiamque concernentes vel respicientes et per me (dictum Ioannem) à vobis, vestrum aliquibus, vel aliquo, (per hæc iam memorata Dei nostri Nomina, AIAOAI, & OIIIT) requisitas, siue petitas, requirendas siue petendas, quocunque posthac tempore; Easdem, statim, siue mora, (vel saltem, quam cito fieri vllo modo poterint) verè, perfectè, manifestè, plane, pleneque facere, præstare, complere et perficere velitis, AMEN

Per hæc sancta, Mysticaque Dei Nomina
AIAOAI et OIIIT
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Meridionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
In TRANSFORMATIONE Peritorum
& Potentium Invitatio
*

O vos QVATVOR Boni veracesque Dei (Creatoris nostris) ANGELI OPNA, siue OPANA, DOOP, siue DOLOP, RXAO, siue RXPAO, et AXIR, siue AXTIR, qui in Mundi Meridionali parte, Dominantes, peculiarem virtutem, Scientiam veram, et Potentiam perfectam ac absolutam TRANSFORMATIONVM, in Creatione vestra, ab eodem, (Creatore nostro et vestro) recepistis, tanque Munus et Officium quoddam: Vt hominibus (ab eodem præordinatis) per vos, eadem talis vestra Scientia vera, et Potentia perfecta, manifesta fieret et impertiretur: propter eiusdem Creatoris nostri laudem, honorem et gloriam: Propterea, Ego Ioannes Dee, eiusdem Creatoris et DEI nostri deuotus Servulus, valde cupiens Dei nostri laudes, honorem et gloriam, vere, diligenter, et fideliter, per hanc vestram (supradictam) Scientiam, et eiusdem verum vsum, inter homines promouere et amplificare: PER eundem DEVM Creatorem nostrum, et per hæc (vobis peculiariter præeminentia et prædominantia) DEI nostri Mystica Nomina CBALPT et ARBIZ à vobis, omnibus et singulis, vehementer requiro, et confidenter Peto, VT quocunque temporis momento, et quotiescunque, per totius vitæ meæ residuum tempus, Ego, (dictus Ioannes) voluëro, eodem etiam temporis momento, et toties, Benigni, Placidi, visibilesque mihi (dicto Ioanni) Adesse Velitis: et adeo Amici, Fauorabilesque mihi (dicto Ioanni) esse dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas, quocunque modo, quamcunque vestram TRANSFORMATIONVM peritiam, Scientiam, Potentiamque concernentes, vel respicientes, et per me (dictum Ioannem) à vobis vestrum aliquibus, vel aliquo (per hæc iam memorata, Dei nostri Nomina CBALPT et ARBIZ) requisitas, siue Petitas, requirendas, siue Petendas, quocunque posthac tempore, Easdem statim, siue mora, (vel saltem, quàm cito fieri, vllo modo poterint) verè, perfectè, manifestè, planè, pleneque facere, præstare, complere et perficere velitis: AMEN

Per hæc Sancta et Mystica Dei Nomina
CBALPT et ARBIZ
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Occidentalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM,
in TRANSFORMATIONE, Peritorum,
& Potentium, Invitatio
* *

O vos QVATVOR Boni, veracesque DEI (creatoris nostri) ANGELI PACO, siue PALCO; Ndzn, siue NDAZN: IIPO, siue IIDPO: et XRNH siue XRINH, qui in Mundi Occodentali parte Dominantes, peculiarem virtutem, Scientiam veram, Potentiam perfectam et absolutam TRANSFORMATIONVM, in Creatione vestra, ab eodem (Creatore nostro et vestro) recepistis: tanquam Munus et Officium quoddam: Vt hominibus (ab eodem Deo nostro præordinatis) per vos, eadem talis Scientia vestra, vera, et Potentia, perfecta, manifesta fieret, et impertiretur; propter eiusdem Creatoris nostri laudem, honorem et Gloriam: Propterea, Ego Ioannes Dee, eiusdem, Creatoris, et Dei nostri, deuotus Servulus, valde cupiens DEI nostri laudes, honorem et Gloriam, verè, diligenter et fideliter, per hanc vestram (supradictam) Scientiam, et eiusdem verum vsum, inter homines promovere et amplificare: Per eundem DEVM, Creatorem nostrum, et per hæc (vobis peculiariter præeminentia et Prædominantia) DEI nostri Mystica Nomina, MALADI et OLAAD, à vobis, omnibus et singulis, vehementer requiro, et confidenter Peto, VT quocunque temporis momento, et quotiescunque, per totius vitæ meæ residuum tempus, Ego (dictus Ioannes) voluero; eodem etiam temporis momento, et toties, Benigni, Placidi, visibilesque mihi (dicto Ioanni) Adesse velitis: et adeo Amici Fauorabilesque mihi (dicto Ioanni) esse dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas, quocunque modo, quamcunque vestram TRANSFORMATIONVM peritiam, Scientiam, potentiamque concernentes vel respicientes: et per me (dictum Ioannem) à vobis, vestrum aliquibus, vel aliquo (per hæc, iam memorata Dei nostri Nomina, MALADI et OLAAD,) requisitas siue Petitas: requirendas, siue Petendas, quocunque posthac tempore: Easdem statim, sine mora (vel saltem, quam cito fieri vllo modo poterint) verè, perfectè, manifestè, planè, pleneque facere, præstare, complere et perficere velitis: A M E N

Per hæc Sancta et Mystica Dei Nomina
MALADI et OLAAD
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Septentrionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM,
in TRANSFORMATIONE Peritorum,
et Potentium, Inuitatio
* *

O vos QVATVOR Boni, veracesque DEI (creatoris nostri) ANGELI, DATT, siue DALTT: DIOM, siue DIXOM: OOPZ, siue OODPZ et RGAN, siue RGOAN, qui, in Mundi Septentrionali parte Dominantes, peculiarem virtutem, Scientiam veram, Potentiamque perfectam et absolutam TRANSFORMATIONVM, in Creatione vestra, ab eodem (Creatore nostro, et vestro) recepistis: tanquam Munus, et Officium quoddam: vt, hominibus (ab eodem Deo nostro præordinatis) per vos, eadem talis vestra Scientia, et Potentia perfecta, manifesta fieret et impertiretur: propter eiusdem Creatoris nostri laudem, honorem, et Gloriam: Propterea, Ego, Ioannes Dee, eiusdem Creatoris, et DEI nostri, devotus Servulus, valde cupiens Dei nostri laudes, honorem, et gloriam, verè, diligenter, et fideliter per hanc vestram (supradictam) Scientiam, et eiusdem verum vsum, inter homines promovere et amplificare: Per eundem DEVM, Creatorem nostram, et per hæc (vobis peculiariter præeminentia et prædominantia) DEI Mystica Nomina, VOLXDO et SIODA, à vobis omnibus et singulis, vehementer requiro, et confidenter Peto, VT, quocunque temporis momento, et quotiescunque, per totius vitæ meæ residuum tempus, Ego (dictus Ioannes) voluëro, eodem etiam temporis momento, et toties, Benigni, Placidi, visibilesque mihi (dicto Ioanni) Adesse velitis: et adeo Amici, Fauorabilesque mihi (dicto Ioanni) esse dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas, quocunque modo, quamcunque vestram TRANSFORMATIONVM peritiam, Scientiam Potentiamque concernentes vel respicientes: et per hæc, iam memorata Dei nostri Nomina VOLXDO et SIODA, à vobis, vestrûm aliquibus vel aliquo, per me (dictum Ioanne) requisitas, siue petitas: requirendas, siue Petendas, quocunque posthac, tempore, Easdem statim, sine mora, (vel saltem, quam cito fieri vllo modo poterint) verè perfecte, manifestè, planè, pleneque facere, præstare, Complere, et perficere velitis. AMEN

Per haec Sancta, et Mystica DEI Nominam
VOLXDO et SIODA,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

NOMINA SEDECIM BONORVM ANGELORVM
Qui Omni in 4 ELEMENTIS VIVENTIVM,
et Species et vsus cognoscunt: Expressis
etiam, Sedecim Cacodæmonum Nominibus
* *

--------------------------------------------------------
???????? Nomina Diuina????? AOVRRZ??? ALOAI
--------------------------------------------------------
ORIENS?? Acca, siue Acuca?? Aeris???????? ?????Cac?? ZRRVOA
???????? Npat, siue Nprat?? Aquae????????????? Onp?? IAOLA
???????? Otoi, siue Otroi?? Terrae???????????? Mot
???????? Pmox, siue Pmzox?? Ignis????????????? Apm
--------------------------------------------------------
???????? Nomina Diuina????? SPMNIR??? LLPIZ
--------------------------------------------------------
MERIDIES Msal, siue Msmal?? Aeris????????????? Cms?? RINMPS
???????? Iaba, siue Ianba?? Aquae????????????? Oia?? ZIPLL
???????? Izxp, siue Izixp?? Terrae???????????? Miz
???? ????Stim, siue Strim?? Ignis????????????? Ast
--------------------------------------------------------
???????? Nomina Diuina????? IAAASD??? ATAPA
--------------------------------------------------------
OCCIDENS Xpcn, siue Xpacn?? Aeris????????????? Rxp? ?DSAAAI
???????? Vasa, siue Vaasa?? Aquae????????????? Aua?? APATA
???????? Dapi, siue Daspi?? Terrae???????????? Xda
???????? Rnil, siue Rndil?? Ignis????????????? Ern
--------------------------------------------------------
???????? Nomina Diuina????? RZIONR??? NRZFM
--------------------------------------------------------
SEPTENTR Adre, siue Adire?? Aeris????????????? Rad?? RNOIZR
???????? Sisp, siue Siosp?? Aquae????????????? Asi?? MFZRN
???????? Pali, siue Panli?? Terrae???????????? Xpa
???????? Acar, siue Acrar?? Ignis????????????? Eac
--------------------------------------------------------

 

Orientalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio: quorum vnusquisque, vnius ELEMENTI
VIVENTES Creaturas omnes, et earum vsus novit:

O vos ANGELI DEI, Veritatis et Bonitatis pleni, (vos dico) Ô ACCA, siue ACVCA, NPAT, siue NPRAT, OTOI, siue OTROI, et PMOX, siue PMZOX, qui in Mundi parte Orientali Dominamini: ita vt vnusquisque vestrum, in vno ex 4 Magnis Mundi Elementis, siue Matricibus, peculiare suum habeat Munus, seu officium, peculiarem peritiam, Scientiam, Potentiam et Authoritatem peculiarem: O tu ACCA, siue ACVCA, Angele præclare, qui oim in Orientali Aere viuentium, diuersas species omnes, perspectas habes: et quos in vsus à Deo nostro, quasque ob hominum vtilitates creabantur, perfectè percipis: Tu autem Ô Illustris NPAT, siue NPRAT, qui oim in Orientali AQVA VIVENTIVM species, vsusque cognoscis veros: Et Ô tu Insignis OTOI, siue OTROI, qui oim in Orientali TERRA vita fruentium Species varias, et ad quos vsus à Deo nostro creabantur, exacte intelligis: Denique Ô tu PMOX, siue PMZOX, fulgide Dei Angele, qui Orientalis IGNIS secretissimam efficacissimamque Vitalem proprietatem plenè cognitam habes: O vos (inquam) omnes, fideles DEI et Creatoris nostri Ministri, qui in Orientali Mundi parte, prædicta, aliaque perplura .4. Elementorum Arcana et Secreta, vestris Scientijs et Officijs à nostro Omnipotente Creatore, concessa, assignata et deputata, intelligitis: et, quæ, ad Dei laudem, honorem et Gloriam, atque ex magna vestra erga humanum genus Charitate, nobis autem maximè, (viua et Celesti vocatis voce, et Electis,) impertire (annuente Deo) poteritis, atque manifesta reddere: Ego igitur Ioannes Dee, ardentissimus huiuscemodi Secretorum Amator, et Indagator (idque maximè propter DEI nostri laudem, honorem, et gioriam) In eiusdem DEI et Creatoris nostri nomine, vobis omnibus, et singulis, iam memoratis, humiliter supplico, et per Dei nostri sancta Nomina, AOVRRZ et ALOAI, à vobis, ego (dictus Ioannes) requiro demissè, et confidenter PETO, VT quocunque tempore vitæ meæ (post hanc horam) futuro, vestrûm oim, vel alicuius vestrûm, per hæc sancta Dei Nomina, AOVRRZ et ALOAI, requisiuero ac Petiuero præsentiam benignam, Personalem, mihique conspicuam, Apparitionem: Petitionumque mearum quarumcumque (vestra iam dicta peculiaria officia, muneraque, siue Scientias potestatesque vestras speciales, respicientium aut concernentium) expletionem, satisfactionem, executionemque manifestam, plenam et perfectam: Easdem omnes, et singulas dictas meas Petitiones, benigne concedere, euidenter præstare, amanter perimplere, perfecteque perficere velitis. AMEN.

Per hæc reuerenda et Mystica DEI Nomina
AOVRRZ et ALOAI
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Meridionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio: Quorum vnusquisque, Vnius ELEMENTI
VIVENTES Creaturas omnes, et earum vsus noscit

O vos ANGELI DEI, Veritatis et Bonitatis Pleni: (vos dico) Ô MSAL, siue MSMAL: IABA, siue IANBA: IZXP, siue IZIXP; et STIM siue STRIM, qui in Mundi parte Meridionali Dominamini: ita vt vnusquisque vestrûm, in vno ex 4 Magnis Mundi Elementis, siue Matricibus, peculiare suum habeat Munus seu Officium, pecuilarem peritiam; Scientiam, Potentiam, et Authoritatem peculiarem: Ô tu MSAL, siue MSMAL, Angele præclare, qui oim in Meridionali AËRE viuentium, diuersas species omnes, perspectas habes, et quos in vsus à Deo nostro, quasque ob hominum vtilitates cre&au,l;bantur, perfecte percipis: Tu autem Ô Illustris IABA, siue IANBA, qui oim in Meridionali AQVA viuentium species, vsusque cognoscis veros: Et, Ô tu Insignis IZXP, siue IZIXP, qui oim in Meridionali TERRA vita fruentium species varias, et ad quos vsus, à Deo nostro creäbantur, exactè intelligis: Deniqur Ô tu PMOX siue PMZOX, fulgide DEI Angele, qui Meridionalis IGNIS Secretissimam, efficacissimamque vitalem Proprietatem, plenè cognitam habes: O vos (inquam) Omnes, fideles DEI, et Creatoris nostri Ministri, qui in Meridionali Mundi parte, prædicta, aliaque perplura, quatuor ELEMENTORVM Arcana et Secreta, vestris Scientijs et Officijs à nostro Omnipotente Creatore, concessa, assignata, et deputata, intelligitis: et, quæ, ad DEI laudem, honorem et Gloriam, atque ex magna vestra erga humanum genus charitate, nobis autem maximè, (annuente Deo,) impertire poteritis, et reddere manifesta: viua (vt novistis) Celestique voce, ad hoc a vobis requirendum, incitatis:

IndicazioneEgo igitur, Ioannes Dee, ardentissimus huiuscemodi Secretorum Amator, et Indagator (idque maximè propter DEI nostri laudem honorem et gloriam) In eiusdem DEI et Creatoris nostri Nomine, vobis omnibus et singulis, iam memoratis, humiliter supplico; Et per Dei nostri sancta Nomina SPMNIR et LLPIZ à vobis, ego (dictus Ioannes) requiro demissè, et confidenter Peto, VT quocunque tempore vitæ meæ (post hanc horam) futuro, vestrum oim, vel alicuius vestrûm, per hæc sancta Dei Nomina SPMNIR et LLPIZ requisiuero ac Petiuero præsentiam benignam, Personalem, mihique conspicuam apparitionem, Petitionumque mearum quarumcumque (vestra, iam dicta, peculiaria officia, Muneraque, siue Scientias Potestatesque vestras speciales respicientium aut concernentium) expletionem, satisfactionem, Executionemque manifestam, plenam et perfectam: Easdem, omnes et singulas dictas meas Petitiones, benignè concedere, euidenter præstare, amanter perimplere, perfecteque perficere velitis: AMEN:

Per hæc reuerenda et Mystica DEI Nomina,
SPMNIR et LLPIZ
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Occidentalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio: Quorum vnusquisque, Vnius ELEMENTI
VIVENTES Creaturas Omnes, et earum vsus noscit.

O vos ANGELI DEI, Veritatis et Bonitatis Pleni: (vos dico) Ô XPCN, siue XPACN: VASA, siue VAASA: DAPI, siue DASPI, et RNIL, siue RNDIL qui in Mundi parte Occidentali Dominamini: ita vt vnusquisque vestrûm in vno ex 4 Magnis Mundi Elementis, siue Matricibus, peculiare suum habeat Munus, seu Officium, peculiarem peritiam, Scientiam, Potentiam, et Authoritatem peculiarem: Ô tu XPCN siue XPACN, Angele præclare, qui oim in Occidentali AËRE Viuentium, diuersas species omnes, perspectas habes: et quos in vsus à Deo nostro, quasque ob hominum vtilitates creabantur, perfecte percipis: Tu autem Ô Illustris VASA siue VAASA qui oim in Occidentali AQVA viuentium Species, vsusque cognoscis veros: Et Ô tu Insignis DAPI, siue DASPI, qui oim in Occidentali Terra, vita fruentium species varias: et ad quos vsus, à Deo nostro creabantur; exactè intelligis: Denique Ô tu RNIL siue RNDIL fulgide DEI Angele, qui Occidentalis IGNIS Secretissimam, efficacissimamque vitalem Proprietatem, plenè cognitam habes. O vos (inquam) Omnes, fideles, Dei, et Creatoris nostri Ministri, qui in Occidentali Mundi parte, prædicta, aliaque perplura, Quatuor Elementorum Arcana et Secreta, vestris Scientijs et Officijs, à nostro Omnipotente Creatore, concessa, assignata, et deputata, intelligitis: et quæ, ad Dei laudem, honorem et Gloriam, atque ex magna vestra erga humanum genus charitate, nobis autem maximè (annuënte Deo) impertire poteritis, et reddere manifesta: viua (vt novistis) Cælestique voce, ad hoc à vobis requirendum, incitatis. Ego igitur, Ioannes Dee, ardentissimus huiuscemodi Secretorum Amator et Indagator (idque maximè propter Dei nostri laudem, honorem, et gloriam) In eiusdem Dei et Creatoris nostri Nomine, vobis omnibus, et singulis, iam memoratis, humiliter Supplico: Et per Dei nostri sancta Nomina, IAAASD, et ATAPA, à vobis, ego (dictus Ioannes) requiro demissè, et confidenter Peto, VT quocunque tempore vitæ meæ (post hanc horam) futuro, vestrûm oim, vel alicuius vestrûm, per hæc sancta DEI Nomina IAAASD et ATAPA requisiuero ac Petiuero præsentiam benignam, Personalem, mihique conspicuam Apparitionem: Petitionumque mearum quarumcumque (vestra, iam dicta, peculiaria officia, Muneraque, siue Scientias, Potestatesque vestras speciales respicientium aut concernentium) expletionem, satisfactionem, Executionemque manifestam, plenam et perfectam: Easdem omnes et singulas dictas meas Petitiones, benignè concedere, euidenter præstare, amanter perimplere, perfecteque perficere velitis. AMEN.

Per hæc reuerenda et Mystica Dei Nomina
IAAASD et ATAPA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Septentrionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio: Quorum vnusquisque vnius ELEMENTI
Viuentes Creaturas omnes, et earum vsus noscit.

O vos ANGELI DEI, veritatis et Bonitatis Pleni: vos dico Ô ADRE, siue ADIRE: SISP, siue SIOSP: PALI; siue PANLI, et ACAR, siue ACRAR, qui in Mundi parte Septentrionali Dominamini: ita vt vnusquisque vestrûm in vno ex .4. Magnis Mundi Elementis, siue Matricibus, peculiare suum habeat Munus, seu Officium, peculiarem peritiam, Scientiam, Potentiam, et Authoritatem peculiarem: O tu ADRE, siue ADIRE, Angele præclare, qui oim in Septentrionali AERE Viuentium diuersas species omnes perspectas habes, et quos in vsus à DEO nostro, quasque ob hominum vtilitates, creabantur, perfectè percipis: Tu autem, Ô Illustris SISP, siue SIOSP, qui oim in Septentrionali AQVA Viuentium Species, vsusque cognoscis veros: Et Ô tu Insignis PALI, siue PANLI, qui oim in Septentrionali TERRA vita fruentium species varias, et ad quos vsus, à DEO nostro creabantur exactè intelligis: Denique Ô tu ACAR, siue ACRAR, fulgide DEI Angele, qui Septentrionalis IGNIS Secretissimam efficacissimamque vitalem proprietatem plenè cognitam habes: Ô vos (inquam) omnes, fideles DEI, et Creatoris nostri Ministri, qui in Septentrionali Mundi parte, prædicta, aliaque perplura, 4 Elementorum Arcana et Secreta, vestris Scientijs et Officijs, à nostro Omnipotente Creatore, concessa, assignata, et deputata, intelligitis: et quæ, ad Dei laudem, honorem, et Gloriam, atque ex magna vestra erga humanum genus charitate: nobis autem, maximè, (annuente Deo) impertire poteritis, et reddere manifesta: viua (vt nouistis) cælestique voce ad hoc à vobis requirendum, incitatis. Ego, igitur, Ioannes Dee, ardentissimus huiuscemodi Secretorum Amator et Indagator (idque maximè, propter Dei nostri laudem, honorem et gloriam) In eiusdem DEI et Creatoris nostri Nomine, vobis omnibus et singulis, iam memoratis, humiliter supplico, et per DEI nostri Sancta Nomina RZIONR et NRZFM, à vobis, ego (dictus Ioannes) requiro demissè, et confidenter peto, VT quocunque tempore vitæ meæ (post hanc horam) futuro, vestrûm omnium vel alicuius vestrûm, per hæc sancta Dei Nomina RZIONR et NRZFM, requisiuero ac Petiuero præsentiam benignam, Personalem mihique conspicuam Apparitionem, Petionumque mearum quarumcumque (vestra, iam dicta, peculiaria Officia Muneraque, siue Scientias Potestatesque vestras Speciales respicientium aut concernentium) expletionem, satisfactionem, executionemque manifestam, plenam, et perfectam: Easdem, omnes et sinqulas dictas meas Petitiones benignè concedere, euidenter præstare, amanter perimplere, perfecteque perficere velitis: AMEN

Per hæc reuerenda et Mystica Dei Nomina
RZIONR, et NRZFM,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Nomina SEDECIM BONORVM ANGELORVM
qui in COMMIXTIONIBVS NATVRARVM
Periti & Præpotentes existunt.

--------------------------------------------------------
??????????????? Nomen Diuinum???? ERZLA
--------------------------------------------------------
ORIENS??? Rzla
????? ????Zlar???? I
????????? Larz
????????? Arzl
--------------------------------------------------------
??????????????? Nomen Diuinum???? EBOZA
--------------------------------------------------------
MERIDIES? Boza
????????? Ozab???? A
????????? Zabo
????? ????Aboz
--------------------------------------------------------
??????????????? Nomen Diuinum???? ATAAD
--------------------------------------------------------
OCCIDENS? Taad
????????? Aadt???? O
????????? Adta
????????? Dtaa
--------------------------------------------------------
??????????????? Nomen Diuinum???? ADOPA
--------------------------------------------------------
SEPTENTR? Dopa
????????? Opad???? N
????????? Pado
????????? Adop
--------------------------------------------------------

 

Orientalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio, qui in COMMIXTIONIBVS
NATVRARVM, periti et Potentes sunt

O vos QVATVOR Fideles, Veracesque DEI Omnipotentis, nostri Creatoris Ministri, RZLA, ZLAR, LARZ et ARZL, qui in Orientali Mundi parte, in NATVRARVM COMMIXTIONIBVS, pertissimi et Prævalidi estis: Ego Ioannes Dee, eiusdem nostri Creatoris, deuotus famulus, Per eiusdem Creatoris nostri Omnipotentiam, et per Mysticum Dei nostri Nomen ERZLA, à vobis omnibus et singulis humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque posthac tempore vitæ meæ, per Nomen Dei nostri Mysticum ERZLA, vos, vel aliquos, aut aliquem vestrûm: Ego (prædictus Ioannes) Nominatim vocauero, vel Invocauero; mihi (dicto Ioanni) benigni, Placidique Adesse, visibiles ac personaliter apparere velitis: Adeoque mihi (dicto Ioanni) esse Amici et Fauorabiles dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas De Naturarum Commixtionibus, et alijs Secretis Naturalibus (quæ noster Optimus Creator, vestræ Cognitioni, Intelligentiæ ac Dispositioni commisit, vestrisque quasi deputauit Officijs et Ministerijs) Cito benè, plene, plane, perfecteque præstare, adimplere, perficereque velitis. AMEN

Per sanctum hoc, et Mysticum Dei Nomen,
ERZLA,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Meridionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio, qui in COMMIXTIONIBVS NA-
TVRARVM, Periti et Potentes sunt.

O vos QVATVOR Fideles, Veracesque DEI Omnipotentis, nostri Creatoris Ministri BOZA, OZAB, ZABO et ABOZ, qui in Meridionali Mundi parte, in NATVRARVM COMMIXTIONIBVS, Peritissimi et Prævalidi estis: Ego Ioannes Dee, eiusdem nostri Creatoris, deuotus famulus, Per eiusdem Creatoris nostri Omnipotentiam, et per Mysticum Dei nostri Nomen, EBOZA, à vobis, omnibus et singulis humiliter Requiro, et vehementer Peto, VT quocunque, posthac, vitæ meæ tempore, per Nomen Dei nostri Mysticum, EBOZA, vos, vel aliquos, aut aliquem vestrûm, Ego, (prædictus Ioannes) Nominalim vocauero, vel Invocauero: Mihi, (dicto Ioanni) Benigni, Placidique Adesse, Visibiles ac Personaliter apparere velitis: Adeoque mihi (dicto Ioanni) esse Amici et Fauorabiles dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas De Naturarum Commixtionibus, et alijs Secretis Naturalibus (quæ, nr Optimus Creator, vestræ Cognitioni, Intelligentiæ ac Dispositioni Commisit, vestrisque quasi deputauit Officijs et Ministerijs) Cito, bene, plenè, plan&egurave;, perfecteque præstare, adimplere, perficereque velitis; AMEN

Per Sanctum hoc et Mysticum Nomen,
EBOZA,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Occidentatalium [sic] QVATVOR Bonorum ANGELORVM
Invitatio: qui in COMMIXTIONIBVS
NATVRARVM, Periti, et Potentes sunt
*

O vos QVATVOR Fideles, Veraceque DEI Omnipotentis, nostri Creatoris Ministri TAAD, AADT, ADTA, et DTAA, qui in Occidentali Mundi parte, in NATVRARVM COMMIXTIONIBVS Peritissimi et Prævalidi estis: Ego Ioannes Dee, eiusdem nostri Creatoris, deuotus Famulus, Per eiusdem DEI, Creatoris nostri, Oninipotentiam, et per Mysticum DEI nostri Nomen ATAAD, à vobis omnibus et singulis, humiliter requiro et vehementer Peto, VT quocunque (posthac) vitæ meæ tempore, per nomen Dei nostri Mysticum ATAAD, vos, vel aliquos, aut aliquem vestrûm, Ego, (prædictus Ioannes) Nominalim vocauero, vel Invocauero: Mihi, (dicto Ioanni) Benigni, Placidique Adesse, visibiles ac Personaliter apparere velitis: Adeoque mihi (dicto Ioanni) esse Amici, et Fauorabiles dignemini: VT omnes et quascunque Petitiones meas, De Naturarum Commixtionibus, et alijs Secretis Naturalibus (quæ, nr Optimus Creator, vestræ Cognitioni, Intelligentiæ, ac Dispositioni commisit: vestrisque quasi deputauit Officijs et Ministerijs) Cito, bene, plenè, plane, perfecteque præstare, adimplere, perficereque velitis: AMEN

Per Sanctum, et Mysticum Dei Nomen,
ATAAD,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Septentrionalium QVATVQR Bonorum ANGELORVM
Invitatio, qui in COMMIXTIONIBVS
NATVRARVM Periti et Potentes sunt.

O vos QVATVOR Fidelis, veracesque DEI Omnipotentis, nostri Creatoris Ministri, DOPA, OPAD, PADO, et ADOP, qui in Septentrionali Mundi Parte, in Naturarum COMMIXTIONIBVS, Peritissimi et Prævalidi estis: Ego Ioannes Dee, eiusdem nostri Creatoris, deuotus Famulus, Per eiusdem Creatoris nostri Omnipotentiam, et per Mysticum DEI nostri Nomen ADOPA, à vobis omnibus et singulis, humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque (posthac) vitæ meæ tempore, per Nomen Dei nostri Mysticum ADOPA, vos, vel aliquos, aut aliquem vestrûm, Ego, (prædictus Ioannes) Nominatim vocauero vel Invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidique Adesse, visibiles ac Personaliter Apparere velitis: Adeoque mihi (dicto Ioanni) esse Amici, et Fauorabiles dignemini, VT omnes et quascunque Petitiones meas, De Naturarum Commixtionibus, et alijs Secretis Naturalibus (quæ nr Optimus Creator, vestræ Cognitioni, Intelligentiæ ac Dispositioni Commisit: vestrisque quasi deputauit Officijs et Ministerij) Cito, bene, plene, planè, perfecteque præstare, adimplere, perficereque velitis: AMEN

Per Sanctum, et Mysticum Dei Nomen
ADOPA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Nomina SEDICIM Bonorum ANGELORVM
Qui in LOCALI MVTATIONE Potentes sunt

--------------------------------------------------------
??????????????? ??????Nomen Diuinum???? EVTPA
--------------------------------------------------------
ORIENS?? Vtpa
???????? Tpau????????????? L
???????? Paut
???????? Autp
--------------------------------------------------------
????????????????????? Nomen Diuinum???? EPHRA
--------------------------------------------------------
MERIDIES Phra
???????? Hrap????????????? A
???????? Raph
???????? Aphr
--------------------------------------------------------
????????????????????? Nomen Diuinum???? ATDIM
--------------------------------------------------------
OCCIDENS Tdim
???????? Dimt????????????? N
???????? Imtd
???????? Mtdi
--------------------------------------------------------
????????????????????? Nomen Diuinum???? AANAA
--------------------------------------------------------
SEPTENTR Anaa
???????? Naaa????????????? V
???????? Aaan
???????? Aana
--------------------------------------------------------

 

Orientalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM
in LOCALI MVTATIONE
Potentium, Invitatio.

O vos QVATVOR Fideles, Nobilesque nostri Omnipotentis Creatoris Angeli ac Ministri, O VTPA, TPAV, PAVT et AVTP, qui in Orientali Mundi parte, peculiariter Dominamini: eaque à nostro Creatore dotati præditique estis peritia, virtute et Potentia, Quòd de loco in locum, quemcunque hominem, vel rem quamcunque, verè, cito, bene, tuto, et sine eiusdem hominis, vel rei alterius (sic, localiter, lati vel latæ) læsione aliqua, nocumento, offensione, vel damno, mouere deferre siue transferre poteritis: Ego, Ioannes Dee, Dei Omnipotentis, nostri Creatoris, deuotus etiam, et humilis famulus, Per eiusdem DEI, nostri Creatoris Reuerendam Maiestatem, et per Diuinum Mysticumque eiusdem nomen EVTPA, à vobis omnibus et singulis, (prænominatis,) humiliter requiro, et ardenter Peto, VT quocunque posthac, totius meæ vitæ tempore, per Nomen DEI, EVTPA, vos omnes, vel vestrûm aliquos, aut aliquem, nominatim vocauero, siue invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, placidique Adesse, Visibiles, personaliterque apparere, Et mihi (præfato Ioanni) tam Amici et Fauorabiles esse dignemini: Quòd omnes et quascunque Petitiones meas vobis factas et faciendas De locali Motione, siue MVTATIONE DE LOCO IN LOCVM, alijsque Secretis, (quæ vestræ, peculiariter, à Deo nostro, propter eiusdem laudem, honorem, et Gloriam, sunt Concredita, commissaque Authoritati et Dispositioni) Cito, bene, verè, plenè, et perfecte præstare, implere, perficereque velitis: AMEN

Per Sacrum Dei, Mysticum Nomen,
EVTPA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Meridionalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM,
in LOCALI MVTATIONE,
Potentium, Invitatio.

O vos QVATVOR Fideles, Nobilesque nostri Omnipotentis Creatoris Angeli, ac Ministri PHRA, HRAP, RAPH, et APHR, qui in Meridionali Mundi parte, peculiariter Dominamini: eaque à nostro Creatore dotati præditique estis peritia, virtute et Potentia, quod de loco in locum, quemcunque hominem, vel rem quamcunque, vere, cito, bene, tuto, et sine eiusdem homines vel rei alterius (sic, localiter lati vel latæ) læsione aliqua, nocumento offensione, vel damno, mouere, deferre, siue transferre poteritis: Ego Ioannes Dee, DEI Omnipotentis, nostri Creatoris, deuotus etiam et humilis famulus, Per eiusdem Dei, nostri Creatoris Reuerendam Maiestatem, et per Diuinum Mysticumque eiusdem Nomen, EPHRA, à vobis, omnibus et singulis (prænominatis) humiliter requiro, et ardenter Peto, VT quocunque, posthac totius meæ vitæ tempore, per Nomen Dei EPHRA, vos omnes, vel vestrûm aliquos, aut aliquem, Nominatim vocauero, siue invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidique Adesse, visibiles Personaliterq apparere; Et mihi (præfato Ioanni) tam Amici et Fauorabiles esse dignemini: QVOD omnes et quascunque Petitiones meas, vobis factas et faciendas, DE LOCALI MOTIONE, siue MVTATIONE IE LOCO IN LOCVM, alijsque secretis, (quæ, vestræ peculiariter, à Deo nostro, propter eiusdem laudem, honorem, et gloriam, sunt concredita, Commissaque Authoritati, et Dispositioni) Cito, bene, verè, plenè, et perfecte præstare, implere, perficereque velitis. AMEN.

Per Sacrum Dei, Mysticumque Nomen,
EPHRA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Occidentalium QVATVOR Bonorum ANGELORVM,
in LOCALI MVTATIONE
Potentium, Invitatio

O vos QVATVOR Fideles, Nobilesque nostri Omnipotentis Creatoris ANGELI, ac Ministri, TDIM, DIMT, IMTD, et MTDI, qui in Occidentali Mundi parte Dominamini peculiariter: eaque à nostro Creatore dotati, præditique estis peritia, virtute, et Potentia, quod de loco in locum, quemcunque hominem, vel rem quamcumque, vere, cito, bene, tuto, et sine eiusdem homines, vel rei alterius (sic, localiter lati, vel latæ) læsione aliqua, nocumento offensione, vel damno, Mouere, deferre, siue transferre poteritis: Ego Ioannes Dee, DEI Omnipotentis, nostri Creatoris, deuotus etiam, et humilis famulus, Per eiusdem DEI, nostri Creatoris Reuerendam Maiestatem, et per Diuinum Mysticumque eiusdem Nomen, ATDIM, à vobis omnibus et singulis (prænominatis) humiliter requiro, et ardenter Peto, VT quocunque (posthac) totius meæ vitæ tempore, per Nomen Dei ATDIM, vos omnes, vel vestrûm aliquos, aut aliquem, Nominatim vocauero, siue invocauero, Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidique Adesse: visibiles Personaliterque Apparere: Et mihi (præfato Ioanni) tam Amici et Fauorabiles esse dignemini: Quod omnes et quascunque Petitiones meas, vobis factas, et faciendas, DE LOCALI MOTIONE, siue Mutatione de loco in locum, alijsque Secretis (quæ, vestræ, peculiariter, à Deo nostro, propter eiusdem laudem honorem, et gloriam, sunt concredita, Commissaque Authoritati et Dispositioni) Cito, bene, verè, et perfectè præstare, implere, perficereque velitis: AMEN

Per Sacrum Dei Mysticumque Nomen,
ATDIM
D
DDD
D
D
D

 

Septentrionalium QVATVOR Bonorum
ANGELORVM in LOCALI MVTA-
TIONE POTENTIVM Invitatio

O vos QVATVOR Fideles, Nobilesque nostri Omnipotentis Creatoris Angeli ac Ministri, Ô, ANAA, NAAA, AAAN, et AANA, qui in Septentrionali Mundi parte, peculiariter Dominamini: eaque à nostro Creatore dotati, præditique estis peritia, virtute, et Potentia, Quod de loco in locum, quemcunque hominem, vel rem quamcunque, verè, cito, bene, tuto, et sine eiusdem homines, vel rei alterius (sic, localiter lati, vel latæ) læsione aiiqua nocumento, offensione, vel damno; Mouere, deferre, siue Transferre, poteritis: Ego, Ioannes Dee, DEI Omnipotentis, nostri Creatoris, etiam deuotus et humilis famulus, Per eiusdem Dei, Creatoris nostri, Reuerendam Maiestatem et per Diuinum Mysticumque eiusdem Nomen AANAA, à vobis, omnibus, et singulis (prænominatis) humiliter requiro, et ardenter peto, VT quocunque, posthac, totius meæ vitæ tempore, per Nomen Dei, AANAA, vos omnes, vel vestrûm aliquos, aut aliquem, Nominatim, vocauero, siue Invocauero: Mihi, (dicto Ioanni) Benigni, placidique Adesse: visibiles Personaliterque Apparere: et mihi (præfato Ioanni) tam Amici et Fauorabiles esse dignemini, Quod omnes et quascunque Petitiones meas, vobis factas, et faciendas De LOCALI MOTIONE, siue MVTATIONE DE LOCO IN LOCVM, alijsque Secretis (quæ, vestræ, peculiariter, à Deo nostro, propter eiusdem laudem honorem et Gloriam sunt concredita, commissaque Authoritati et Dispositioni) Cito, bene, verè, plene et perfecte præstare, implere perficereque velitis.

A M E N
Per Sacrum DEI Mysticumque Nomen,
AANAA
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

Nomina SEDECIM Bonorum ANGELORVM
in ARTIBVS MECHANICIS
Peritorum & Potentium

--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? HCNBR
--------------------------------------------------------
ORIENS?? Cnbr
???????? Nbrc???????????? A
???????? Brcn
???????? Rcnb
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? HROAN
--------------------------------------------------------
MERIDIES Roan
???????? Oanr???????????? C
???????? Anro
???????? Nroa
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? PMAGL
--------------------------------------------------------
OCCIDENS Magl
???????? Aglm???????????? M
???????? Glma
???????? Lmag
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? PPSAC
--------------------------------------------------------
SEPTENTR Psac
 ????????Sacp???????????? V
???????? Acps
???????? Cpsa
--------------------------------------------------------

 

ORIENTALIVM :4: Bonorum ANGELORVM
in ARTIBVS MECHANICIS Peritorum
& Potentium, Invitatio

O vos :4: Sancti veracesque DEI Omnipotentis, Creatoris nostri, Ministri, CNBR, NBRC, BRCN, et RCNB, qui in Orientali Mundi parte, peculiare habetis à Deo nostro vobis iniunctum ac commissum Ministerium, in ARTIVM omnium MECHANICARVM peritia perfecta, tam exercenda, quàm impertienda, docenda, communicandaque, ad Dei nostri Laudem, honorem, et gloriam, Ego, Ioannes Dee, Creatoris nostri, baptisatus, inscriptusque Servus: eidemque fideliter prudenter, et Potenter inservire Cupiens (ad hominum bonorum et Electorum Commodum, Solatiumque: ast ad malorum, nostrique Omnipotentis Dei hostium, Pudorem, et Confusionem) A vobis omnibus, prænominatis, humiliter requiro, vehementer et ardenter Peto, Per eiusdem DEI, Creatoris nostri Omnipotentem sapientiam et per hoc eius sanctum Mysticumque Nomen HCNBR: VT posthac, quocunque tempore totius meæ vitæ, Ego, (dictus Ioannes) vos omnes, vestrûm aliquos, siue aliquem, Nominatim, per hoc Dei (dictum) Nomen HCNBR vocauero, vel invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidi, Personaliterque visibiles, statim Adesse, et Apparere: Ac mihi præterea tam esse Amici et Fauorabiles velitis: QVOD omnes et quascunque Petitiones meas, vobis vestrûm aliquibus, vel alicui factas, faciendasque, de ARTE aliqua MECHANICA, Conclusione aliqua, vel Experimento Mechanico, quocunque, Easdem (dico Petitiones meas dictas) statim, verè, plenè, manifestè, perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: A M E N

Per Mysticum Dei Nomen,
HCNBR,
AMEN,
D
DDD
D
D
D

 

MERIDIONALIVM :4: BONORVM ANGELORVM,
in ARTIBVS MECHANICIS Peritorum,
& Potentium, Invitatio

O vos :4: Sancti, veracesque Dei Omnipotentis, Creatoris nostri, Ministri ROAN, OANR, ANRO, NROA, qui in Meridionali Mundi parte, pecuilare habetis à Deo nostro vobis iniunctum ac commissum Ministerium, in Artium omnium MECHANICARVM peritia perfecta, tam exercenda, quàm impertienda communicandaque, ad Dei nostri laudem, honorem, et gloriam: Ego Ioannes Dee, Creatoris nostri, baptizatus, inscriptusque Servus, eidemque fideliter, prudenter, et Potenter inservire cupiens, (ad hominum bonorum et electorum Commodum, solatiumque: ast ad malorum nostrique Omnipotentis Dei hostium, Pudorem, et Confusionem,) A vobis omnibus, prænominatis, humiliter requiro, vehementer et ardenter Peto, Per eiusdem Dei, Creatoris nostri Omnipotentem Sapientiam, et per hoc eius Sanctum Mysticumque Nomen, HROAN, VT, posthac, quocunque tempore totius meæ vitæ, Ego (dictus Ioannes) vos omnes, vestrûm aliquos, siue aliquem, Nominatim, per hoc Dei (dictum) Nomen HROAN, vocauero vel invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidi, Personaliterque visibiles, statim Adesse, et Apparere: Ac mihi præterea tam esse Amici et Fauorabiles velitis: QVOD omnes et quascunque Petitiones meas, vobis, vestrûm aliquibus, vel alicui factas, faciendasque, (De ARTE Aliqua MECHANICA, Conclusione aliqua, vel Experimento MECHANICO quocunque), statim verè, plenè, manifestè perfecteque præstare, implere, perficereque velitis. AMEN

Per Mysticum Dei Nomen
HROAN
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

OCCIDENTALIVM :4: Bonorum ANGELORVM,
in ARTIBVS MECHANICIS Peritorum,
& Potentium, Invitatio.

O vos QVATVOR Sancti, veracesque Dei Omnipotentis, Creatoris nostri, Ministri, MAGL, AGLM, GLMA, LMAG, qui in Occidentali Mundi parte peculiare habetis, à Deo nostro, vobis iniunctum ac commissum Ministerium, in Artium omnium MECHANICARVM peritia perfecta, tam exercenda, quam impertienda docenda communicandaque, ad DEI nostri laudem, honorem et gloriam: Ego, Ioannes Dee, Creatoris nostri baptizatus, inscriptusque servus: eidemque fideliter, prudenter et potenter inseruire cupiens (ad hominum bonorum et Electorum commodum solatiumque: ast ad malorum nostrique Omnipotentis Dei, hostium, pudorem et confusionem:) A vobis omnibus, prænominatis, humiliter requiro, vehementer et ardenter Peto, Per eiusdem Dei Creatoris nostri Omnipotentem Sapientiam, et per hoc eius Sanctum, Mysticumque Nomen PMAGL, VT, posthac, quocunque tempore totius meæ vitæ; Ego, (dictus Ioannes) vos omnes, vestrûm aliquos, siue aliquem, Nominatim, per hoc Dei (dictum) Nomen PMAGL vocauero vel Invocauero, Mihi, (dicto Ioanni) Benigni, Placidi, Personaliterque visibiles, statim Adesse, et Apparere: Ac mihi (præterea) tam esse Amici et Fauorabiles velitis, QVÒD omnes et quascunque Petitiones meas, vobis, vestrum aliquibus, vel alicui factas, faciendasque (De ARTE aliqua MECHANICA, Conclusione aliqua, vel Experimento MECHANICO, quocunque) Statim, verè, plenè, manifestè, perfecteque præstare, implere perficereque velitis: AMEN

Per Mysticum Dei NOMEN,
PMAGL,
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

SEPTENTRIONALIVM :4: Bonorum ANGELORVM,
in ARTIBVS MECHANICIS Peritorum,
& Potentium, Invitatio.

O vos QVATVOR Sancti Veracesque Dei Omnipotentis, Creatoris nostri Ministri PSAC, SACP, ACPS, et CPSA, qui in Septentrionali Mundi parte, peculiare habetis à Deo nostro, vobis iniunctum ac commissum Ministerium, in ARTIVM omnium MECHANICARVM peritia perfecta, tam exercenda, quam impertienda docenda, communicandaque, ad Dei nostri laudem, honorem et Gloriam: Ego, Ioannes Dee, Creatoris nostri, baptizatus, inscriptusque servus: eidemque fideliter, prudenter et Potenter inseruire Cupiens, (ad hominum bonorum et Electorum Commodum solatiumque: ast ad malorum, nostrique Omnipotentis Dei hostium, pudorem et Confusionem) A vobis omnibus, prænominatis, humiliter requiro, vehementer et ardenter Peto, Per eiusdem Dei Creatoris nostri Omnipotentem Sapientiam et per hoc eius Sanctum Mysticumque Nomen, PPSAC, VT, posthac, quocunque tempore totius meæ vitæ, Ego (dictus Ioannes) vos omnes, vestrûm aliquos, siue aliquem, Nominatim, per hoc Dei (dictum) Nomen, PPSAC, vocauero, vel Invocauero: Mihi (dicto Ioanni) Benigni, Placidi, Personaliterque visibiles, statim Adesse et Apparere: Ac mihi, præterea, tam esse Amici et Fauorabiles velitis, QVÒD omnes et quascunque Petitiones meas, vobis, vestrûm aliquibus, vel alicui factas, faciendasque (DE ARTE aliqua MECHANICA, Conclusione aliqua, vel Experimento MECHANICO, quocunque) Statim, verè, plenè, manifestè, perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: AMEN

Per Mysticum Dei Nomen,
PPSAC:
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

NOMINA SEDECIM BONORVM ANGELORVM
in Secretis omnium Hominum Intelligendis
Peritorum & Potentium

--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? HXGZD
--------------------------------------------------------
ORIENS??? Xgzd
????????? Gzdx?????? ?????A
????????? Zdxg
????????? Dxgz
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? HIAOM
--------------------------------------------------------
MERIDIES? Iaom
????????? Aomi??????????? S
????????? Omia
????????? Miao
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? PNLRX
--------------------------------------------------------
OCCIDENS? Nlrx
????????? Lrxn??????????? I
????????? Rxnl
????????? Xnlr
--------------------------------------------------------
?????????????????????? Nomen Diuinum???? PZIZA
--------------------------------------------------------
SEPTENTR? Ziza
????????? Izaz??????????? R
????????? Zazi
????????? Aziz
--------------------------------------------------------

 

Orientalium :4: Bonorum ANGELORVM, in
Secretis Hominum Intelligendis, Peritorum,
& Potentium, Invitatio.

O vos :4: Angeli, Sagaces veracesque Omnipotentis DEI, (eiusdemque creatoris nostri Ministri Ô vos (inquam) XGZD, GZDX, ZDXG et DXGZ, in Orientali Mundi parte, magno, et speciali ab eodem DEO nostro Insigniti Munere seu officio, IN SECRETIS HOMINUM: (cuiuscunque ordinis status vel conditionis fuerint) INTELLIGENDIS, et plene cognoscendis: Ego Ioannes Dee, deuotus eiusdem DEI famulus, nulla curiositate ductus: neque de aliorum hominum statu, Secretis conatibus, actibus, euentis, bonis, malisve, vllo modo sollicitus Scrutator (Nisi, quantum ipi Reipub. Christianæ, in toto vel parte, vtile aut Necessarium erit, vel esse poterit, talia à me, dicto Ioanne, sciri, cognosci intelligique) A vobis, prænominatis 4, omnibus et sinqulis, Ego (prædictus Ioannes) Per Dei nostri Omniscientiam, et per eiusdem Mysticum Nomen, HXGZD, humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque, posthac, totius meæ vitæ tempore, vos omnes, vestrûm aliquos, vel aliquem, per prædictum Dei Nomen HXGZD, vocauero vel invocauero, Statim, benigne ac placide mihi Adesse, Personales visibilesque Apparere, et Petitiones meas omnes et quascunque (ad vos, vestrûm aliquos, vel aliquem, factas, faciendasque) De alicuius hominus Secretis, statu, Conditioneque, Cito, verè, plenè, perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: AMEN

Per Sanctum, et Mysticum Dei Nomen,
HXGZD,
AMEN*
D
DDD
D
D
D

 

MERIDIONALIVM :4: Bonorum ANGELORVM
in SECRETIS Hõim Intelligendis Peritorum
& Potentium Invitatio.

O vos :4: Angeli Sagaces, veracesque Omnipotentis Dei, eiusdemque Creatoris nostri Ministri, Ô vos (inquam) IAOM, AOMI, OMIA, et MIAO, in Meridionali Mundi parte, magno et speciali, ab eodem Deo nostro, insigniti Munere seu Officio In SECRETIS HÕIM (cuiuscunque Ordinis status, vel Conditionis fuerint) INTELLIGENDIS et plene cognoscendis: Ego Ioannes Dee, deuotus eiusdem Dei famulus, nulla Curiositate ductus, Neque de aliorum hominum statu, Secretis Conatibus, Actibus, Euentis (bonis, malisve) vllo modo sollicitus Scrutator, (Nisi, quantum ipi Reipub. Christianæ, in toto, vel parte, vtile vel Necessarium erit, vel esse poterit, talia à me, dicto Ioanne, sciri, cognosci, intelligique) A vobis prænominatis 4, omnibus et singulis, Per Dei nostri Omniscientiam, et per eiusdem Mysticum Nomen, HIAOM, humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque posthac totius meæ vitæ tempore, vos omnes, vestrum aliquos, vel aliquem, per prædictum DEI nomen HIAOM, vocauero, vel invocauero, Statim, benigne ac placidi mihi Adesse, Personales visibilesque apparere: et Petitiones meas omnes et quascunque (ad vos, vestrum aliquos vel aliquem, factas faciendasque) De alicuius hominis secretis, statu, conditioneque; Cito, verè, plenè perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: AMEN:

Per sanctum et Mysticum Dei Nomen,
HIAOM,
AMEN,
D
DDD
D
D
D

 

OCCIDENTALIVS :4: Bonorum ANGELORVM
in SECRETIS Hõim Intelligendis, Peritorum
& Potentium Invitatio.

O vos .4. Angeli Sagaces, veracesque, Omnipotentis Dei, eiusdemque Creatoris nostri Ministri, Ô, vos (inquam) NLRX, LRXN, RXNL, et XNLR in Occidentali Mundi parte, magno et Speciali, ab eodem Deo nostro, insigniti Munere seu Officio, In SECRETIS HÕIM (cuiuscunque Ordinis, status, vel Conditionis fuerint) Intelligendis, et plene cognoscendis: Ego Ioannes Dee, deuotus, eiusdem Dei famulus, nulla curiositate ductus, Neque de aliorum hominum statu, Secretis Conatibus, Actibus, Euentis, (bonis, malisve) vllo modo Sollicitus Scrutator, (Nisi, quantum ipi Reipub. Christianæ, in toto, vel parte, vtile vel Necessarium erit, vel esse poterit, Talia à me, (dicto Ioanne,) sciri, cognosci, intelligique) A vobis, prænominatis 4, omnibus et singulis, Per Dei nostri Omniscientiam, et per eiusdem Mysticum Nomen PNLRX humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque, posthac, totius vitæ meæ tempore, vos omnes, vestrum aliquos, vel aliquem, per prædictum Dei Nomen PNLRX, vocauero, vel Invocauero, Statim, benignè, ac placide mihi adesse, Personales, visibilesque Apparere, et Petitiones meas omnes, et quascunque (ad vos, vestrum aliquos, vel aliquem factas faciendasque) De alicuius hominis secretis statu, conditioneque: Cito, verè, plenè, perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: AMEN:

Per Sanctum et Mysticum Dei Nomen,
PNLRX
AMEN
D
DDD
D
D
D

 

SEPTENTRIONALIVM :4: Bonorum ANGELORVM,
in SECRETIS Hõim Intelligendis Peritorum,
& Potentium, Invitatio.

O vos .4. Angeli Sagaces veracesque, Omnipotentis Del, eiusdemque Creatoris nostri Ministri: Ô, vos (inquam) ZIZA, IZAZ, ZAZI, et AZIZ in Septentrionali Mundi parte, magno et speciali ab eodem Deo nostro insigniti munere, seu Officio, In Secretis Hominum(cuiuscunque Ordinis, status, vel conditionis fuerint) intelligendis, et plenè cognoscendis: Ego Ioannes Dee, deuotus eiusdem Dei famulus, nulla curiositate ductus, neque de aliorum hominum statu, secretis Conatibus, actibus, eventis; (bonis malisue) ullo modo sollicitus Scrutator: (Nisi quantum ipi Reipub. Christianæ, in toto, vel parte, vtile vel Necessarium erit, vel esse poterit, talia à me sciri, cognosci, lntelligique) A vobis, prænominatis 4, omnibus et singulis, Per Dei nostri Omniscientiam, et Per eiusdem Mysticum Nomen, PZIZA, humiliter requiro, et vehementer Peto, VT quocunque, posthac, totius meæ vitæ, tempore, vos omnes, vestrûm aliquos, vel aliquem, per prædictum Dei Nomen, PZIZA, vocauero vel invocauero, Statim, benignè ac placidè, mihi Adesse, Personales, visibilesque Apparere: et Petitiones meas omnes et quascunque (ad vos, vestrûm aliquos, vel aliquem factas, faciendasque) De alicuius hominis secretis, statu, Conditioneque: Cito, verè, plenè, perfecteque præstare, implere, perficereque velitis: AMEN:

Per Sanctum et Mysticum Dei Nomen,
PZIZA
AMEN
D
DDD
D
D
D

Torna a Archivio: Testi magici

Vocabolario della Magia
A disposizione di tutti i visitatori del sito un introvabile Vocabolario della Magia e della Parapsicologia, con centinaia di voci consultabili in qualsiasi momento gratuitamente. In più è anche interattivo, e potete contribuire voi stessi a segnalare o a richiedere termini nuovi.
Ultimo aggiornamento

12 novembre 2018